PROTAGORAS
Prisc. GL 2.247K
Quid tu? unde tandem appares, 2.2.1
o Socrate? †an quidem non dubium est, quin ab
Alcibiade?
Prisc. GL 2.402K
Nunc a vobis, o Protagora et 3.1
Socrates, postulo, ut de isto concedatis alter alteri et
inter vos de huiusce modi rebus controversemini, non
concertetis.
Prisc. GL 2.182K
Quae igitur potest esse indignitas voluptatis ad 4.1
molestiam nisi in magnitudine aut longitudine alterius
utrius posita?
Don. Ter. Ph. 611
confirmandi genera compluria. 5.1