| CONSOLATIO | |
| Plin. Nat. praef. 22 | |
| Crantorem sequor. | 9.7.1 |
| Lactant. Div. Inst. 3.18.18 | |
| Sed nescio qui nos teneat error ac miserabilis ignoratio veri. | 8.1 |
| Lactant. Div. Inst. 3.19.13 | |
| Non nasci longe optimum nec in hos | 9.1 |
| scopulos incidere vitae, proximum autem, si natus sis, | |
| quam primum tamquam ex incendio fugere fortunae. | |
| Cic. Tusc. 1.66 | |
| Animorum nulla in | 10.1 |
| terris origo inveniri potest; nihil enim est in animis | |
| mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum | |
| atque fictum esse videatur, nihil ne aut umidum qui- | |
| dem aut flabile aut igneum. His enim in naturis | 5 |
| nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis | |
| habeat, quod et praeterita teneat et futura provideat | |
| et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt; | |
| nec invenietur umquam, unde ad hominem venire pos- | |
| sint nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura | 10 |
| atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque na- | |
| turis. Ita, quicquid est illud, quod sentit, quod sapit, | |
| quod vivit, quod viget, caeleste et divinum ob eam- | |
| que rem aeternum sit necesse est. Nec vero deus ipse, | |
| qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest | 15 |
| nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab | |
| omni concretione mortali, omnia sentiens et movens | |
| ipsaque praedita motu sempiterno. | |
| Lactant. Div. Inst. 1.15.16 | |
| Cum vero et mares et feminas complures ex hominibus | 11.1 |
| in deorum numero esse videamus et eorum in urbibus | |
| atque agris augustissima delubra veneremur, adsen- | |
| tiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inventis | |
| omnem vitam legibus et institutis excultam constitu- | 5 |
| tamque habemus. Quodsi ullum umquam animal con- | |
| secrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi pro- | |
| genies aut Amphi[try]onis aut Tyndari in caelum | |
| tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus | |
| est; quod quidem faciam teque omnium optimam doc- | 10 |
| tissimamque adprobantibus dis inmortalibus ipsis in | |
| eorum coetu locatam ad opinionem omnium morta- | |
| lium consecrabo. | |
| Lactant. Div. Inst. 3.19.3 | |
| Nec enim omnibus iidem illi sapientes arbitrati sunt | 12.1 |
| eundem cursum in caelum patere; nam vitiis et scele- | |
| ribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno | |
| iacere docuerunt, castos autem [animos], puros, inte- | |
| gros, incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus | 5 |
| expolitos leni quodam et facili lapsu ad deos, id est | |
| ad naturam sui similem, pervolare. | |
| Lactant. Div. Inst. 3.28.9 | |
| Cedo et manum tollo. | 13.1 |
| Lact. Stat. Theb. 1.306 | |
| Hoc iter vitae tam confragosum putamus, tam ple- | 17.1 |
| num iniuriarum ac miseriarum atque laborum. |