<CARMINA ARATEA>
|
|
PROGNOSTICORVM FRAGMENTA
|
|
Prisc. GL 2.504K
|
|
Vt cum luna means Hyperionis officit orbi
|
1.1
|
stinguuntur radii caeca caligine tecti.
|
|
Prisc. GL 2.105K
|
|
Ast autem tenui quae candet lumine Phatne
|
2.1
|
Cic. Div. 1.13, 1.14
|
|
Atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros
|
3.1
|
inflatum mare cum subito penitusque tumescit,
|
|
saxaque cana salis niueo spumata liquore
|
|
tristificas certant Neptuno reddere uoces,
|
|
aut densus stridor cum celso e uertice montis
|
5
|
ortus adaugescit, scopulorum saepe repulsus.
|
|
Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti,
|
|
nuntiat horribilis clamans instare procellas,
|
|
haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
|
|
Cic. Div. 1.15
|
|
Vos quoque signa uidetis, aquai dulcis alumnae,
|
4.1
|
cum clamore paratis inanis fundere uoces
|
|
absurdoque sono fontis et stagna cietis.
|
|
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
|
|
et matutinis acredula uocibus instat,
|
5
|
uocibus instat et adsiduas iacit ore querelas,
|
|
cum primum gelidos rores aurora remittit;
|
|
fuscaque non numquam cursans per litora cornix
|
|
demersit caput et fluctum ceruice recepit;
|
|
mollipedesque boues, spectantes lumina caeli,
|
10
|
naribus umiferum duxere ex aere sucum.
|
|
Iam uero semper uiridis semperque grauata
|
5.1
|
lentiscus, triplici solita grandescere fetu,
|
|
ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
|
|
Prisc. GL 2.196K
|
|
Caprigeni pecoris custos de gurgite uasto.
|
6.1
|