| COMMENTARIOLVM PETITIONIS | |
| QVINTVS MARCO FRATRI S. D. | |
| Etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut | 1.1 |
| usu homines aut diligentia possunt, tamen amore nostro | |
| non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi | |
| veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, | |
| non ut aliquid ex his novi addisceres, sed ut ea quae in re | 5 |
| dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione | |
| sub uno aspectu ponerentur. Quamquam plurimum natura | |
| valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse | |
| simulatio naturam vincere. | |
| Civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. Prope cottidie | 2.1 |
| tibi hoc ad forum descendenti meditandum est: 'Novus sum, | |
| consulatum peto, Roma est.' | |
| Nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. Sem- | |
| per ea res plurimum dignitatis habuit; non potest qui dignus | 5 |
| habetur patronus consularium indignus consulatu putari. | |
| Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid | |
| es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis | |
| causis iudicium de omni ingenio futurum sit. Eius facultatis | 3.1 |
| adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta | |
| sint cura, et saepe quae <de> Demosthenis studio et exercita- | |
| tione scripsit Demetrius recordare. Deinde <fac> ut amico- | |
| rum et multitudo et genera appareant; habes enim ea quae | 5 |
| <qui> novi habuerunt?—omnis publicanos, totum fere eque- | |
| strem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defen- | |
| sos homines cuiusque ordinis, aliquot conlegia, praeterea studio | |
| dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cottidianam ami- | |
| corum adsiduitatem et frequentiam. Haec cura ut teneas | 4.1 |
| commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intel- | |
| legant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, | |
| obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc mul- | |
| tum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum | 5 |
| nobilium voluntas et maxime consularium; prodest, quorum | |
| in locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac | |
| numero dignum putari. Ii rogandi omnes sunt diligenter et ad | 5.1 |
| eos adlegandum est persuadendumque est iis nos semper cum | |
| optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; | |
| si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse | |
| ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum | 5 |
| posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe | |
| non adversarium. Praeterea adulescentis nobilis elabora ut | 6.1 |
| habeas, vel ut teneas studiosos quos habes; multum dignitatis | |
| adferent. Plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis | |
| putes esse. Si adduxeris ut ii qui non nolunt cupiant, pluri- | |
| mum proderunt. | 5 |
| Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi | 7.1 |
| nobiles tecum petunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis | |
| nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P. | |
| Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere | |
| consulatum putet? Vides igitur amplissimis ex familiis homi- | 5 |
| nes, quod sine nervis sint, tibi paris non esse. At Antonius et | 8.1 |
| Catilina molesti sunt. Immo homini navo, industrio, inno- | |
| centi, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi | |
| competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo | |
| egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem | 5 |
| denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum | |
| homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus | |
| optimorum censorum existimatione, in praetura competito- | |
| rem habuimus amico Sabidio et Panthera, cum ad tabulam | |
| quos poneret non haberet (quo tamen in magistratu amicam | 10 |
| quam domi palam haberet de machinis emit); in petitione | |
| autem consulatus caupones omnis compilare per turpissimam | |
| legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare. | |
| Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum nobilitate | 9.1 |
| eadem qua †Catilina†. Num maiore? Non. Sed virtute. | |
| Quam ob rem? Quod Antonius umbram suam metuit, hic | |
| ne leges quidem, natus in patris egestate, educatus in sororiis | |
| stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem | 5 |
| publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis | |
| quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanneiorum | |
| ac Tanusiorum capita demetebant, Sulla unum Catilinam | |
| praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, | |
| sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, | 10 |
| cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis | |
| manibus occidit. Quid ego nunc dicam petere eum tecum | 10.1 |
| consulatum qui hominem carissimum populo Romano, M. | |
| Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam ur- | |
| bem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit, | |
| vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra | 5 |
| capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum | |
| inter digitos eius rivi sanguinis fluerent; qui postea cum | |
| histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, | |
| alteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in locum tam | |
| sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si in | 10 |
| aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspi- | |
| cionem relinqueret; qui ex curia Curios et Annios, ab atriis | |
| Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios | |
| sibi amicissimos comparavit; qui tantum habet audaciae, | |
| tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et effi- | 15 |
| cacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos | |
| constuprarit? Quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium | |
| dictis scribam? Nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen | |
| hoc mihi non praetermittendum videtur, quod primum ex eo | |
| iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante | 20 |
| illud iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum | |
| iudicium cottidie flagitetur. Hic se sic habet ut magis timeant, | |
| etiam si quierit, quam ut contemnant, si quid commoverit. | |
| Quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper | 11.1 |
| homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita | |
| nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam | |
| ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima bene- | |
| ficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum | 5 |
| alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior | |
| nulla re paene, superavit. Qua re tibi, si facies ea quae natura | 12.1 |
| et studia quibus semper usus es largiuntur, quae temporis | |
| tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile | |
| certamen cum iis competitoribus qui nequaquam sunt tam | |
| genere insignes quam vitiis nobiles; quis enim reperiri potest | 5 |
| tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publi- | |
| cam sicas destringere? | |
| Quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses | 13.1 |
| exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. | |
| Consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum | |
| arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex | |
| equestri loco summum locum civitatis, atque ita summum ut | 5 |
| forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus | |
| amplitudinis quam ceteris adferat. Noli putare eos qui sunt | |
| eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid di- | |
| gnitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati | |
| locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui | 10 |
| admodum te amant, invidere. Etiam novos homines prae- | |
| torios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs | |
| te se honore superari. Iam in populo quam multi invidi sint, | 14.1 |
| quam multi consuetudine horum annorum ab hominibus | |
| novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam | |
| non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est. Iam | |
| illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam au- | 5 |
| gendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam | |
| causam esse <non> amicos. Quam ob rem cum et summum | 15.1 |
| locum civitatis petas et videas esse studia quae tibi adversen- | |
| tur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et labo- | |
| rem et diligentiam. | |
| Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum | 16.1 |
| diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in | |
| populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis | |
| et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae | |
| parta esse oportet. Sed hoc nomen amicorum in petitione | 5 |
| latius patet quam in cetera vita; quisquis est enim qui osten- | |
| dat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is | |
| in amicorum numero est habendus. Sed tamen qui sunt amici | |
| ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis aut sodalitatis aut | |
| alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime | 10 |
| prodest. Deinde ut quisque est intimus ac maxime domesti- | 17.1 |
| cus, ut is amet <et> quam amplissimum esse te cupiat valde | |
| elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut | |
| denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis | |
| sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. | 5 |
| Deinde sunt instituendi cuiusque generis amici: ad speciem, | 18.1 |
| homines inlustres honore ac nomine (qui, etiam si suffragandi | |
| studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis); | |
| ad ius obtinendum, magistratus (ex quibus maxime consules, | |
| deinde tribuni pl.); ad conficiendas centurias, homines ex- | 5 |
| cellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod | |
| beneficium aut habeant aut ut habeant sperent, eos prorsus | |
| magno opere et compara et confirma; nam per hos annos | |
| homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera ela- | |
| borarunt ut possent a tribulibus suis ea quae peterent, im- | 10 |
| petrare; hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, | |
| ut ex animo atque [ex illa] summa voluntate tui studiosi sint | |
| elaborato. Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia | 19.1 |
| parata esse debebant, sicuti parata esse confido. Nam hoc | |
| biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratio- | |
| sissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C. | |
| Orchivi; horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum | 5 |
| sodales receperint et confirmarint scio, nam interfui; qua re | |
| hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut ab his quod debent | |
| exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut | |
| intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros refe- | |
| rendae gratiae; profecto homines et spe reliquorum tuorum | 10 |
| officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad studium navandum | |
| excitabuntur. Et omnino, quoniam eo genere amicitiarum | 20.1 |
| petitio tua maxime munita est quod ex causarum defensioni- | |
| bus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes | |
| discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad | |
| modum nemini illorum molestus nulla in re umquam fuisti, | 5 |
| sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris | |
| ad hoc tempus reservasse. Sed quoniam tribus rebus homines | 21.1 |
| maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia | |
| ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, | |
| animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi | |
| sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut | 5 |
| satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii | |
| quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, | |
| si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini | |
| umquam fore; quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque | |
| etiam in hanc opinionem adducendi ut, qui adhuc nobis | 10 |
| obligati fuerint, iis vicissim nos obligari posse videamur. Qui | 22.1 |
| autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est | |
| diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum | |
| auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suo- | |
| rum officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane | 5 |
| atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur ap- | |
| pareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod | 23.1 |
| agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes | |
| propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda | |
| erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familia- | |
| ritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in his | 5 |
| omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque | |
| possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a | |
| quoque exspectes ac postules. Sunt enim quidam homines in | 24.1 |
| suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et | |
| copiosi qui, etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen | |
| ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile | |
| possunt; his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi | 5 |
| intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid | |
| accipias, meminisse quid acceperis. Sunt autem alii qui aut | |
| nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent | |
| tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos | |
| ut internoscas videto, ne spe in aliquo maiore posita praesidi | 10 |
| parum comparetur. | |
| Et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac muni- | 25.1 |
| tum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae | |
| ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc | |
| tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita | |
| non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibus- | 5 |
| cum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere videare, | |
| in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, | |
| nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse | 26.1 |
| neminem, nisi si aliqua necessitudine competitorum alicui | |
| tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis im- | |
| petrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi | |
| ut debeas, modo ut intellegat te magni se aestimare, ex animo | 5 |
| agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam | |
| sed firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede, | 27.1 |
| in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amici- | |
| tiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi | |
| hoc casus adferat, ut ii tecum petant quorum amicitia aut | |
| contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hor- | 5 |
| tor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. Nam | 28.1 |
| qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad | |
| amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? | |
| mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum | |
| studiosum tui quem non noris. Eximiam quandam gloriam | 5 |
| et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet | |
| in eo quem homines ignoti nullis suffragantibus honore ad- | |
| ficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine | |
| ingenio, cum infamia, nullis amicis, hominem plurimorum | |
| studio atque omnium bona existimatione munitum praecur- | 10 |
| rat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest. Quam ob | 29.1 |
| rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut con- | |
| firmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, sena- | |
| tores equitesque Romanos, ceterorum <ordinum> omnium | |
| navos homines et gratiosos complectere. Multi homines ur- | 5 |
| bani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versan- | |
| tur; quos per te, quos per communis amicos poteris, summa | |
| cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo | |
| beneficio te adfici ostendito. Deinde habeto rationem urbis | 30.1 |
| totius, conlegiorum omnium, pagorum, vicinitatum; ex his | |
| principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam | |
| multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in | |
| animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habe- | 5 |
| as, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum deni- | |
| que Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti | |
| quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni | 31.1 |
| regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis | |
| vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. | |
| Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt; | |
| id ut intellegant, oratione ea quae ad eam rationem pertinet | 5 |
| habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si | |
| nomine nobis noti sunt, in amicitia se esse arbitrantur; si vero | |
| etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt | |
| occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competi- | |
| tores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine | 10 |
| quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est, | 32.1 |
| tametsi magnum est, si non sequitur spes utilitatis atque | |
| amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse | |
| videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui | |
| apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in | 5 |
| centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribu- | |
| lium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem | |
| valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. | |
| Iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse | 33.1 |
| teneri videntur: primum <oportet> cognosci equites (pauci | |
| enim sunt), deinde appeti (multo enim facilius illa adule- | |
| scentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde habes | |
| tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum | 5 |
| humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequen- | |
| tur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia | |
| ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis | |
| eas centurias confirmatas habeas. Nam studia adulescentu- | |
| lorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectan- | 10 |
| do mirifice et magna et honesta sunt. | |
| Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque | 34.1 |
| curandum est ut cottidiana cuiusque generis et ordinis et | |
| aetatis utare; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit | |
| quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. | |
| Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum [cum | 5 |
| domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum. | |
| In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine | 35.1 |
| quae nunc est <ad> pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc | |
| ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videa- | |
| tur; qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere | |
| (eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito); | 5 |
| sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident | |
| unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei | |
| se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus pro- | |
| prii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto | |
| diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dici- | 10 |
| tur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, | |
| si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, | |
| adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere | |
| dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus esse | |
| nullo modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo | 15 |
| sit, ut et quantum cuique confidas constituere possis. Iam | 36.1 |
| deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc | |
| gratius tibi esse significato atque ostendito, et, quod eius | |
| fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert | |
| opinionem, magnam dignitatem cottidiana in deducendo | 5 |
| frequentia. Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum | 37.1 |
| copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant | |
| te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi | |
| debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac | |
| negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari | 5 |
| non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. | |
| Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum | |
| multitudine esse. Praeterea magnam adfert laudem et sum- | 38.1 |
| mam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per | |
| te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tu plane ab his postu- | |
| lato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, | |
| alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum | 5 |
| tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te | |
| officio remunerentur. | |
| Et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versa- | 39.1 |
| tur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum | |
| non videtur. Fraudis atque insidiarum et perfidiae plena | |
| sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc | |
| genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudi- | 5 |
| cari possit; tantum est huius temporis admonere. Summa tua | |
| virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et in- | |
| videre coegit. Quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos | |
| atque artus esse sapientiae non temere credere, et, cum | 40.1 |
| tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrecta- | |
| torum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. | |
| Haec tria sunt: unum quos laesisti, alterum qui sine causa | |
| non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. | 5 |
| Quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane | |
| purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in | |
| eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque | |
| officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio | |
| aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut | 10 |
| de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te | |
| propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem | |
| inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in | |
| eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito. | |
| Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, di- | 41.1 |
| cendum est de illa altera parte petitionis quae in populari | |
| ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem, blanditiam, | |
| adsiduitatem, benignitatem, rumorem, speciem in re publica. | |
| Primum id quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, | 42.1 |
| et auge ut cottidie melius fiat; nihil mihi tam populare neque | |
| tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes induc | |
| in animum ita simulandum esse ut natura facere videare; | |
| nam comitas tibi non deest ea quae bono ac suavi homine | 5 |
| digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae, etiam | |
| si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione | |
| necessaria est; etenim cum deteriorem aliquem adsentando | |
| facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, | |
| petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo | 10 |
| ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem | |
| commutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nul- | 43.1 |
| lum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit; pro- | |
| dest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic | |
| fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro | |
| sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere | 5 |
| ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, se abs | |
| te non [sit] rogatum et valde ac diligenter rogatum. Benigni- | 44.1 |
| tas autem late patet: [et] est in re familiari, quae quamquam | |
| ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis <si> | |
| laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut | |
| et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tri- | 5 |
| butim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, | |
| curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque | |
| solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae | |
| est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse | |
| ac retrusam, parvi refert patere ostium. Homines enim non | 10 |
| modo promitti sibi, praesertim quod a candidato petant, sed | |
| etiam large atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc qui- | 45.1 |
| dem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes | |
| te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis | |
| ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod | |
| facere non possis, ut id aut iucunde <neges aut etiam non> | 5 |
| neges; quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni | |
| petitoris. Nam cum id petitur quod honeste aut sine detri- | |
| mento nostro promittere non possumus, quo modo si qui | |
| roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle | |
| negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam | 10 |
| moleste feras, aliis te id rebus exsarturum esse persuadeas. | |
| Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad | 46.1 |
| quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem <eius> | |
| fuisse qui negasset quam illius qui recepisset; sic homines | |
| fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. | |
| Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini | 5 |
| Platonico suadere, sed tamen tempori tuo consulam. Quibus | |
| enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum | |
| negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; | |
| quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris | |
| aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut | 10 |
| ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut | |
| sibi te mentiri malint quam negare. C. Cotta, in ambitione | 47.1 |
| artifex, dicere solebat se operam suam, quod non contra | |
| officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis | |
| apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, | |
| quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non | 5 |
| uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; | |
| neque posse eius domum compleri qui tantum modo reci- | |
| peret quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur | |
| ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse | |
| ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut | 10 |
| irascatur is cui mendacium dixeris. Id, si promittas, et incer- | 48.1 |
| tum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id] neges, et | |
| certe abalienes et statim et pluris; plures enim multo sunt | |
| qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. | |
| Qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci | 5 |
| quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis | |
| irascantur iis qui negent quam ei quem videant ea ex causa | |
| impeditum ut facere quod promisit cupiat si ullo modo pos- | |
| sit. Ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in | 49.1 |
| hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec | |
| omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem | |
| famam pertinere: etsi inest aliquid ex illo genere, benigne | |
| respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, | 5 |
| tamen hoc loco ea dico quibus multitudinem capere possis, | |
| ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi | |
| teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut | |
| quam plurimorum aures optimo sermone compleantur. | |
| Sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime ser- | 50.1 |
| viendum est. Sed quae dicta sunt omni superiore oratione, | |
| eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, | |
| studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium | |
| voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te de- | 5 |
| fensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua | |
| causa venisse appareat, bene <te> ut homines nosse, comiter | |
| appellare, adsidue ac diligenter petere, benignum ac libera- | |
| lem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte | |
| compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat ora- | 10 |
| tione omnibus, re operaque multis, perficiatur id quod fieri | |
| potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab | |
| his hominibus fama perveniat sed ut in his studiis populus | |
| ipse versetur. Iam urbanam illam multitudinem et eorum | 51.1 |
| studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, | |
| Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda | |
| nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum | |
| hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est ut | 5 |
| sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem | |
| et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis | |
| pertinere. Postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, | 52.1 |
| ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam | |
| speciem ac dignitatem, ut etiam, si qua possit <ratio>ne, | |
| competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut lar- | |
| gitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atque etiam | 53.1 |
| in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae | |
| bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res | |
| publica capessenda est neque in senatu neque in contione. | |
| Sed haec tibi sunt retinenda: ut senatus te existimet ex eo | 5 |
| quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites | |
| R. et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti | |
| ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat | |
| oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti te a suis | |
| commodis non alienum futurum. | 10 |
| Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis commen- | 54.1 |
| tationibus matutinis, quod tibi cottidie ad forum descendenti | |
| meditandum esse dixeram: 'Novus sum, consulatum peto'. | |
| Tertium restat: 'Roma est', civitas ex nationum conventu | |
| constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in | 5 |
| omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multo- | |
| rum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, | |
| multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni | |
| consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis | |
| tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare | 10 |
| insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam | |
| morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. Qua re | 55.1 |
| etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, | |
| excelle dicendo; hoc et tenentur Romae homines et adliciun- | |
| tur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Et quoniam in | |
| hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita | 5 |
| virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, | |
| id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum | |
| maximum competitoribus adferre possis. Fac ut se abs te | |
| custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum | |
| auctoritatem vimque dicendi, tum profecto equestris ordinis | 10 |
| erga te studium pertimescent. Atque haec ita te nolo illis | 56.1 |
| proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc | |
| terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. Et plane sic | |
| contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod | |
| petimus. Video nulla esse comitia tam inquinata largitione | 5 |
| quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno | |
| opere necessarios. Qua re si advigilamus pro rei dignitate, et | 57.1 |
| si nostros ad summum studium benevolos excitamus, et si | |
| hominibus studiosis nostri gratiosisque suum cuique munus | |
| discribimus, et si competitoribus iudicium proponimus, se- | |
| questribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coerce- | 5 |
| mus, perfici potest ut largitio nulla fiat aut nihil valeat. | |
| Haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed fa- | 58.1 |
| cilius his tuis occupationibus conligere unum in locum posse | |
| et ad te perscripta mittere. Quae tametsi scripta ita sunt ut | |
| non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad | |
| hanc petitionem tuam valeant, tamen tu, si quid mutandum | 5 |
| esse videbitur aut omnino tollendum, aut si quid erit praeter- | |
| itum, velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum | |
| petitionis haberi omni ratione perfectum. |