| IN C. PAPIRIUM CARBONEM | |
| Cic. de Orat. 2.170 | |
| non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti | 14.1 |
| bonum civem putabunt: simulasse te et aliquid quaesisse | |
| perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in con- | |
| tionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, | |
| quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis | 5 |
| dissedisti. | |
| PRO LICINIA VIRGINE VESTALI | |
| Rhet. Her. 4.47 | |
| accusatoris officium est inferre crimina; defensoris | 19.1 |
| diluere et propulsare; testis dicere quae sciat aut audierit; | |
| quaesitoris est unum quemque horum in officio suo con- | |
| tinere. quare, L. Cassi, si testem, praeterquam quod | |
| sciat aut audierit, argumentari et coniectura prosequi | 5 |
| patieris, ius accusatoris cum iure testimonii commiscebis, | |
| testis inprobi cupiditatem confirmabis, reo duplicem de- | |
| fensionem parabis. | |
| SUASIO LEGIS SERVILIAE | |
| Cic. de Orat. 1.225 | |
| eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, | 24.1 |
| quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri; | |
| nolite sinere nos quoiquam servire, nisi vobis universis, | |
| quibus et possumus et debemus. | |
| Prisc. GL 2.428K | |
| neque me minus vestri quam mei miserebitur. | 25.1 |
| Cic. Orat. 219 | |
| nam ubi lubido dominatur, innocentiae leve prae- | 26.1 |
| sidium est. | |
| PRO M.' CURIO APUD CENTUMVIROS | |
| Cic. de Orat. 2.24 | |
| nam si, Scaevola, nullum erit testamentum recte | 33.1 |
| factum nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum | |
| tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. | |
| quid igitur? quando ages negotium publicum? quando | |
| amicorum? quando tuum? quando denique nihil ages? | 5 |
| mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil | |
| agit. | |
| ORATIO CENSORIA | |
| CONTRA CN. DOMITIUM AHENOBARBUM | |
| Plin. Nat. 17.4 | |
| utrumne igitur ego sum, . . . quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea | 38.1 |
| censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obve- | |
| nit, comiter habitem, an tu, qui sex arbores <<³⁰LX>³⁰> | |
| aestimes? | |
| Val. Max. 9.1.4 | |
| quanto ergo eam . . . minoris fore existimas, si decem arbusculas inde | 39.1 |
| succidero? | |
| * | |
| uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem co- | |
| lumnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem | 5 |
| arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpen- | |
| sas? | |
| IN SENATU ADVERSUS | |
| L. MARCIUM PHILIPPUM CONSULEM | |
| Cic. de Orat. 3.4 | |
| an tu cum omnem auctori- | 41.1 |
| tatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in | |
| conspectu populi Romani concideris, me his existimas | |
| pignoribus terreri? non tibi illa sunt caedenda, si | |
| L. Crassum vis coercere: haec tibi est excidenda lin- | 5 |
| gua, qua vel avulsa spiritu ipso libidinem tuam liber- | |
| tas mea refutabit. | |
| PRO C. VISELLIO ACULEONE | |
| Cic. de Orat. 2.262 | |
| audiamus . . . pulchellum puerum. | 44.1 |
| * | |
| audiamus . . . disertum. | |
| PRO CN. PLANCO | |
| CONTRA M. IUNIUM BRUTUM | |
| Cic. de Orat. 2.223 | |
| minime mirum . . . modo enim existi de balneis. | 45a.1 |
| Cic. de Orat. 2.224 | |
| Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. | 45b.1 |
| sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis no- | 45c.1 |
| rat hunc gurgitem; metuebat, ne cum is nihil haberet, | |
| nihil esse ei relictum putaretur. | |
| ubi sunt hi fundi, Brute, quos | 45d.1 |
| tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? | |
| quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum li- | |
| brum composuisset et se etiam in balneis lotum cum | |
| filio scriptum reliquisset. | 5 |
| Cic. de Orat. 2.225sq. | |
| Brute quid sedes? quid illam anum patri nuntiare vis | 45e.1 |
| tuo? quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? | |
| quid maioribus tuis? quid L. Bruto, qui hunc populum | |
| dominatu regio liberavit? quid te agere? cui rei, cui | |
| gloriae, cui virtuti studere? patrimonione augendo? at | 5 |
| id non est nobilitatis. sed fac esse, nihil superest; | |
| lubidines totum dissupaverunt. an iuri civili? est pater- | |
| num. sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis | |
| quidem et caesis solium tibi paternum recepisse. an | |
| rei militari? qui numquam castra videris! an eloquen- | 10 |
| tiae? quae neque est in te et, quidquid est vocis ac | |
| linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum | |
| contulisti! tu lucem aspicere audes? tu hos intueri? | |
| tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse conspectu? tu | |
| illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? qui- | 15 |
| bus non modo imitandis, sed ne collocandis quidem tibi | |
| locum ullum reliquisti. | |
| Cic. de Orat. 2.242 | |
| per tuam nobilitatem, per vestram familiam! | 47.1 |
| * | |
| per tuas statuas! | |
| PRO PISONE | |
| Cic. de Orat. 2.285 | |
| potest fieri, . . . Sile, ut is, unde te audisse | 49.1 |
| dicis, iratus dixerit. | |
| * | |
| potest etiam, ut tu non recte intellexeris. | |
| * | 5 |
| potest etiam fieri . . . ut omnino, | |
| quod te audisse dicis, nunquam audieris. | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Cic. Orat. 222 | |
| missos faciant patronos; ipsi prodeant. | 51.1 |