| ANNALES | |
| Sen. Suas. 6.19 | |
| Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam pro- | 1.1 |
| scriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caeden- | |
| dis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. itaque quo | |
| saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo | |
| ante †coluerat piis contionibus, quibus multorum capita seruauerat, | 5 |
| <eo> tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a ciuibus suis | |
| conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, | |
| breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pre- | |
| tium interfectoris sui. praecipue tamen soluit pectora omnium in | |
| lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, | 10 |
| diuinae eloquentiae ministra, ceterorumque caedes priuatos luctus | |
| excitauerunt, illa una communem. | |
| Sen. Suas. 6.23 | |
| Proprias enim simultates deponendas interdum | 2.1 |
| putabat, publicas numquam ui decernendas: ciuis non solum magni- | |
| tudine uirtutum sed multitudine quoque conspiciendus. |