| Huius munitionis duplex erat consilium. namque | 8.10.1.1 |
| et operum magnitudinem et timorem suum sperabat | |
| fiduciam barbaris adlaturum, et cum pabulatum frumen- | |
| tatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis ca- | |
| stra munitione ipsa videbat posse defendi. interim | 2.1 |
| crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra | |
| palude interiecta contendebatur. quam tamen paludem | |
| nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorum- | |
| que transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicis- | 5 |
| sim hostes eandem transgressi nostros longius submo- | |
| vebant. accidebat autem cotidianis pabulationibus—id | 3.1 |
| quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedi- | |
| ficiis pabulum conquireretur—ut impeditis locis dispersi | |
| pabulatores circumvenirentur. quae res etsi mediocre | 4.1 |
| detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, | |
| tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque | |
| eo magis quod Commius, quem profectum ad auxilia | |
| Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat. | 5 |
| qui tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen | |
| Germanorum adventu barbari inflabantur. |