| Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine dili- | 8.12.1.1 |
| gentia minueretur—quod plerumque accidit diutur- | |
| nitate—, Bellovaci delecta manu peditum cognitis sta- | |
| tionibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis | |
| insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, | 2.1 |
| qui primum elicerent nostros; insidiae deinde circum- | |
| ventos adgrederentur. cuius mali sors incidit Remis, qui- | 3.1 |
| bus ille dies fungendi muneris obvenerat. namque hi, | |
| cum repente hostium equites animadvertissent ac nu- | |
| mero superiores paucitatem contempsissent, cupidius in- | |
| secuti a peditibus undique sunt circumdati. quo facto per- | 4.1 |
| turbati celerius quam consuetudo fert equestris proelii, | |
| se receperunt amisso Vertisco principe civitatis praefecto | |
| equitum. qui cum vix equo propter aetatem posset uti, | 5.1 |
| tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione | |
| in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine | |
| se voluerat. inflantur atque incitantur hostium animi | 6.1 |
| secundo proelio, principe et praefecto Remorum inter- | |
| fecto, nostrique detrimento admonentur diligentius ex- | 7.1 |
| ploratis locis stationes disponere ac moderatius ceden- | |
| tem insequi hostem. |