| Compluribus diebus isdem castris consumptis, | 8.14.1.1 |
| cum propius accessisse legiones et C. Trebonium legatum | |
| cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessio- | |
| nem Alesiae noctu dimittunt eos, quos aut aetate aut viri- | |
| bus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua im- | 5 |
| pedimenta. quorum perturbatum et confusum dum ex- | 2.1 |
| plicant agmen—magna enim multitudo carrorum etiam | |
| expeditos sequi Gallos consuevit—oppressi luce copias | |
| armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani | |
| persequi se inciperent quam longius agmen impedimen- | 5 |
| torum suorum processisset. at Caesar neque resistentes | 3.1 |
| adgrediundos tanto collis ascensu iudicabat neque non | |
| usque eo legiones admovendas, ut discedere ex eo loco | |
| sine periculo barbari militibus instantibus non possent. | |
| ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, | 4.1 |
| quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare | |
| posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad | |
| hostium castra pertineret, mediocri valle a castris eorum | |
| intercisum animadverteret, pontibus palude constrata | 5 |
| legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi | |
| pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus munie- | |
| batur. ibi legionibus instructis ad ultimum iugum per- | 5.1 |
| venit aciemque eo loco constituit, unde tormento missa | |
| tela in hostium cuneos conici possent. |