| Eodem tempore C. Fabius legatus complures civi- | 8.27.1.1 |
| tates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Canini | |
| fit certior, quae in Pictonibus gerantur. quibus rebus | |
| cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. at | 2.1 |
| Dumnacus adventu Fabii cognito desperata salute, si | |
| eodem tempore coactus esset et externum sustinere ho- | |
| stem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco | |
| cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi | 5 |
| flumen Ligerim, quod erat ponte propter magnitudinem | |
| transeundum, copias traduxisset. Fabius etsi nondum | 3.1 |
| in conspectum hostium venerat neque se Caninio coniun- | |
| xerat, tamen doctus ab iis, qui locorum noverant natu- | |
| ram, potissimum credidit hostes perterritos eum locum | |
| quem petebant petituros. itaque cum copiis ad eundem | 4.1 |
| pontem contendit equitatumque tantum praecedere ante | |
| agmen imperat legionum, quantum, cum processisset, | |
| sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra. | |
| consequuntur equites nostri, ut erat praeceptum, inva- | 5.1 |
| duntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub | |
| sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis inter- | |
| fectis potiuntur. ita re bene gesta se recipiunt in castra. |