| Repentino adventu Caesaris accidit, quod impara- | 8.3.1.1 |
| tis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo | |
| rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam con- | |
| fugere in oppida possent. namque etiam illud vulgare in- | 2.1 |
| cursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum | |
| intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, | |
| ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi | |
| vellet, deficeretur aut hostes incendiis terrerentur. multis | 3.1 |
| hominum milibus captis perterriti Bituriges, qui primum | |
| adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas | |
| civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate con- | |
| siliorum confugerant. frustra: nam Caesar magnis itineri- | 4.1 |
| bus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium | |
| de aliena potius quam de domestica salute cogitandi. qua | |
| celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore | |
| ad condiciones pacis adducebat. tali condicione proposita | 5.1 |
| Bituriges cum sibi viderent clementia Caesaris reditum | |
| patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla | |
| poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem | |
| fecerunt. | 5 |