| Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque | 8.34.1.1 |
| Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vere- | |
| rentur maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae | |
| illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse | |
| habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta | 5 |
| copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumen- | |
| tum proficisci. eo consilio probato proxima nocte duobus | 2.1 |
| milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes | |
| et Lucterius educunt. hi paucos dies morati ex finibus | 3.1 |
| Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos | |
| cupiebant, partim prohibere quominus sumerent non po- | |
| terant, magnum numerum frumenti comparant, nonnum- | |
| quam autem expeditionibus nocturnis castella nostro- | 5 |
| rum adoriuntur. quam ob causam Caninius toto oppido | 4.1 |
| munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum | |
| tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat | |
| praesidia. |