| Caesar cum suam lenitatem cognitam omnibus | 8.44.1.1 |
| sciret neque vereretur, ne quid crudelitate naturae vide- | |
| retur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum | |
| animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures | |
| consilia inissent, exemplo supplicii deterrendos reliquos | 5 |
| existimavit. itaque omnibus qui arma tulerant manus | |
| praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena | |
| improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio do- | 2.1 |
| cui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore | |
| gravioris supplicii paucis diebus cibo se abstinuit atque | |
| ita interiit. eodem tempore Lucterius, quem profugisse | 3.1 |
| ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti | |
| Arverni—crebro enim mutandis locis multorum fidei | |
| se committebat, quod nusquam diutius sine periculo | |
| commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset quam | 5 |
| inimicum deberet Caesarem habere—hunc Epasnactus | |
| Arvernus amicissimus populo Romano sine dubitatione | |
| ulla vinctum ad Caesarem deduxit. |