| Ea re cognita Caesar cum in omnibus partibus Gal- | 8.46.1.1 |
| liae bene res gestas videret iudicaretque superioribus | |
| aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquita- | |
| niam numquam ipse adisset, sed per P. Crassum qua- | |
| dam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam | 5 |
| partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus | |
| consumeret aestivorum. quam rem sicuti cetera celeriter | 2.1 |
| feliciterque confecit. namque omnes Aquitaniae civi- | |
| tates legatos ad eum miserunt obsidesque ei dederunt. | |
| quibus rebus gestis ipse cum praesidio equitum Nar- | 3.1 |
| bonem profectus est, exercitum per legatos in hiberna | |
| deduxit: quattuor legiones in Belgio conlocavit cum M. | 4.1 |
| Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas | |
| legiones in Haeduos deduxit, quorum in omni Gallia | |
| summam esse auctoritatem sciebat. duas in Turonis ad | |
| fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem | 5 |
| coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemo- | |
| vicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae | |
| vacua ab exercitu esset. ipse paucos dies in provincia | 5.1 |
| moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset, | |
| publicas controversias cognosset, bene meritis praemia | |
| tribuisset—cognoscendi enim maximam facultatem | 6.1 |
| habebat quali quisque fuisset animo in totius Galliae de- | |
| fectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis pro- | |
| vinciae illius—, his confectis rebus ad legiones in Belgium | |
| se recepit hibernavitque Nemetocennae. | 5 |