| Epistulae | |
| Cic. Att. 15.6.1 | |
| Hirtius Ciceroni suo sal. | |
| Rure iam redierim quaeris. an ego cum omnes | 9.1 |
| caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum | |
| profectus; utilius enim statui abesse. has tibi litteras | |
| exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam stre- | |
| nuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam vi- | 5 |
| deo opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in | |
| tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam fa- | |
| cile a te de me impetrare possunt, ita per te exorentur | |
| nequod calidius ineant consilium! cedentes enim haec | |
| ais scripsisse—quo aut quare? retine, obsecro te, | 10 |
| Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire quae fun- | |
| ditus medius fidius rapinis incendiis caedibus perver- | |
| tuntur. tantum siquid timent, caveant, nihil praeterea | |
| moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus | |
| quam etiam inertissimis, dummodo diligentibus, con- | 15 |
| sequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non | |
| sunt; in contentione praesentes ad nocendum habent | |
| vires. quid speres de illis, in Tusculanum ad me scribe. | |
| Cic. Phil. 8.6 | |
| deieci praesidium, Claterna potitus sum; fugati equites, | 11.1 |
| proelium commissum, occisi aliquot. | |
| Cic. Phil. 14.7 | |
| de improbis et audacibus | 14.1 |