| FRAGMENTA | |
| IN CINNAE PROPEMPTICON | |
| Char. GL 1.134K | |
| ab Actio navigantes stadia <circiter> LX | 1.1 |
| veniunt ad Isthmum Leucadiensium. ibi solent | |
| iteris minuendi causa remulco, quem graece | |
| πά<κτωνα> dicunt, navem traducere. | |
| quaerunt etiam non nulli quam ob rem <a | 2.1 |
| Cor>cura iubeat Action navigare, quod est e | |
| regione traductionis Leucadiensis, et rursus ab | |
| Actio circa insulam moneat ire, quam a Corcura | |
| rectum itiner ad Leucatam. | 5 |
| DE VERGILIO LIBRORUM | |
| Gel. N.A. 16.6.4 | |
| quae bidens est hostia, oportet habeat | 3.1 |
| dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per | |
| quos appareat ex minore aetate in maiorem tran- | |
| scendisse. | |
| Gel. N.A. 1.21.2 | |
| et ora | 4.1 |
| tristia temptantum sensus torquebit amaror | |
| Gel. N.A. 5.8.1 | |
| ipse Quirinali lituo parvaque sedebat | 5.1 |
| subcinctus trabea laevaque ancile gerebat. | |
| * | |
| nam si nihil . . . deesse | |
| animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat | 5 |
| 'lituo et trabea subcinctus', quod est . . . ab- | |
| surdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis | |
| in parte, qua robustior est, incurva, qua augures | |
| utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri | |
| potest? | 10 |
| Gel. N.A. 7.6.1 | |
| Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna | 6.1 |
| praepetibus pennis ausus se credere caelo. | |
| * | |
| nam praepetes . . . aves ab auguribus appel- | |
| lantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas | 5 |
| sedes capiunt. | |
| Gel. N.A. 10.16.2 | |
| eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram | 7.1 |
| inice, namque potes, portusque require Velinos. | |
| quo . . . modo aut Palinurus novisse et nominare | |
| potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine | |
| locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum, | 5 |
| qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio | |
| Romae regnante post annum amplius sescentesi- | |
| mum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in | |
| agro Lucano et eo nomine appellatum est? nam | |
| qui ab Harpalo . . . regis Cyri praefecto ex terra | 10 |
| Phocaide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam | |
| condiderunt. inscitissime igitur petit, ut Aeneas | |
| portum Velinum requirat, cum id nomen eo tem- | |
| pore fuerit nusquam gentium. neque simile . . . | |
| illud videri debet, quod est in primo carmine | 15 |
| Italiam fato profugus Lavinaque venit | |
| litora, | |
| et aeque in sexto libro | |
| Chalcidicaque levis tandem super astitit arce, | |
| quoniam poetae ipsi quaedam κατὰ πρόληψιν historiae dicere ex sua | 20 |
| persona concedi solet, quae facta ipse postea scire | |
| potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido | |
| et de colonia Chalcidicensi. sed Palinuros qui | |
| potuit . . . scire ea, quae post annos sescentos | |
| facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos | 25 |
| putat, proinde ut animae defunctorum solent? | |
| sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, | |
| Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit | |
| requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut | |
| diximus, nullum usquam fuit? | 30 |
| Gel. N.A. 10.16.12 | |
| nam cum Thesea . . . inter eos nominasset, qui | 8.1 |
| ad inferos adissent ac redissent, dixissetque | |
| quid Thesea, magnum | |
| quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, | |
| postea tamen infert: | 5 |
| sedet aeternumque sedebit | |
| infelix Theseus. | |
| qui autem . . . fieri potest, ut | |
| aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is | |
| nominat, qui descenderint illuc atque inde rur- | 10 |
| sum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de | |
| Theseo atque si Hercules eum evellerit e petra | |
| et in lucem ad superos eduxerit? | |
| Gel. N.A. 10.16.14 | |
| eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas | 9.1 |
| ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli | |
| ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae. | |
| confudit . . . et personas diversas et tempora; | |
| nam neque eodem tempore neque per eosdem | 5 |
| homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. | |
| Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in | |
| Italiam transgressus cum Romanis depugnavit | |
| adversus Manium Curium in eo bello ducem. | |
| Argivum autem bellum id est Achaicum multis | 10 |
| post annis a L. Mummio imperatore gestum est. | |
| potest igitur . . . medius eximi versus, qui de | |
| Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius | |
| procul dubio exempturus . . . fuit. | |
| Serv. A. 12.120 | |
| 'velati limo' | 11.1 |
| EX URBIUM ITALICARUM LIBRIS | |
| Serv. A. 8.597 | |
| Caere | 14.1 |
| Serv. A. 7.412 | |
| Ardea | 15.1 |
| Serv. A. 1.530 | |
| Hesperia | 16.1 |
| Serv. Dan. A. 8.600 | |
| Pelasgos | 18.1 |
| Serv. Dan. A. 8.638 | |
| Sabini | 19.1 |
| INCERTAE SEDIS | |
| Festus 182M | |
| o<rba> | 20.1 |
| Serv. Dan. A. 2.15 | |
| equus | 21.1 |