| DE AVSPICIIS | |
| Gel. N.A. 13.15.4 | |
| Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. maxima sunt | 1.1 |
| consulum, praetorum, censorum. neque tamen eorum | |
| omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod | |
| conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, | |
| praetores consulum sunt. ideo neque consules aut prae- | 5 |
| tores censoribus neque censores consulibus aut prae- | |
| toribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter | |
| se, rursus praetores consulesque inter se et uitiant et | |
| obtinent. praetor etsi conlega consulis est, neque | |
| praetorem neque consulem iure rogare potest, ut qui- | 10 |
| dem nos a superioribus accepimus aut ante haec | |
| tempora seruatum est et ut in commentario tertio de- | |
| cimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, | |
| maius habet consul, et a minore imperio maius aut | |
| maiori conlega rogari iure non potest. nos his tem- | 15 |
| poribus praetore praetores creante ueterum auctori- | |
| tatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio | |
| fuimus. censores aeque non eodem rogantur auspicio | |
| atque consules et praetores. reliquorum magistratuum | |
| minora sunt auspicia. ideo illi minores, hi maiores | 20 |
| magistratus appellantur. minoribus creatis magistra- | |
| tibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata | |
| datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt. | |
| Gel. N.A. 13.16.1 | |
| Consul ab omnibus magistra- | 2.1 |
| tibus et comitiatum et contionem auocare potest. prae- | |
| tor et comitiatum et contionem usquequaque auocare | |
| potest nisi a consule. minores magistratus nusquam | |
| nec comitiatum nec contionem auocare possunt. ea re | 5 |
| qui eorum primus uocat ad comitiatum, is recte agit, | |
| quia bifariam cum populo agi non potest nec auocare | |
| alius alii potest. sed si contionem habere uolunt, | |
| uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus | |
| simul contionem habere possunt. | 10 |
| Gel. N.A. 13.14.6 | |
| Idcirco . . . omnes, qui pomerium | 3.1 |
| protulerunt, montem istum excluserunt, quasi auibus | |
| obscenis ominosum. | |
| Festus 351M | |
| 'bene sponsis beneque uolueris' | 4.1 |
| 'serpula serpserit' | 5.1 |
| solino | 6.1 |
| suad ted | 7.1 |
| Paul. Fest. 379M | |
| vernisera | 8.1 |
| Festus 161M | |
| Marspedis | 9.1 |
| Festus 253M | |
| lucar | 11.1 |