| AD POPULUM | |
| ADVERSUS C. MANLIUM TRIB. PL. | |
| Prisc. GL 2.382K | |
| nam ut aliis plerumque obvenienti magistratu ob | 5.1 |
| metum statuae polliceantur. | |
| Gel. N.A. 7.11.3 | |
| nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se | 6.1 |
| ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, | |
| quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum | |
| respicio, in eum ego non sum plura dicturus. nam cum | |
| indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum | 5 |
| ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. nam si in | |
| eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo pu- | |
| nire non possis, maiore honore quam contumelia adficias. | |
| DE TRIUMPHO SUO | |
| Gel. N.A. 12.9.4 | |
| qua in re quanto universi me unum antistatis tanto | 7.1 |
| vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam | |
| facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt | |
| quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem | |
| honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, | 5 |
| Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. | |
| IN VALERIUM MESSALLAM REPETUNDARUM | |
| Gel. N.A. 15.14.2 | |
| cum sese sciret in tantum crimen venisse atque | 8.1 |
| socios ad senatum questum flentes venisse sese pecunias | |
| maximas exactos esse. |