| FRAGMENTA | |
| EXEMPLA | |
| Char. GL 1.146K | |
| a uirgine Vestale | 10.1 |
| Plin. Nat. 9.137 | |
| Me . . . | 27.1 |
| iuuene uiolacea purpura uigebat, cuius libra denariis centum uenibat, | |
| nec multo post rubra Tarentina. huic successit dibapha Tyria, quae | |
| in libras denariis mille non poterat emi. hac P. Lentulus Spinther | |
| aedilis curulis primus in praetexta usus inprobabatur. qua purpura | 5 |
| quis non iam . . . tricliniaria facit? | |
| Prisc. GL 2.383K | |
| Aedis Martis est in circo Flaminio architectata ab Hermo- | 35.1 |
| doro Salaminio. | |
| EPISTVLAE | |
| Lactant. Div. Inst. 3.15.10 | |
| Tantum | 39.1 |
| abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque | |
| uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros | |
| uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim | |
| magnam partem eorum, qui in schola de pudore <et> continentia | 5 |
| praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus | |
| uiuere. | |
| DE VIRIS ILLVSTRIBVS | |
| Char. GL 1.220K | |
| Subinde | 41.1 |
| Char. GL 1.141K | |
| a fratre patruele | 43.1 |
| Cod. Guelf. Gud. lat. 278 | |
| Non ignorare debes unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non | 58.1 |
| modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum | |
| morte Ciceronis relictum. ille enim fuit unus qui potuerit et etiam | |
| debuerit historiam digna uoce pronuntiare, quippe qui oratoriam elo- | |
| quentiam rudem a maioribus acceptam perpoliuerit, philosophiam | 5 |
| ante eum incomptam Latinam sua conformarit oratione. ex quo du- | |
| bito, interitu eius utrum res publica an historia magis doleat. | |
| . . . Locuples ac diuina natura, quo maiorem sui pareret admira- | |
| tionem ponderatioraque sua essent beneficia, neque uni omnia dare | |
| nec rursus cuiquam omnia uoluit negare. | 10 |
| Codd. Corn. Nep. ad finem | |
| Dices pulchrum esse inimicos | 59.1 |
| ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse uide- | |
| tur, sed si liceat re publica salua ea persequi. sed quatenus id fieri non | |
| potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt | |
| atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque | 5 |
| pereat. | |
| . . . Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui | |
| Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae | |
| tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem opor- | |
| tebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tole- | 10 |
| rare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, | |
| utique quaecumque ageres, ea uelles maxime mihi placere, atque uti | |
| nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam | |
| facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. ne id quidem tam | |
| breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publi- | 15 |
| cam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia | |
| nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desi- | |
| nemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando per- | |
| pudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id | |
| fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito | 20 |
| quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi | |
| et inuocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum | |
| deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque de- | |
| sertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tan- | |
| tam dementiam uenire in animum. et si perseueras, uereor ne in omnem | 25 |
| uitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute | |
| tibi placere possis. | |
| Fro. Ver. 2.1.18H | |
| undique uiri e nationibus | 60.1 |
| adducti Hispaniae aderant operam gestantes < * * * > | |
| EX LIBRIS INCERTIS | |
| Char. GL 1.101K | |
| Largitudo | 64.1 |
| Gr. inc. dub. nom. GL 5.576K | |
| Culmum | 65.1 |