| FRAGMENTA | |
| COMMENTARIORUM GRAMMATICORUM | |
| Suet. Prat. 176 (289R) | |
| sempiternum inmortalium rerum, perpe- | 1.1 |
| tuum mortalium est; perpetuitas enim in nostra | |
| natura est, quae perpeti accidentia potest, sempi- | |
| ternitas infinita est, eo quod semper. | |
| Non. 127M | |
| ita irascere. quid nunc irascitur? | 2.1 |
| Non. 437M | |
| dicemus quae vetustate deteriora fiunt | 3.1 |
| vetustiscere, inveterascere quae meliora. | |
| Gel. N.A. 4.9.1 | |
| religentem esse oportet, religiosum nefas. | 4.1 |
| * | |
| hoc inclinamentum semper huiuscemodi verborum, | |
| ut vinosus mulierosus religiosus, significat copiam | |
| quandam inmodicam rei, super qua dicitur. quo- | 5 |
| circa religiosus is appellabatur, qui nimia et | |
| superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res | |
| vitio assignabatur. | |
| Non. 40M | |
| itaque ex re in Saliaribus 'adtanus tintinnat', id est sonat. | 5.1 |
| Non. 507M | |
| id quod dico huius modi est: uti facit | 6.1 |
| ποιε<ῖ, i>ta facitur ποιεῖται est. | |
| Non. 104M | |
| cuius modi genus adverbiorum a verbis | 7.1 |
| motus quod venit, ut expulsim cursim | |
| Gel. N.A. 17.7.8 | |
| sic igitur . . . etiam istud, quod in lege est: si dividas | 8.1 |
| separesque duo verba haec 'subruptum' et 'erit', | |
| ut sic audias 'subruptum <erit>' tamquam 'certa- | |
| men erit' aut 'sacrificium erit', tum videbitur | |
| lex in postfuturum loqui; si vero copulate per- | 5 |
| mixteque dictum intellegas, ut 'subruptum erit' | |
| non duo, sed unum verbum sit itaque finita patiendi | |
| declinatione sit, tum hoc verbo non minus prae- | |
| teritum tempus ostenditur quam futurum. | |
| Gel. N.A. 13.26.1 | |
| deinde voculatio qui poterit servari, | 9.1 |
| si non sciemus in nominibus, ut Valeri, utrum | |
| interrogandi sint an vocandi? nam interrogandi | |
| secunda syllaba superiore tonost quam prima, | |
| deinde novissima deicitur; at in casu vocandi | 5 |
| summo tonost prima, deinde gradatim descendunt. | |
| Gel. N.A. 13.26.4 | |
| si huius amici vel huius magni scri- | 10.1 |
| bas, unum i facito extremum; sin vero hi magni, | |
| hi amici casu multitudinis recto, tum <i> ante i | |
| scribendum erit, atque id ipsum facies in similibus. | |
| si huius terrae scribas, i littera sit | 11.1 |
| extrema, si huic terrae, per e scribendum est. | |
| mi qui scribit in casu interrogandi, | 12.1 |
| velut cum dicimus mi studiosus, per i unum scribat, | |
| non per e; at cum mei, tum per e et i scribendum | |
| est, quia dandi casus est. | |
| Non. 144M | |
| nixurit, qui niti vult et in conatu | 13.1 |
| saepius aliqua re perpellitur. | |
| Gel. N.A. 10.5.1 | |
| avarus enim . . . appellatur qui | 14.1 |
| avidus aeris est. sed in ea copula e littera . . . | |
| detrita est. | |
| Gel. N.A. 10.5.2 | |
| locupletem | 15.1 |
| Gel. N.A. 19.14.6 | |
| a et o semper principes sunt, i et u semper | 16.1 |
| subditae, e et subit et praeit; <praeit> in Euripo, | |
| subit in Aemilio. si quis putat praeire u in his | |
| verbis Valerius Vennonius Volusius, aut i in his | |
| iampridem iecur iocus iucundum, errabit, quod | 5 |
| hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt. | |
| Gel. N.A. 19.14.7 | |
| inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine | 17.1 |
| anguis et angari et ancorae et increpat et incurrit | |
| et ingenuus. in omnibus his non verum n sed ad- | |
| ulterinum ponitur. nam n non esse lingua in- | |
| dicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum | 5 |
| tangeret. | |
| Gel. N.A. 19.14.8 | |
| Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ου | 18.1 |
| ex ο et υ scripserunt, <quantae> qui ei ex e et i; | |
| illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti. | |
| Gel. N.A. 13.6.3 | |
| rusticus fit sermo . . . si adspires perperam. | 21.1 |
| Non. 40M | |
| sunt etiam adsimulanter dicta haec, canatim | 22.1 |
| suatim bovatim, quae ab animalibus sumuntur. | |
| Gel. N.A. 10.4.4 | |
| vos . . . cum dicimus, motu quodam oris con- | 23.1 |
| veniente cum ipsius verbi demonstratione utimur | |
| et labeas sensim primores emovemus ac spiritum | |
| atque animam porro versum et ad eos, quibus- | |
| cum sermocinamur, intendimus. at contra cum dici- | 5 |
| mus nos, neque profuso intentoque flatu vocis ne- | |
| que proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum | |
| et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. | |
| hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu ego et | |
| tibi et mihi. nam sicuti, cum adnuimus et ab- | 10 |
| nuimus, motus quidam ille vel capitis vel ocu- | |
| lorum a natura rei quam significat non abhorret, | |
| ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et | |
| spiritus naturalis est. eadem ratio est in Graecis | |
| quoque vocibus, quam esse in nostris animad- | 15 |
| vertimus. | |
| Gel. N.A. 15.3.4 | |
| autumo . . . ab . . . aestumo | 24.1 |
| Serv. Dan. G. 1.47 | |
| quia qui parcior est, suo contentus est, quod | 25.1 |
| avarus non facit. | |
| Gel. N.A. 3.12.1 | |
| bibacem . . . bibosum | 26.1 |
| Serv. Dan. G. 1.120 | |
| φορβή <herba>. sed antea fibra dicta est, ut | 27.1 |
| nunc etiam rustici dicunt. | |
| Gel. N.A. 13.10.4 | |
| frater est dictus quasi fere alter. | 28.1 |
| Gel. N.A. 9.12.6 | |
| infestum est a festinando dictum; nam qui | 29.1 |
| instat alicui eumque properans urget opprimere- | |
| que eum studet festinatque, aut contra de cuius | |
| periculo et exitio festinatur, is uterque infestus | |
| dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, | 5 |
| quam vel facturus cuipiam vel passurus est. | |
| Gel. N.A. 10.11.1 | |
| mature est, quod neque citius est neque serius, | 30.1 |
| sed medium quiddam et temperatum est. | |
| Gel. N.A. 11.11.1 | |
| inter mendacium dicere et mentiri distat. qui | 31.1 |
| mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur; | |
| qui mendacium dicit, ipse fallitur. | |
| Gel. N.A. 11.11.2 | |
| qui mentitur fallit, quantum in se est, at | 31a.1 |
| qui mendacium dicit ipse non fallit, quantum | |
| in se est. | |
| Gel. N.A. 11.11.3 | |
| vir bonus praestare debet ne mentiatur, prudens | 31b.1 |
| ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, | |
| alterum non. | |
| Non. 21M | |
| clamat, quiritatur | 33.1 |
| Don. Ter. Ph. 182 | |
| celari | 35.1 |
| Don. Ter. Ph. 190 | |
| protinam | 36.1 |
| EX AUGURII PRIVATI LIBRIS | |
| Gel. N.A. 7.6.10 | |
| discrepat dextra sinistrae, praepes | 38.1 |
| inferae. | |
| EX LIBRO DE EXTIS | |
| Gel. N.A. 16.6.12 | |
| bidentes | 39.1 |
| Non. 53M | |
| bidental | 39a.1 |
| EX LIBRO DE ANIMALIBUS | |
| Serv. Dan. G. 3.146 | |
| asilus est musca varia, tabanus, bubus maxime | 40.1 |
| nocens. hic apud Graecos prius myops vocabatur, | |
| postea <a> magnitudine incommodi oestrum appel- | |
| larunt. | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Gel. N.A. 5.21.6 | |
| pluria . . . compluria | 41.1 |
| Macr. Sat. 1.9.5 | |
| Apollinem . . . Ianum . . . Dianam . . . Ianam | 42.1 |
| Gel. N.A. 2.26.19 | |
| caesia | 43.1 |
| Sch. Bern. Verg. G. 1.498 | |
| indigetes | 44.1 |
| Sch. Bern. Verg. G. 1.174 | |
| stiva | 46.1 |
| DUBIA | |
| Non. 51M | |
| rudentes | 47.1 |
| Gel. N.A. 12.14.1 | |
| saltem . . . si aliter . . . si aliter non potest | 48.1 |