ADELPHI
Non. 96M
. quód ille dicit, cúm datatim in lécto tecum lúsi 1
AEDITVMVS
Non. 75M
Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in templó tuo,
Néc mortalis néc mortalium úllum in terra míseriust.
AGAMEMNO SVPPOSITVS
Non. 473M
Ne quís miretur, cúm tam clare tónuerit,
Vt, sí quis dormitáret, expergísceret. 5
ALEONES
Non. 147M
Áleo <non> lúdam sane, <né> meae male olánt manus.
Át ego rusticátim tangam, <nam> úrbanatim néscio.
ANVLVS POSTERIOR
Non. 508M
Id crédo metuis né <tibi> inuidiaé siet,
Cum némo qui a te récipiat reperíbitur.
ARMORVM IVDICIVM
Lact. Stat. Theb. 10.841
Tum praé se portant áscendibilem sémitam, 9a
Quam scálam uocitant.
ARVSPEX vel PEXOR RVSTICVS
Non. 516M
    bucco, púriter 10
Fac út rem tractes.—Láui iandudúm manus.
ASINA
Non. 246M
Atque aúscultare dísce, si nescís loqui.
Exílui de nocte ád molam fullónis festinátim
AVCTORATVS
Char. GL 1.52K
Neque enim égo sum Mémmi neque Cassí neque Munati Ébriae . . 14-15
. póstquam conueni ómnis conuiuás meas 16
Métuo illum: iocári nescit, lúdit nimium insániter.
Occídit taurum tóruiter, me amóre sauciáuit.
BVCCO AVCTORATVS
Non. 508M
Sí praegnans non és, paribis númquam. 19-20
AVGVR
Non. 479M
    immó mane! 21
Non ésuribis diútius.—Qua ré?—Rogas?
BVCCO ADOPTATVS
Non. 178M
Clándestino tácitus taxim pérspectaui pér cauum.
    saepe ádnuit,
Ínuenibit saépe. 25
Pergís properatim
Non. 126M
Iéientare núlla inuitat 26a
CAMPANI
Non. 513M
Dantór publicitus Dóssenno et fullónibus 27
Cibária.
CAPELLA
Char. GL 1.77K
Clípeum in medio fíxum est.
CITHARISTA
Non. 127M
    nóli, quaeso, iráscere: 30
Móre fit, moríri suam <uir> quísque ut uxorém uelit.
COLLEGIVM
Non. 104M
Sí quid expalpáre possim ab íllo . . . . .
CONCHA
Non. 39M
Vós istic manéte: eliminábo extra aedis cóniugem.
CONDICIONES
Non. 507M
Víx nunc quod edim inuénio: quid nam fíet, si quam dúxero?
CRETVLA vel PETITOR
Non. 474M
    bene éuenat!— 35
Ita fíat: et tibi béne sit, qui recte óminas.
    bálnea
Forús macellus fána portus pórticus
DECVMA
Festus 364M
. . non multi, séd temeti plúrimi
DECVMA FVLLONIS
Non. 4M
Ét ubi insilui in cóculeatum ecúleum, ibi tolútim tortor. 40
DIVES
Non. 219M
Quóm palumbem ex óre tollit únum . . . . .
DOTALIS
Non. 219M
Vínum panemque, ómnem ceterum áliam praeberém penum. 41a
DOTATA
Non. 104M
Scío pol te illam amáre efflictim . . . . . . . 42
Possum éxorare te út recedas á me paulispér modo?—
Quantísper sat habes?
ERGASTILVS
Non. 164M
Lónge ab urbe uílicari, quó erus rarentér uenit, 45
<Íd> non uilicári, sed dominári est mea senténtia.
Praesénte amicis ínter cenam. d. o.
FVLLONES
Non. 472M
Quin érgo, quando cónuenit, conpléctite?—
Mi fráter, salueto!—Ó soror, salué, mea!
Fácite ut ignis féruat, ligna insípite, far concídite. 50
GALLI TRANSALPINI
Gel. N.A. 16.6.7
Mars, tíbi facturum uóueo, si umquam rédierit,
Bidénti uerre.
HERES PETITOR
Non. 504M
Íta uelim faciás: iam pridem uólo lauatrinám laui.
Heús aptate, púeri, munde atque ámpliter conuíuium!
HIRNEA PAPPI
Non. 40M
Décimus mensis ést, cum factum est. íta fit, ita sempér solet: 55
Décumo mense démum turgens uérminatur, párturit.
KALENDAE MARTIAE
Macr. Sat. 6.4.13
Vócem deducás oportet, út uideantur múlieris
Vérba.—Iube modo ádferatur múnus, uocem réddam ego
Ténuem et tinnulam . . . . . . . . . . .
Étiam nunc uocém deducam? 60
LAR FAMILIARIS
Prisc. GL 2.213K
. . oro te, uáso, per lactés tuas
LENO
Char. GL 1.79K
Cáseum molle
MACCVS
Non. 238M
Quíd futurum est, sí pol hanc ego díscere artem atténderim?
Cónforisti mé, Diomedes.
MACCI GEMINI
Non. 508M
Sero ést: si sexta tíbi placet, ueníbo . . . . 65
Iam égo inibi adero: dum égo reuortor, áge, anus, accinge ád molas.
<A> périi! non puéllula est. numquíd <nam> abscondidísti
Intér nates?
Incépi contuí: conspicio cóleatam cúspidem.
MACCI GEMINI PRIORES
Non. 154M
Quín bono animo es? uídeo erepsti prímiter de pánnibus. 70
MACCVS MILES
Char. GL 1.126K
    nam cibária 71a
Vicém duorum mé comesse cóndecet
Solúm. 72
Cum cóntubernale púgnaui, quia meám cenam . . .
MACCVS SEQVESTER
Non. 506M
Símile est, quasi cum in caélo fulgit própter lunam lúcifer.
MACCVS VIRGO
Non. 516M
Praéteriens uidít Dossennum in lúdo reuerecúnditer 75
Nón docentem cóndiscipulum, uérum scalpentém natis.
MEVIA
Gel. N.A. 10.24.5
Díes hic sextust cúm nihil egi, díe quarte emoriár fame.
MAIALIS
Non. 183M
. . . animos Vénus ueget uoluptátibus.
Míseret me eorum, quí sine frustis uéntrem frustrarúnt suum.
    cenam quaéritat: 80
Sí eum nemo uócat, reuortit maéstus ad maenám miser.
MEDICVS
Non. 166M
Dolásti uxorem.—Núnc ea propter mé cupis
Concídere?—Etiam rhétorissas?
MVNDA
Non. 474M
Ego íllam non ampléctar? ego non sáuiem?
Sí calendis <dómi> conuiuant, ídibus cenánt foris. 85
NVPTIAE
Non. 39M
Farínam insipui cóncussi condépsui.
PANNVCEATI
Non. 143M
    séd meus
Fráter maior, póstquam uidit mé ui deiectúm domo,
Núpsit posteriús dotatae uétulae uaricosaé uafrae.
Sárculum hinc illó profectus íllim rediistí rutrum. 90
Díxi ego illud futúrum: in prima uálua est, uix haerét miser.—
Éuannetur ét mea socius ópera ut fiat fécero.
Quíd? dedi nebulóni, quem pertísumst <esse> paúperem
    paenulam ín caput
Indúce, ne te nóscat. 95
Múlier ubi conspéxit tam mirífice tutulatám truam
Néque interim cacándi causa úmquam incoxauí nate.
Núnc roges quid fíat: restis uílis est, uelét gulam.
PAPPVS AGRICOLA
Non. 477M
Néscio quis molám quasi asinus úrget uxorém tuam,
Íta opertis oculís simitu mánducatur ác molit. 100
. . . . . dómus haec feruit flágiti.
Vólo scire ex te, cúr urbanas rés desubito déseris.
Núnc quando uoluísti facere, fác uoluptatí sies
Íbus.
PAPPVS PRAETERITVS
Non. 468M
Populís uoluntas haéc enim et uulgó datast: 105
Refrágant primo, súffragabunt póst, scio.
PARCI
Non. 476M
Nón erat qui córpus tremulum fámula tutarét toga.
PATRVVS
Non. 474M
Mírum facies, fátue, si stud nímium mirabís diu.
PHILOSOPHIA
Non. 514M
Érgo, mi Dossénne, cum istaec mémore meministi, índica,
Quí illud aurum abstúlerit.—Non didici áriolari grátiis. 110
PICTORES
Non. 17M
Páppus hicin médicus habitat, sénica non sescúnciae?
Mágnus manducó camellus . . . canthérius
Ípsus cum uno séruo senex intéstato proficíscitur.
Ásside, si quá uentura est ália strena strénuae.
Quae túleram mecum mília decém uictoriáta, 115
In Graéca mercede ílico curáui ut occupárem.
Númmos certos dícas.—Dico quínquaginta mília.
Mírum ni haec Marsa ést, in colubras cállet cantiúnculam.
PISCATORES
Non. 488M
Quíd habes in surpículis, calue?—Ómne piscatí genus.
Nescío quid: non est hóc merum, quod hic plórat . . . . 120
Quid hoc ést tumulti?
PISTOR
Non. 81M
Décipit uicínos: quod moléndum conduxít, comest.
Nám plus quaesti fácerem, quam quadrínas si haberém molas.
<Flét>, fit desubito hílarus; tristis sáltat; ridens ríngitur.
. . nisi nunc áliquis subito óbuiam occurrít mihi, 125
Qui óquiniscat, quó conpingam términum in tutúm locum
PLACENTA
Non. 209M
    rústici
Edúnt libenter trístis atros íntubos.
PORCETRA
Non. 40M
Sciúnt hoc omnes, quántum est qui cossím cacant.
Décedo cacátum: <num qu>ae praéstu<st hic> ueprécula? 130
PRAECO POSTERIOR
Non. 17M
Séd me exercet sénica nequam, néque illo quid faciám scio.
Vís facere ut nouérca uetulum dérepente déserat?
Ád Veneris proféctust mane uétulus, uotum ut sólueret.
Íbi nunc operatúr.
    cálue, adportas núntium 135
Nóbis disparém diuisum: huíc seni senium ét metum
Át te di omnes cúm consilio, cálue, mactassínt malo!
Sí sciam quid uelís, quasi serui cómici conmíctilis
Térgum uarium . . . . . . . linguám uafram
Áge modo: stic gárri. particulónes producám tibi. 140
Quót laetitias ínsperatas módo mi inrepsere ín sinum!
Ego dédita opera té, pater, solúm foras
Sedúxi, ut ne quis ésset testis tértius
Praetér nos, tibi cum túnderem labeás lubens.
PRAEFECTVS MORVM
Non. 118M
    ut sí quis est 145a
Amíci amicus, gaúdet si cui quíd boni
Euénit, cuii amícus est germánitus. 146
. . pater adést.—Negato esse híc me. ego operibó caput.
PROSTIBVLVM
Non. 146M
Vt núllum ciuem pédicaui pér dolum,
Nisi ípsus orans últro qui oquinísceret.
Sí ualebit, púls in buccam bétet: sic dixín schema? 150
Égo quod comedim quaéro, his quaerunt quód cacent: contráriumst.
Égo rumorem párui facio, dúm sit rumen qui ímpleam.
Cóntinuo ad te cénturiatim cúrrent qui paném petent.
    quaé peditibus núbere
Póterant, equites spérant spurcae. 155
Quis híc est? quam obrem hic próstat? rictum et lábeas cum consídero—
Iámne abierunt? iám non tundunt? iámne ego in tutó satis?
Núnqui hic restitát, qui nondum lábeas lirarít mihi?
PYTHO GORGONIVS
Non. 508M
Ó hominem beátum, quo illae péruenibunt díuitiae!
QVINQVATRVS
Non. 226M
Vénit nos rogátum, quando nóstrae essent Seplásiae 160
RVSTICVS
Non. 513M
Quid núnc uis fieri?—Vérrem sume dápsile ac dilúcide
SARCVLARIA
Non. 13M
Altér amat potat pródigit, patrém suppilat sémper.
SATVRA
Prisc. GL 2.200K
Cuiusuís leporis Líber diademám dedit.
Blánda falláx superba ínpotens
Discórdis 165
Non frústilatim néc minutatím dari
SPONSA PAPPI
Non. 275M
Pól magis curabo, úbi cognorint, ómnes una adséntiant.
SYNEPHEBI
Char. GL 1.133K
incolume illo 167a
SYRI
Non. 154M
<Ís> quidem apud forúm praesente téstibus mihi uéndidit. 168
Lápatium nullum útebatur, lárdum lurchabát lubens.
VACCA vel MARSVPPIVM
Prisc. GL 2.509K
. . simul intró ueni, accessi ád patrem, prendí manum: 170
Ín terram, ut cubábat, nudam ád eum ut conquexi, ínterim
Múlieres conspíciunt.
VERNIONES
Non. 506M
    a períbo, non possúm pati:
Pórcus est, quem amáre coepi, pínguis, non pulchér puer.
Séd qui utrosque errór uos agitat, éxpedibo . . . 175
VERRES AEGROTVS
Non. 112M
Vérum illi ualént, qui <ui> luctántur cum leónibus:
Eís tete obiectés frustatim pásserinum prándium?
Iám istam caluam cónminuissem cólafis testatím tibi.
VERRES SALVOS
Non. 515M
    nolo párciter.—
Támquam frater míhi sis, medium abdómen tecum díuidam. 180
EX INCERTIS FABVLIS
Non. 150M
. . poema plácuit populatim ómnibus.
Cledonius GL 5.40K
. . quo pacto cáream tam pulchrá penu? 183
Char. GL 1.215K
    negas 186a
Núptam quaquam
Diom. GL 1.373K
Cum ínterim neque mális molui néque palatis pínsui. 187-188
Prisc. GL 2.110K
    ínterim 189
Dúm contemplor órcam . . . taxillos pérdidi. 190
Nísi nos pauci rétineamus glóriam antiquam Átticam.
Quídam adeo in latebrás fugerunt, út putent in túrbido
Ésse quidquid ést in luce.
dicteria
murcidus 195