| SEXTI PROPERTI ELEGIARUM | |
| LIBER PRIMUS | |
| I | |
| Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, | 1.1.1 |
| contactum nullis ante cupidinibus. | |
| tum mihi constantis deiecit lumina fastus | |
| et caput impositis pressit Amor pedibus, | |
| donec me docuit castas odisse puellas | 5 |
| improbus, et nullo vivere consilio. | |
| ei mihi, iam toto furor hic non deficit anno, | |
| cum tamen adversos cogor habere deos. | |
| Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores | |
| saevitiam durae contudit Iasidos. | 10 |
| nam modo Partheniis amens errabat in antris, | |
| rursus in hirsutas ibat et ille feras; | |
| ille etiam Hylaei percussus vulnere rami | |
| saucius Arcadiis rupibus ingemuit. | |
| ergo velocem potuit domuisse puellam: | 15 |
| tantum in amore fides et benefacta valent. | |
| in me tardus Amor non ullas cogitat artes, | |
| nec meminit notas, ut prius, ire vias. | |
| at vos, deductae quibus est pellacia lunae | |
| et labor in magicis sacra piare focis, | 20 |
| en agedum dominae mentem convertite nostrae, | |
| et facite illa meo palleat ore magis! | |
| tunc ego crediderim Manes et sidera vobis | |
| posse Cytinaeis ducere carminibus. | |
| aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, | 25 |
| quaerite non sani pectoris auxilia. | |
| fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes, | |
| sit modo libertas quae velit ira loqui. | |
| ferte per extremas gentes et ferte per undas, | |
| qua non ulla meum femina norit iter. | 30 |
| vos remanete, quibus facili deus annuit aure, | |
| sitis et in tuto semper amore pares. | |
| nam me nostra Venus noctes exercet amaras, | |
| et nullo vacuus tempore defit Amor. | |
| hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur | 35 |
| cura, neque assueto mutet amore torum. | |
| quod si quis monitis tardas adverterit aures, | |
| heu referet quanto verba dolore mea! |