| XXIII | |
| Cui fugienda fuit indocti semita vulgi, | 2.23.1 |
| ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aquast. | |
| ingenuus quisquam alterius dat munera servo, | |
| ut commissa suae verba ferat dominae? | |
| et quaerit totiens 'quaenam nunc porticus illam | 5 |
| integit?' et 'campo quo movet illa pedes?' | |
| deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama labores | |
| Herculis, ut scribat 'muneris ecquid habes?', | |
| cernere uti possis vultum custodis amari, | |
| captus et immunda saepe latere casa? | 10 |
| quam care semel in toto nox vertitur anno! | |
| ah pereant, si quos ianua clausa iuvat! | |
| contra, reiecto quae libera vadit amictu, | |
| custodum et nullo saepta timore, placet. | |
| cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, | 15 |
| nec sinit esse moram, si quis adire velit; | |
| differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te | |
| astrictus ploret saepe dedisse pater, | |
| nec dicet 'timeo, propera iam surgere, quaeso: | |
| infelix, hodie vir mihi rure venit.' | 20 |
| et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes, | |
| me iuerint: nolim furta pudica tori; | |
| libertas quoniam nulli iam restat amanti, | |
| nullus liber erit, si quis amare volet. | |
| 'tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro | 25(2.24.1) |
| et tua sit toto Cynthia lecta foro?' | 26(2.24.2) |
| cui non his verbis aspergat tempora sudor? | 27(2.24.3) |
| aut pudor ingenuis aut reticendus amor. | 28(2.24.4) |
| quod si iam facilis spiraret Cynthia nobis, | 29(2.24.5) |
| non ego nequitiae dicerer esse caput, | 30(2.24.6) |
| nec sic per totam infamis traducerer urbem, | 31(2.24.7) |
| ureret et quamvis, non mihi verba daret. | 32(2.24.8) |
| quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis: | 33(2.24.9) |
| parcius infamant: num tibi causa levis? | 34(2.24.10) |