| Loco ignominiae est apud indignum dignitas. | L.1 |
| Laus noua nisi oritur etiam uetus amittitur. | |
| Laeso doloris remedium inimici est dolor. | |
| Leuis est fortuna: cito reposcit quod dedit. | |
| Lex uniuersa est, quae iubet nasci et mori. | 5 |
| Lucrum sine damno alterius fieri non potest. | |
| Lasciuia et laus numquam habent concordiam. | |
| Legem nocens ueretur, fortunam innocens. | |
| Libido, non iudicium est, quod leuitas sapit. | |
| Libido cunctos etiam sub uultu domat. | 10 |
| †Longum est quod flagitat * * * cupiditas. | |
| Lapsus ubi semel sis, sit tua culpa, si iterum cecideris. | |
| Lex uidet iratum, iratus legem non uidet. | |
| Legem solet obliuisci * * * iracundia. | |
| Locis remotis qui latet, lex est sibi. | 15 |
| Late ignis lucere, ut nihil urat, non potest. | |
| Licentiam des linguae, cum uerum petas. | |
| Lucrum est dolorem posse damno extinguere. |