| Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris | 114.1.1 |
| Q. Caepione et Cn. Manlio male pugnatum. quo metu Ita- | 2.1 |
| lia omnis contremuerat. illincque [et inde] usque ad | |
| nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti | |
| suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria | |
| certare. sed postquam bellum in Numidia confectum et | 3.1 |
| Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Ma- | |
| rius consul absens factus est, et ei decreta provincia | |
| Gallia, isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul | |
| triumphavit. et ea tempestate spes atque opes civitatis | 4.1 |
| in illo sitae. |