LIBER IV
Gel. N.A. 18.4
At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, 4.1.1
cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior
an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus
bonorum remiserat, exigenda promulgavit.
Non. 535M
Eum atque Metrophanem senatus magna in- 2.1
dustria perquirebat, cum per tot scaphas, quas ad
ostia cum paucis fidis percuntatum miserant . . . .
Arusianus Messius GL 7.499K
Demissis partem quasi tertiam antemnis. 3.1
Arusianus Messius GL 7.507K
Turmam equitum castra regis succedere et 4.1
prope rationem explorare iubet.
Prisc. GL 2.535K
Igitur legiones pridie in monte positas ar- 5.1
cessivit.
Serv. Dan. A. 10.370
Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum 7.1
et strenuum ostentantes.
Prisc. GL 2.382K
At Lucullum regis cura machinata fames 8.1
brevi fatigabat.
Sch. Stat. Theb. 3.2
Qua nocte ipse fiebat anceps. 9.1
Arusianus Messius GL 7.488K
Ita castra sine volnere introitum. 10.1
Non. 321M
Et reversi postero die multa, quae prope- 11.1
rantes deseruerant in castris, nacti, cum se ibi vino
ciboque laeti invitarent.
Pomp. C. art. Don. GL 5.180K
Tenuit Lucullus thesauros, custodias regias. 12.1
Prisc. GL 2.435K
Amisumque assideri sine proeliis audiebat. 13.1
Arusianus Messius GL 7.500K
Scalas pares moenium altitudine. 14.1
Arusianus Messius GL 7.503K
Quia praedatores facibus sibi praelucentes 15.1
ambustas in tectis sine cura reliquerant.
Non. 138M
Quasi par in oppido festinatio et ingens 16.1
terror erat, ne ex latere nova munimenta madore in-
firmarentur; nam omnia oppidi stagnabant redundan-
tibus cloacis adverso aestu maris.
Non. 318M
Atque hiavit humus multa vasta et profunda. 17.1
Prob. Cath. GL 4.11
Bizone. 19.1
Non. 258M
Rursus iumenta nacti ad oppidum ire conten- 20.1
dunt.
Prisc. GL 2.484K et 2.512K
Omnis, quibus senecto corpore animus mili- 21.1
taris erat.
Serv. A. 2.201
Sorte ductos fusti necat. 22.1
Serv. A. 3.400
Omnis Italia coacta in angustias finditur in 23.1
duo promunturia, Bruttium et Sallentinum.
Serv. A. 3.522
Italiae plana ac mollia. 24.1
Arusianus Messius GL 7.500K
Ad Siciliam vergens faucibus ipsis non am- 25.1
plius patet milibus quinque et triginta.
Serv. A. 3.414
Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse, 26.1
sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est
aut per angustiam scissum. Ut autem curvom sit, facit
natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo
Siciliae aestum relidit. 5
Isid. Orig. 13.8.4
Scyllam accolae saxum mari imminens appel- 27.1
lant simile celebratae formae procul visentibus. Et
monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi for-
mam hominis caninis succinctam capitibus, quia col-
lisi ibi fluctus latratus videntur exprimere. 5
Serv. Dan. A. 1.117
Charybdis, mare verticosum, quod forte illata 28.1
navigia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta
Tauromenitana ad litora trahit, ubi se laniata naufra-
gia fundo emergunt.
Serv. A. 9.410
Dolia cum sub trabes locata vitibus aut ter- 30.1
gis vinciebant.
Prisc. GL 2.473K
Implicatae rates ministeria prohibebant. 31.1
Arusianus Messius GL 7.500K
C. Verres litora Italia propinqua firmavit. 32.1
Serv. A. 1.715
In silva Sila fuerunt. 33.1
Serv. G. 1.287
Diu noctuque laborare, festinare. 34.1
Sch. Bern. Verg. G. 4.404
Frigida nocte. 35.1
Arusianus Messius GL 7.487K
Infrequentem stationem nostram incuriosam- 36.1
que tum ab armis.
Arusianus Messius GL 7.482K
Dissidere inter se coepere neque in medium 37.1
consultare.
Arusianus Messius GL 7.510K
Sapor iuxta fontis dulcissimos. 38.1
Arusianus Messius GL 7.450K
Avidior modo properandi factus. 39.1
Non. 492M
Cum interim lumine etiamtum incerto duae 40.1
Galliae mulieres conventum vitantes ad menstrua sol-
venda montem ascendunt.
Don. Ter. An. 1.2.34
Haud impigre neque inultus occiditur. 41.1
Non. 186M
Multisque suspicionibus volentia plebi fac- 42.1
turus habebatur.
Quint. Inst. 4.2.2
M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, 43.1
loquax magis quam facundus.
Arusianus Messius GL 7.472K
Magnam exorsus orationem. 44.1
Prisc. GL 3.52K
Si nihil ante adventum suum inter plebem 45.1
et patres convenisset, coram se daturum operam.
Festus 359M
Qui quidem mos ut tabes in urbem coniectus. 46.1
Arusianus Messius GL 7.494K
Multitudini ostendens, quam colere pluri- 47.1
mum, ut mox cupitis ministram haberet, decreverat.
Arusianus Messius GL 7.461K
Collegam minorem et sui cultorem expectans. 48.1
Arusianus Messius GL 7.464K
Exercitum dimisit, ut primum Alpis digres- 49.1
sus est.
Arusianus Messius GL 7.487K
Quod in praesens modo satis cautum fuerat. 50.1
Arusianus Messius GL 7.496K
Crassus obtrectans potius collegae, quam boni 51.1
aut mali publici gnavos aestimator.
Gel. N.A. 2.17.7
Fenoribus copertus est. 52.1
Non. 257M
Suspectusque fuit, incertum vero an per ne- 53.1
glegentiam, societatem praedarum cum latronibus
composuisse.
Non. 60M
Canina, ut ait Appius, facundia exercebatur. 54.1
Arusianus Messius GL 7.488K
L. Hostilius Dasianus, inquies animi. 55.1
Arusianus Messius GL 7.470K
Tetrarchas regesque <ex>territos animi fir- 56.1
mavit.
Don. Ter. An. 5.4.4
Insolens vera accipiendi. 57.1
Prisc. GL 2.487K
Dein lenita iam ira postero die liberalibus 58.1
verbis permulcti sunt.
Non. 535M
Quam maximis itineribus per regnum Ario- 59.1
barzanis contendit ad flumen Euphraten, qua in parte
Cappadocia ab Armenia disiungitur; et quamquam
naves caudicariae occulte per hiemem fabricatae ad-
erant . . . . 5
Don. Ter. Eu. 5.2.36
Ut tanta repente mutatio non sine deo vide- 60.1
retur.
Prob. GL 4.29K
Naphtas, genus olei cedro simile, <quo> . . . . 61.1
<nutriuntur incendia.>
Diom. GL 1.447K
In nuda, in tecta corpora. 62.1
Non. 95M
Pluteos rescindit ac munitiones demolitur 63.1
locoque summo potitur.
Serv. A. 11.770
Et sequebantur equites catafracti. 64.1
Equis paria operimenta erant, <nam>que 65.1
linteo ferreas laminas in modum plumae adnexuerant.
Non. 556M
Qui praegradiebantur, equites catafracti, 66.1
ferrea omni specie.
Non. 497M
Ruinaque magna pars suismet aut proximo- 67.1
rum telis, ceteri vicem pecorum obtruncabantur.
Arusianus Messius GL 7.456K
Anxius animi atque incertus. 68.1
Arusianus Messius GL 7.470K
Imperii prolatandi percupidus habebatur, 70.1
cetera egregius.
Philarg. Verg. G. 4.49
Apud Gorduenos amomum et alii leves odores 72.1
gignuntur.
Arusianus Messius GL 7.495K
Impotens et nimius animi est. 73.1
Arusianus Messius GL 7.500K
Tum vero Bithynii propinquantes iam amnem 74.1
Arsaniam.
Serv. A. 11.619
More equestris proelii sumptis tergis ac 75.1
redditis.
Non. 132M
Simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate 76.1
loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re,
pariter acres invadunt.
Arusianus Messius GL 7.450K
Clausi lateribus altis pedem. 79.1
Serv. A. 2.286
<Nubes> . . . . foedavere lumen. 80.1
Arusianus Messius GL 7.498K
Sestertium tricies pepigit a C. Pisone. 81.1
Qui proximi locos hostium erant. 82.1
Arusianus Messius GL 7.510K
Stolide castra suggressus. 83.1
Arusianus Messius GL 7.453K
Consilii aeger. 84.1
Festus 293M
Ne inrumpendi p<ontis> . . . . sublicibus cavata 85.1
. . . . <es>sent.