Sed quid ego plura quasi de ignotis memorem?
|
2.9.1.1
|
M. Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum eru-
|
|
pit; hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio.
|
|
quid ille audeat, quoi consulatus, maximum imperium,
|
|
maxumo dedecori fuit? an L. Domiti magna vis est,
|
2.1
|
quoius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat?
|
|
lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae ho-
|
|
neste nominari nequeunt, inhonestissima. unius tamen
|
3.1
|
M. Catonis ingenium versutum loquax callidum haud
|
|
contemno. parantur haec disciplina Graecorum. sed
|
|
virtus vigilantia labor apud Graecos nulla sunt. quippe
|
|
qui domi libertatem suam per inertiam amiserint, cen-
|
5
|
sesne eorum praeceptis imperium haberi posse? reliqui
|
4.1
|
de factione sunt inertissimi nobiles, in quibus sicut in
|
|
titulo praeter bonum nomen nihil est additamenti.
|
|
L. Postumii M. Favonii mihi videntur quasi magnae
|
|
navis supervacuanea onera esse: ubi salvi pervenere,
|
5
|
usui sunt; si quid adversi coortum est, de illeis potis-
|
|
simum iactura fit, quia pretii minimi sunt.
|
|