| Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume | 1.7.1.1 |
| fretus est negotii magnitudine et quia tibi terrae et | |
| maria simul omnia componenda sunt. quippe res par- | |
| vas tantum ingenium attingere nequiret, magnae curae | |
| magna merces est. igitur provideas oportet, uti pleps | 2.1 |
| largitionibus et publico frumento corrupta habeat neg- | |
| otia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus | |
| probitati et industriae, non sumptibus neque divitiis | |
| studeat. id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma om- | 3.1 |
| nium pernicies est, usum atque decus dempseris. nam | 4.1 |
| saepe ego quom animo meo reputans, quibus quisque | |
| rebus clari viri magnitudinem invenissent quaeque res | |
| populos nationesve magnis auctibus auxissent ac de- | |
| inde quibus causis amplissima regna et imperia con- | 5 |
| ruissent, eadem semper bona atque mala reperiebam, | |
| omnesque victores divitias contempsisse et victos cupi- | |
| visse. neque aliter quisquam extollere sese et divina | 5.1 |
| mortalis attingere potest, nisi omissis pecuniae et cor- | |
| poris gaudiis animo indulgens, non adsentando neque | |
| concupita praebendo, pervorsam gratiam gratificans, | |
| sed in labore patientia bonisque praeceptis et factis | 5 |
| fortibus exercitando. |