IN M. TVLLIVM CICERONEM
INVECTIVA
  Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. 1.1
Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi pe-
tulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque
modestiam ullam animadverto, respondebo tibi, ut, si
quam male dicendo voluptatem cepisti, eam male 5
audiendo amittas.
  Ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi
rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae?
apud populum Romanum? qui ita largitionibus corrup-
tus est, ut se ipse ac fortunas suas venales habeat. an 10
apud vos, patres conscripti? quorum auctoritas turpis-
simo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M.
Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in
hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia
viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, 15
accitus ac paulo ante insitus huic urbi civis.
  An vero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? 2.1
an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum cor-
pori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet
istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non
pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime miran- 5
dum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpis-
sime parasti. verum, ut opinor, splendor domesticus
tibi animos tollit, uxor sacrilega ac periuriis delibuta,
filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior
quam parenti par est. domum ipsam tuam vi et rapinis 10
funestam tibi ac tuis comparasti: videlicet, ut nos com-
monefacias, quam conversa res sit, cum in ea domo
habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri 3.1
clarissimi, fuit. atque haec cum ita sint, tamen se Ci-
cero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde
missum huic urbi civibusque custodem absque carni-
ficis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam 5
suam ponit. quasi vero non illius coniurationis causa
fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo
tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa
te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia
uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae 10
iudicia domo faciebatis, ex coniuratis ali<qu>os pecu-
nia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius
Pompeianam villam exaedificabat, alius domum eme-
bat: qui vero nihil poterat, is erat calumniae proxi-
mus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insi- 15
dias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. 4.1
quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patri-
monii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex
pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum
infinito sumptu aedificaveris, aut si retices, cui dubium 5
potest esse: opulentiam istam ex sanguine et miseriis
civium parasti?
  Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi
familia, illius virtutem imitatur, contemnit simultatem
hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque 10
terrore neque gratia removetur a vero, amicitia tantum
ac virtus est animi. immo vero homo levissimus, sup- 5.1
plex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo
illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mer-
cennarius patronus, cuius nulla pars corporis a tur-
pitudine vacat, lingua vana, manus rapacissimae, gula 5
immensa, pedes fugaces: quae honeste nominari non
possunt, inhonestissima. atque is cum eius modi sit,
tamen audet dicere: 'o fortunatam natam me consule
Romam!' te consule fortunatam, Cicero? immo vero
infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptio- 10
nem eam perpessa est, cum tu perturbata re publica
metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae
cogebas, cum omnia iudicia, omnes leges in tua libidine
erant, cum tu sublata lege Porcia, erepta libertate
omnium nostrum vitae necisque potestatem ad te unum 15
revocaveras. atque parum quod impune fecisti, verum 6.1
etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci
his servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris
quidlibet: satis est perpessos esse: etiamne aures nos-
tras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis 5
insectabere? 'cedant arma togae, concedat laurea lin-
guae.' quasi vero togatus et non armatus ea, quae glo-
riaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem
praeter nomen imperii quicquam interfuerit.
  Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? 7.1
quem Minerva omnis artis edocuit, Iuppiter Optimus
Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem hu-
meris suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui
egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios, Scipiones 5
superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines?
quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum,
quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti,
<ei> ancillaris. quo auctore de exsilio tuo Dyrrhachio
redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, 10
eorum potentiae faves. qui tibi ante optimates vide-
bantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini
causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petu-
lantissimis verbis laedis, laudas Caesarem. quem
maxime odisti, ei maxime obsequeris. aliud stans, aliud 15
sedens sentis de re publica. his male dicis, illos odisti,
levissime transfuga, neque in hac neque in illa parte
fidem habens.