HISTORIAE
EX LIBRO I
Non. 127M
Iuxtim Numicium flumen obtruncatur. 3.1
Serv. A. 1.108
propitiae 4.1
Non. 376M
nocte consumpta postero die per incertas uias Aeserniam, inde Romam pro- 6.1
tinus profugerant.
EX LIBRO II
Macr. Sat. 6.4.15
Et Marsi propius succedunt atque ita scutis proiectis tecti saxa certa- 7.1
tim †lenta manibus coniciunt in hostes.
Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem 8.1
partem loci summi tegebat.
Non. 57M
Si quae celeriter solui poterat, in altum remulco retrahit. 9.1
EX LIBRO III
Non. 480M
nolitote mirare quam desperata uoluntate ad unam belli faciendi uiam . . . 10.1
Non. 125M
dissipatis imbricum fragminibus ac testis tegularum . . . 11.1
Non. 538M
senatus auctoritate †saga rianunc. 12.1
Non. 348M
mulierem missa fide ac pietate propter amoris nefarii lubidinem obstitisse. 13.1
Non. 58M
Agilem dari facilemque uictoriam neque fossas aut bellum remoratum. 14.1
Non. 236M
Adoriuntur auersos ut apertis lateribus. 15.1
Non. 70M
isdem temporibus Aesernini duplici fossa ualloque circumdati frumento 16.1
adeso, quod ex areis in oppidum portatum est . . .
Non. 484M
Lucius Calpurnius Piso ex senati consulto duas nouas tribus . . . 17.1
Non. 141M
Quod loca palustria . . . que erant et alte multifariam con- 18.1
fossa . . .
Non. 553M
. . . ac post armatos funditores et sagittarios ponit. 19.1
Non. 556M
. . . Conmutus tamen et tempora singula constituit et, sicut steterat, 20.1
manipulos obuerti iussit.
Non. 555M
. . . sparis ac lanceis eminus peterent hostes . . . 21.1
Non. 367M
Partem cohortium propter mare collocat in litore. 22.1
Non. 448M
Manualis lapides disperit, propterea quod is ager omnis eius modi telis 23.1
indigebat.
Non. 141M
Post uillarum macerias ac parietinas quinque cohortis in insidiis 24.1
reliquit.
Non. 161M
Occulte tacitique aduenientiam cohortium praestolari occipiunt. 25.1
Non. 491M
Postquam sonu signorum proelium magno cum clamore uirorum commissum 26.1
est . . .
Non. 363M
Romanos inpetu suo protelant, protelatos persecuntur. 27.1
Non. 516M
. . . atque armis de uita certatim dimicare nitebatur. 28.1
Non. 556M
Galli materibus aut lanceis configunt . . . 29.1
Non. 502M
. . . ali saltu ac uelocitate certare. 30.1
Non. 141M
Requiescendi spatium nacti, cum densiores manipulatim resistere 31.1
hostibus instituissent . . .
Non. 162M
. . . et inde ecum concitatum princeps ad hostium permittit aciem. 32.1
Non. 57M
. . . multi plagis aduersis icti et congenuclati Romanis praecipitatis 33.1
ipsi supra uoluit in caput . . .
Non. 135M
post principia paulatim recedunt atque inde cum paucis fugae se mandant. 34.1
Non. 101M
. . . dispalati ab signis, digressi omnes ac dissipati . . . 35.1
Non. 80M
. . . ad binum milium numero sauciis utrimque factis . . . 36.1
Non. 492M
plerique inermi in castra perfugiunt. 37.1
Non. 534M
Otacilium legatum cum scaphis ac lembis . . . 38.1
Non. 535M
quibus occisis actuarias ad uiginti nauis, item complures onerarias in- 39.1
cendunt.
Non. 552M
praeterea 40.1
catapultas sedecim, quattuor ballistas, uiginti plaustra scorpiis ac
minoribus sagittis onusta . . .
Non. 553M
longius scorpios catapulta concitos . . . 41.1
Non. 502M
omnia quae diximus loca statim potitus . . . 42.1
Non. 130M
Seruulum eius praemio libertatis inductum magno cum tumultu con- 43.1
uentum in populum produxit armatum.
Non. 258M
Lucium Memmium, socerum Gai Scriboni, tribunum plebis, quem Marci 44.1
Liui consiliarium fuisse callebant et tunc Curionis oratorem . . .
Non. 361M
Tum subito tacuit atque metu et suspicione propriam capere non 45.1
poterat quietem.
Non. 126M
Bassus assiduitate indulgitate uictus . . . 46.1
Non. 188M
Cum conplures menses barba inmissa et intonso capillo, lugubri uestitu, 47.1
populum uicatim flens una cum liberis circumiret . . .
Non. 230M
Inperitum concitat uulgum. 48.1
Non. 82M
. . . quod fortassean ex uoluntate sua summa cum claritudine celeriter 49.1
confecisset . . .
Non. 527M
Sublatus laetitia nimia atque inpotentia conmotus animi . . . 50.1
EX LIBRO IIII
Non. 376M
Castra de planitie conuertit in montes, ut †crebro ferculis protinus 51.1
procedundo posset intra fines Aesculapiorum peruenire.
Non. 58M
Gaius Titinius quidam, cui †minus proprietas mentis ab natura tra- 52.1
dita uideretur, primo ante testudinem constitit; deinde aput consu-
lem causam atque excusationem praeferre coepit.
Non. 207M
. . . quod oppidum tumulo in excelso [loco] propter mare paruis moe- 53.1
nibus inter duas fluuias infra Vessuuium conlocatum.
. . . transgressus fluuiam, quae secundum Herculaneum ad 54.1
mare perfluebat . . .
Gel. N.A. 11.15.7
populabundus . . . agros ad oppidum peruenit. 55.1
Non. 471M
protinus agros populabundus ad Nuceriam conuertit. 56.1
Non. 99M
Armati dextera ducti <magis> magisque in latitudinem discedunt. 57.1
Non. 273M
Multitudinem procul hostium constare uiderunt. 58.1
Non. 205M
et prope mediam ad finem ripae peruenerant. 59.1
Non. 113M
. . . et partim fera uite, partim lauro et arbuto ac multa pinu ac 60.1
myrtetis abundant.
Non. 195M
Inpedimentum conlocant omne, construunt carros et sarraca crebra 61.1
disponunt.
Non. 270M
signum nanctus a Papio, quod inter eos tolli conuenerat, . . . 62.1
Non. 257M
Exercitum dispertiunt, ad confligendum se componunt. 63.1
Non. 255M
Conglobati et conlecti concrepant armis. 64.1
Non. 514M
Praetor festinatim de castellis ad castra maxima peditis conducit. 65.1
Non. 107M
denique exinanitis castris Romani, qui clauso se loco potuerant ex- 66.1
pedire . . .
Non. 361M
Victoribus propriae spem, uictis aduersae fortunae maiorem formidinem 67.1
obiecit.
Non. 58M
Agmen perturbatum peditis insinuant ac loco conmouent. 68.1
Non. 363M
Duae cohortes de subsidio procedunt atque equites protelant. 69.1
Non. 196M
Iaculis celeriter consumptis ad gladios certationem reuocauerunt. 70.1
Non. 556M
Galli materibus aut lanceis tamen medium perturbant agmen. 71.1
Non. 142M
Galli contra magno cum molimento ac perpetuo sonu procedunt. 72.1
Non. 58M
Inermos armati, impeditos expediti sine ullo suorum uulnere cunctos 73.1
interficiunt.
Non. 73M
Impedimentum omne de cunctis itineribus amoliuntur. 74.1
Non. 98M
quod hostem non dubitatim cum pluteis ac scalis iter facere cerne- 75.1
bat . . .
Non. 159M
. . . iumenta, pecuda locis trepidare conpluribus . . . 76.1
Non. 274M
. . . quid <in> rem publicam suam maxume conducere uideretur. 77.1
Non. 429M
denique cum 78.1
uariis uoluntatibus incerta ciuitas trepidaret, Pomponius cum uelite
superiorem locum insedit.
Non. 92M
formidine oppressus, quod humilem caementis instructum oppidi mu- 79.1
rum sciebat . . .
Non. 222M
tum in muro uirile ac muliebre secus populi multitudine omni conlocata . . . 80.1
Non. 556M
Custodiae in muro statuuntur cataphractarum. 81.1
Falces iniectas conminuunt, pluteos propius conlocatis harpagis deiciunt. 82.1
. . . de quibus partim malleolos, partim fasces sarmentorum incensos supra 83.1
uallum frequentes . . .
Non. 296M
Funis expediunt, claustra foribus inposita periclitantur. 84.1
Non. 162M
. . . multi praemissis armis ex summo se permitterent. 85.1
Non. 113M
Neque porta neque ullum foramen erat, qua posset eruptio fieri. 86.1
Non. 294M
cohors una passim concitata, qua murus erat interruptus, euadit. 87.1
Non. 264M
summoti et intra moenia rursum coacti . . . 88.1
Non. 127M
Vltro citroque integrant in oppido caedem. 89.1
Non. 258M
simul et tormenta contenduntur. 90.1
Non. 364M
Periclitantur tormenta ac tela multaque genera machinamentorum. 91.1
Non. 555M
. . . ballistas talentarias quattuor . . . 92.1
Non. 91M
Ipsi legati concubia nocte oppido digressi iam sub hostium muni- 93.1
tionem succedunt.
Non. 68M
Itaque postero die legatos Iguuium redeuntis apiscitur. 94.1
Non. 162M
Tum postquam apud Iguuinos ac Perusinos eius facti mentionem 95.1
proiecit . . .
Non. 400M
Terrore perturbatam multitudinem subigunt. 96.1
Non. 289M
ab armis recedere, praesidia de locis deducere . . . 97.1
Non. 354M
. . . id me neque metu neque calamitatis necessitudine inductum facere. 98.1
Non. 522M
Quondam Sabini feruntur uouisse, si res conmunis 99.1
melioribus locis constitisset, se uer sacrum facturos.
Non. 277M
quo uoto damnati fetum omnem dicuntur eius anni statim con- 100.1
secrasse.
Non. 516M
. . . profuse atque abunde semper usi magnum pondus auri argentique. 101.1
Non. 356M
Popedius opinione frustrata . . . 102.1
Non. 449M
Innoxios trementibus artubus repente extrahis atque in labro summo flumi- 103.1
nis, caelo albente . . .
Subito mare persubhorrescere caecosque fluctus in se prouoluere leniter 104.1
occepit.
Non. 534M
prores actuariae tragi grandes ac faseli primo . . . 105.1
nauisque triginta biremis, totidem myoparonas . . . 106.1
Non. 91M
Puppis aceto madefactis centonibus integuntur, quos supra perpetua 107.1
ac laxe suspensa cilicia obtenduntur.
Non. 40M
de uirtute eorum accusanda proloqui supersederunt. 108.1
Non. 339M
egregias et longe praestantis ac timendas aduersariorum opes esse. 109.1
Non. 107M
ego illos malos et audaces semper enixim contra fortunas atque ho- 110.1
nores huius ordinis omnia fecisse ac dixisse sentio.
Non. 256M
eos qui hoc malum publicum clandestinis consiliis conparaue- 111.1
runt . . .
Non. 495M
qui tamen, quibus †laetibus foedera maiorum suum dissoluta . . . 112.1
Non. 10M
armis, equis, conmeatibus nos magis iuuerunt exleges: et minus honore dignos 113.1
putabitis?
Non. 145M
Quoniam neque mea nex neque intercessio posse uidetur illorum demen- 114.1
tem reprimere audaciam . . .
Non. 115M
. . . neque aetatis granditatem neque ea merita neque ordinis 115.1
honestatem aut dignitatem sibi esse excusationi.
Non. 68M
. . . dum pristinum uinum apud ignem per sudorem corpore exhau- 116.1
serunt.
Non. 161M
idemque perseuerauerunt, uti lex perueniret ad quaestorem ac 117.1
iudices quos uellent instituerent praefestinatim et cupide.
Non. 91M
. . . cistasque, quae erant legum ferendarum gratia positae, deiecerant. 118.1
Non. 130M
tamen Tudertibus senati consulto et populi iussu dat ciuitatem. 119.1
Non. 107M
milites, ut lex Calpurnia concesserat, uirtutis ergo ciuitate donari . . . 120.1
Non. 449M
Silentium oritur. 121.1
Non. 91M
. . . nam clandestina crebritudine transigi, apud notos cogitata dici 122.1
decet, non explanari.
Non. 133M
. . . utrumne 123.1
diui cultu erga se mortalium laetiscant an superna agentes humana
neglegant.
Festus 333M
his tum iniect<us est leuis scrupulus> et quaedam dubitatio. 124.1
EX LIBRO VI
Non. 93M
Marius ostio Liris euehitur adque Aenariam suos continuatur. 125.1
Gel. N.A. 12.15.2
Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. 126.1
Nos una aestate in Asia 127.1
et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne uellica-
tim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.
Gel. N.A. 9.14.12
Romanos inferendae pernicii causa uenisse . . . 128.1
EX LIBRO IX
Non. 392M
Caelum caligine stat. 130.1
EX LIBRO XII
Prisc. GL 2.264K
Procul sibilu significare consuli coepit. 131.1
EX LIBRO XXIII
Non. 468M
Multi populi, plurimae contionis dictaturam omnibus animis et stu- 132.1
diis suffragauerunt.
INCERTA EX HISTORIIS
Non. 101M
tanto plures passim dispalantur. 134.1
Non. 502M
hostis loca superiora potiti . . . 135.1
Non. 484M
simul et senatuis consultis clarissimis amplificati . . . 136.1
Gel. N.A. 12.15.1
cursim . . . properatim . . . celatim . . . uellicatim . . . saltuatim 137.1
Prisc. GL 2.385K
Vitam cum dolore et insigni cruciatu carnificatus amisit. 138.1
Prisc. GL 2.546K
Sic in eam paludem multi 139.1
piscium salliendorum causa a nauibus semionustis commeant.
Var. L. 8.73
patres familiarum 140.1
Paul. Fest. 123M
mediterream 141.1
Cynth. A. Class.Auct. 7.359M
die . . . dies 142.1
Char. GL 1.199K
. . . q iudicium false factum. 143.1