| Tabulae Censoriae | |
| Var. L. 6.86sq. | |
| ubi noctu in | 1 |
| templum censor[a] auspicaverit atque de caelo nuntium erit, prae- | |
| coni[s] sic imperato ut viros vocet: quod bonum fortunatum felix | |
| salutareque sie[ri]t populo Romano Quiritibus reique publicae populi | |
| Romani Quiritium mihique collegaeque meo, fidei magistratuique | 5 |
| nostro, omnes Quirites, pedites armatos privatosque, curatores omnium | |
| tribuum, si quis pro se sive pro altero rationem dari volet, voca[t] | |
| inlicium huc ad me. | |
| praeco in templo primum vocat, postea de moeris item vocat. | |
| ubi lucet, censor scribae magistratus murra unguentisque unguentur. | 10 |
| ubi praetores tribunique plebei quique in consilium vocati sunt ve- | |
| nerunt, censores inter se sortiuntur, uter lustrum faciat. ubi templum | |
| factum est, post tum conventionem habet qui lustrum conditurus est. |