XVI SVLPICIAE
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me 3.16.1
  Permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
  Scortum quam Servi filia Sulpicia:
Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est, 5
  Ne cedam ignoto, maxima causa, toro.
MCP server: latin-mcp.packhum.org