| FRAGMENTA | |
| EPISTULARUM | |
| DE REBUS GRAMMATICIS RHETORICISQUE | |
| Gel. N.A. 6.3.12 | |
| inerudite et ἀναγώγως | 6.1 |
| * | |
| in principiis autem . . . patroni, | |
| qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare | |
| iudices debent sensusque eorum expectatione cau- | 5 |
| sae suspensos rigentesque honorificis verecundis- | |
| que sententiis commulcere, non iniuriis atque | |
| imperiosis minationibus confutare. | |
| * | |
| 'scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque | 10 |
| prolixis atque prosperis animum excellere atque | |
| superbiam atque ferociam augescere atque cre- | |
| scere. quo mihi nunc magnae curae est, quod | |
| haec res tam secunde processit, ne quid in con- | |
| sulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas | 15 |
| res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose | |
| eveniat. advorsae res edomant et docent, quid | |
| opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum | |
| trudere solent a recte consulendo atque intelle- | |
| gendo. quo maiore opere dico suadeoque, uti haec | 20 |
| res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio | |
| in potestatem nostram redeamus.' | |
| * | |
| quae deinde Cato iuxta dicit, ea . . . confessionem faciunt, | |
| non defensionem, neque propulsationem trans- | 25 |
| lationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis | |
| communicationem, quod scilicet nihil ad purgan- | |
| dum est. atque etiam . . . insuper profitetur | |
| Rodienses, qui accusabantur, quod adversus | |
| populum Romanum regi magis cupierint faverint- | 30 |
| que, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae | |
| gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad | |
| superbiam ferociamque et inmodicum modum in- | |
| solescerent. | |
| * | 35 |
| 'atque ego quidem arbitror Rodienses | |
| noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, | |
| neque regem Persen vinci. sed non Rodienses | |
| modo id noluere, sed multos populos atque multas | |
| nationes idem noluisse arbitror atque haut scio | 40 |
| an partim eorum fuerint, qui non nostrae con- | |
| tumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id | |
| metuere, <ne> si nemo esset homo, quem verere- | |
| mur, quidquid luberet, faceremus. ne sub solo | |
| imperio nostro in servitute nostra essent, liber- | 45 |
| tatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. | |
| atque Rodienses tamen Persen publice numquam | |
| adiuvere. cogitate, quanto nos inter nos privatim | |
| cautius facimus. nam unus quisque nostrum, si | |
| quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, | 50 |
| summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat, | |
| quod illi tamen perpessi.' | |
| * | |
| 'ea nunc derepente | |
| tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam | 55 |
| relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, | |
| id nos priores facere occupabimus?' | |
| * | |
| hoc . . . enthymema nequam et vitiosum est; responderi | |
| enim potuit: occupabimus certe, nam si non occu- | 60 |
| paverimus, opprimemur incidendumque erit in | |
| insidias, a quibus ante non caverimus. recteque | |
| . . . hoc vitio dat Lucilius poetae | |
| Euripidae, quod cum Polyphontes rex propterea | |
| se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de | 65 |
| nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor | |
| hisce ad<eo> eum verbis eluserit: | |
| εἰ γάρ σ’ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, | |
| χρῆν καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν. | |
| at hoc enim . . . plane stultitiae plenum est, eo consilio atque | 70 |
| ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias | |
| quod velis. | |
| * | |
| nam cum obiceretur . . . Rodiensibus, quod bellum | |
| populo Romano facere voluissent, negavit poena | 75 |
| esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime | |
| voluissent. | |
| * | |
| 'qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit hostes voluisse | |
| fieri. ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad | 80 |
| sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam | |
| rem, quod arguatur male facere voluisse? nemo | |
| opinor, nam ego, quod ad me attinet, nolim.' | |
| * | |
| 'quid nunc? ecqua tan- | 85 |
| dem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud | |
| facere voluerit, mille minus dimidium familiae | |
| multa esto; si quis plus quingenta iugera habere | |
| voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum | |
| numerum habere voluerit, tantum damnas esto"? | 90 |
| atqui nos omnia plura habere volumus, et id | |
| nobis impune est.' | |
| * | |
| 'sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod | |
| bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, | 95 |
| Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed | |
| quia voluisse dicuntur facere?' | |
| * | |
| nam beneficia . . . promissa opperiri oportet neque ante | |
| remunerari quam facta sint, iniurias autem immi- | 100 |
| nentis praecavisse iustum est quam exspectavisse. | |
| summa enim professio stultitiae . . . est non ire | |
| obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperiri- | |
| que, ut cum admissa et perpetrata fuerint, tum | |
| denique, ubi quae facta sunt infecta fieri non | 105 |
| possunt, poeniantur. | |
| Gel. N.A. 10.1.7 | |
| cum Pompeius aedem Victoriae dedicaturus | 7.1 |
| foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomen- | |
| que eius et honores scriberentur, quaeri coeptum | |
| est utrum 'consul tertio' inscribendum esset an | |
| 'tertium'. eam rem Pompeius exquisitissime ret- | 5 |
| tulit ad doctissimos civitatis, cumque dissen- | |
| tirentur et pars tertio, alii tertium scribendum | |
| contenderent, rogavit Ciceronem Pompeius, ut | |
| quod ei rectius videretur scribi iuberet. | |
| * | 10 |
| persuasit igitur Pompeio ut neque tertium neque | |
| tertio scriberetur, sed ad secundum usque t fierent | |
| litterae, ut verbo non perscripto res quidem | |
| demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi | |
| lateret. | 15 |
| ΠΑΝΔΕΚΤΑΙ | |
| Char. GL 1.207K | |
| novissime | 12.1 |
| Gel. N.A. 13.9.4 | |
| adeo veteres Romani litteras Graecas nesci- | 13.1 |
| verunt et rudes Graecae linguae fuerunt ut stellas, | |
| quae in capite tauri sunt, propterea suculas appel- | |
| larint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id | |
| verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum | 5 |
| sit, quia graece ὕες, sues latine dicantur. sed | |
| ὑάδες οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν id est non a subus, ita ut | |
| nostri Opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν | |
| appellantur; nam et cum oriuntur et cum occi- | |
| dunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. | 10 |
| pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur. | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Gel. N.A. 12.3.1 | |
| licio enim transverso, | 14.1 |
| quod limum appellatur, qui magistratibus | |
| praeministrabant, cincti erant. |