| SUASIO LEGIS LICINIAE DE SUMPTU MINUENDO | |
| Gel. N.A. 15.8.2 | |
| praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lau- | 1.1 |
| tam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia | |
| esca melior atque amplior succenturietur. is nunc flos | |
| cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium | |
| pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter | 5 |
| ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque | |
| altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore | |
| parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere; su- | |
| periorem partem avium atque altilium qui edint, eos | |
| palatum <non> habere. si pro portione pergit luxuria | 10 |
| crescere, quid relinquitur nisi ut delibari sibi cenas iubeant, | |
| ne edendo defetigentur, quando stratus auro argento | |
| purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus | |
| adornatur? |