| XXIV | |
| Gel. N.A. 16.8 | |
| (ἀξιώματα Varro appellat) alias profata alias proloquia.— | 24.29.1 |
| proloquium est sententia in qua nihil desideratur. erit autem | |
| planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. ἀξίωμα | |
| igitur, sive id proloquium dicere placet, huiusce modi est: | |
| 'Hannibal Poenus fuit', 'Scipio Numantiam delevit', 'Milo | 5 |
| caedis damnatus est', 'neque bonum est voluptas neque ma- | |
| lum'; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta | |
| verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum | |
| esse . . . . sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii | |
| nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. id conexum | 10 |
| tale est: 'si Plato ambulat, Plato movetur', 'si dies est, sol | |
| super terras est'. item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel con- | |
| iunctum vel copulatum dicimus, quod est eiusdem modi: | |
| 'P. Scipio Pauli filius et bis consul fuit et triumphavit et | |
| censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit'. | 15 |
| in omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi | |
| cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. nam si ad | |
| ea omnia, quae de Scipione illo vera dixi, addidero: 'et Hanni- | |
| balem in Africa superavit', quod est falsum, universa quoque | |
| illa quae coniuncte dicta sunt propter hoc unum quod fal- | 20 |
| sum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt. est item | |
| aliud, quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dici- | |
| mus. id huiusce modi est: 'aut malum est voluptas aut bo- | |
| num aut neque bonum neque malum est'. omnia autem quae | |
| disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque | 25 |
| opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter | |
| se adversa esse. ex omnibus quae disiunguntur unum esse | |
| verum debet, falsa cetera. quodsi aut nihil omnium verum | |
| aut omnia plurave quam unum vera erunt aut quae disiuncta | |
| sunt non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt contraria | 30 |
| inter sese non erunt, tum id disiunctum mendacium est et | |
| appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae op- | |
| posita non sunt contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. | |
| nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum | |
| non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere | 35 |
| contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur | |
| quae simul vera esse non queunt: possis enim simul eodem- | |
| que tempore neque ambulare neque stare neque currere. | |
| Prisc. GL 2.540K | |
| cum indidem haurierint. | 30.1 |