CARMINA
Ex hebdomadum epigrammatis
Non. 528M
Hic Demetrius est <tot aera> nactus, 1.2
quot lucis habet annus absolutus.
Gel. N.A. 1.24.2
Inmórtalés mortáles si forét fas flére, 3.1
flerént diuaé Caménae Naéuiúm poétam.
itáque póstquam est Órcho tráditús thesaúrus,
oblíti súnt Romaé loquiér linguá latína.
Gel. N.A. 1.24.3
Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, 4.1
Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrumarunt.
Gel. N.A. 1.24.4
Tamenétsi, adulescens, próperas, te hoc saxúm rogat, 5.1
aspícias ut se, deínde quod scriptúm est legas.
hic súnt poetae Pácuui Marcí sita
ossa. hóc uolebam néscius ne essés. uale.
Hyg. Fab. 221.2
'Optumus' est Cleobulus ait 'modus', incola Lindi; 6.1
ex Ephyra Periandre doces 'cuncta emeditanda';
'tempus nosce' inquit Mitylenis Pittacus ortus;
'plures esse malos' Bias autumat ille Prieneus;
Milesiusque Thales 'sponsori damna' minatur; 5
'nosce' inquit 'tete' Chilon Lacedaemone cretus;
Cecropiusque Solon 'nequid nimis' induperabit.
Diom. GL 1.400K
et tamen non demolio rostra. 2.7.1