ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ
Non. 169M
      út cremento córpora 199.1
    fierént maiora parvo, ut suctu candidi
    lactis
Non. 140M
    dein cérto alvi fluctu út sucum 200.1
    pareret mansum, quo venarum
      sanguine rivos compleret.
Non. 69M, 283M
    nil súnt Musae, Polyclés, vestrae 201.1
    quas aerifice duxti
Non. 148M
      ut sidéra caeli 202.1
    divúm, circum terram atque axem
    quae volvuntur motu orbito
Non. 267M
    candéns corpore taurús trivio 203.1
    lumine Lunae
Non. 243M, 312M
      nón videtis únus ut 204.1
    párvulus Amor árdifeta lampade arida agat amantis
    aestuantis?
Non. 140M
      et rex 205.1
    ét misellus ílle pauper ámat habetque ignem íntus acrem:
    hic ephebum mulieravit, hic ad moechada adulescentem
    cubiculum pudoris primus polluit
Non. 135M, 374M
    non súbsilis ac plaúdis et ab Aráto posces ástricam 206.1
    coronam? quid enim hoc mirius?
Non. 25M
  nonne hominem scribunt esse grandibus superciliis, silonem, 207.1
quadratum?
Non. 402M
  qui sint secundum naturam perfecti homines, ut non modo 208.1
eos spectemus sed etiam imitemur
Non. 49M
  non animadvertis cetarios, cum videre volunt in mari 209.1
thunnos, escendere in malum alte, ut penitus per aquam per-
spiciant pisces?
Non. 259M
  age nunc contende alterum genus φιλοθέωρον, ecquid 210.1
ibi videris melius