PSEVDAENEAS
Prisc. GL 2.81K
      per 437.1
    aévitérnam hominúm domum,
    tellurem propero gradum
PSEVDVLVS APOLLO
περὶ θεῶν διαγνώσεως
Non. 468M
    cúm sex pueri ét puellulaé pariter itém sex 438.1
    aut septem in utroque cum choro pari vagarunt
Non. 478M
  quod in eius dei templa calceati intro eunt, nam in oppido 439.1
quae est aedes Apollinis et quae ibi ad Herculis, ut intro eat,
nemo se excalceatur
QVINQVATRVS
Non. 190M, 314M, 337M
      quid médico mist opús? nempe tuo? absínthium ut bibám gravem 440.1
    et castoreum levemque robur
Non. 99M
      hic bipínnis, ille fórcipes denthárpagas 441.1
Non. 145M
    quam lýmpha melius é lacuna fóntium 442.1
    adlata nido potili permisceat
Non. 71M, 254M
    cape hánc caducam Líberi mollém dapem 443.1
    de fronde Bromia autumnitatis uvidam
Non. 69M, 371M
  an hoc praestat Herophilus Diogeni, quod ille e ventre 444.1
aquam mittit? [ad] hoc te iactas? at hoc pacto utilior te
Tuscus aquilex
Non. 260M
  qui Tarentinum tuum ad Heraclidem Ponticon contenderet 445.1
Non. 229M
turdae 446.1
  tu medicum te audes dicere, cum in eborato lecto ac pur- 447.1
pureo peristromo cubare videas aegrotum et eius prius alvum
quam τύλην subducere malis?
Non. 86M
  quam in testudineo lecto culcita plumea in die dormire 448.1