| RERVM RVSTICARVM DE AGRI CVLTVRA | |
| LIBER PRIMVS | |
| Otium si essem consecutus, Fundania, commodius | 1.1.1.1 |
| tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam | |
| cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est | |
| homo bulla, eo magis senex. annus enim octogesi- | |
| mus admonet me ut sarcinas conligam, antequam pro- | 5 |
| ficiscar e vita. quare, quoniam emisti fundum, quem | 2.1 |
| bene colendo fructuosum cum facere velis, meque ut | |
| id mihi habeam curare roges, experiar; et non solum, | |
| ut ipse quaad vivam, quid fieri oporteat ut te mo- | |
| neam, sed etiam post mortem. neque patiar Sibyllam | 3.1 |
| non solum cecinisse quae, dum viveret, prodessent | |
| hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id | |
| etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros | |
| tot annis post publice solemus redire, cum desidera- | 5 |
| mus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento: | |
| me, ne dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit | |
| facere. quocirca scribam tibi tres libros indices, ad | 4.1 |
| quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum | |
| quidque te in colendo oporteat facere. et quoniam, | |
| ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, | |
| nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos | 5 |
| Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines | |
| ad forum auratae stant, sex mares et feminae toti- | |
| dem, sed illos xii deos, qui maxime agricolarum duces | |
| sunt. primum, qui omnis fructos agri culturae caelo | 5.1 |
| et terra continent, Iovem et Tellurem: itaque, quod ii | |
| parentes, magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, | |
| Tellus terra mater. secundo Solem et Lunam, quorum | |
| tempora observantur, cum quaedam seruntur et con- | 5 |
| duntur. tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus | |
| maxime necessari ad victum: ab his enim cibus et | |
| potio venit e fundo. quarto Robigum ac Floram, qui- | 6.1 |
| bus propitiis neque robigo frumenta atque arbores | |
| corrumpit, neque non tempestive florent. itaque pu- | |
| blice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia in- | |
| stituti. item adveneror Minervam et Venerem, quarum | 5 |
| unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo no- | |
| mine rustica Vinalia instituta. nec non etiam precor | |
| Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine aqua | |
| omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac | |
| bono eventu frustratio est, non cultura. iis igitur | 7.1 |
| deis ad venerationem advocatis ego referam sermones | |
| eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex quibus | |
| quid te facere oporteat animadvertere poteris. in quis | |
| quae non inerunt et quaeres, indicabo a quibus scriptori- | 5 |
| bus repe[r]tas et graecis et nostris. |