| Liber I | |
| August. C.D. 4.22 | |
| Quoniam nihil prodest . . . hominis | 3.1 |
| alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus | |
| ignorare, . . . | |
| * | |
| Ex eo enim poterimus . . . | 5 |
| scire, quem cuiusque causa deum invocare atque advocare | |
| debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero | |
| aquam, a Lymphis vinum. | |
| August. C.D. 6.4 | |
| Sicut prior est . . . pictor quam tabula picta, prior faber quam | 5.1 |
| aedificium, ita priores sunt civitates quam ea, quae a civitati- | |
| bus instituta sunt. . . . | |
| * | |
| Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius | 5 |
| divina absolvissemus, quam humana adtigissemus. | |
| August. C.D. 6.5 | |
| Mythicon appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, | 7.1 |
| quo philosophi; civile, quo populi. | |
| Primum . . . quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem | |
| et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius | |
| ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus; | 5 |
| in hoc, ut dii furati sint, ut adulterarint, ut servierint homini; | |
| denique in hoc omnia diis attribuuntur, quae non modo in | |
| hominem, sed etiam quae in contemptissimum hominem | |
| cadere possunt. | |
| Secundum genus est, . . . quod demonstravi, de quo multos | 8.1 |
| libros philosophi reliquerunt; in quibus est dii qui sint, ubi, | |
| quod genus, quale est: a quodam tempore an a sempiterno | |
| fuerint dii; ex igni sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, | |
| ut Pythagoras, an ex atomis, ut ait Epicurus. Sic alia, quae | 5 |
| facilius intra parietes in schola quam extra in foro ferre | |
| possunt aures. | |
| Tertium genus est . . . , quod in urbibus cives, maxime sacer- | 9.1 |
| dotes, nosse atque administrare debent. In quo est, quos | |
| deos publice †sacra ac sacrificia colere et facere quemque | |
| par sit. | |
| Prima . . . theologia maxime accommodata est ad theatrum, | 10.1 |
| secunda ad mundum, tertia ad urbem. | |
| August. C.D. 6.6 | |
| Quae sic abhorrent, . . . ut tamen ex utroque genere ad civiles rationes | 11.1 |
| adsumpta sint non pauca. Quare quae erunt communia cum | |
| populis, una cum civilibus scribemus; e quibus maior societas | |
| debet esse nobis cum philosophis quam cum poetis. | |
| August. C.D. 4.31 | |
| Quod si adhuc . . . mansisset, castius dii observarentur . . . | 18.1 |
| Tert. ad Nat. 2.2 | |
| Qui cum est . . . in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. | 23.1 |
| Tert. ad Nat. 2.3 | |
| quoniam . . . [mo]ventur. | 24.1 |
| Non. 156M | |
| quae puritia est infrequens polluta. | 48.1 |
| Non. 197M | |
| nostro ritu sunt facienda quam †his civilibus Graeco castu. | 49.1 |
| et religiones et castus id possunt, ut ex periculo eripiant | 50.1 |
| nostro. |