| Liber VII de locis religiosis | |
| Gel. N.A. 18.12.8 | |
| Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et | 74.1 |
| Tulliam, est animadvertere. | |
| Non. 473M | |
| postquam vidit misericordia labasci mentem infirmam populi. | 75.1 |
| Liber X de ludis scaenicis | |
| Macr. Sat. 6.4.8 | |
| nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum. | 82.1 |
| Liber XII de sacris privatis | |
| Non. 510M | |
| Etenim ut deos colere debet communitus civitas, sic singulae | 85.1 |
| familiae debemus. | |
| Liber XIV de dis certis | |
| Gel. N.A. 1.18.1 | |
| In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, | 89.1 |
| erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum anti- | |
| quiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit | |
| causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, | |
| sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera | 5 |
| illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utun- | |
| tur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc | |
| nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ, leporem, quod | |
| λαγωὸν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non repre- | |
| hendo, sed industriam laudo: successum enim <fert> fortuna, | 10 |
| experientiam laus sequitur. |