| CATUS | |
| DE LIBERIS EDUCANDIS | |
| Non. 77M | |
| quod petisti, ut eius educationis fierem tibi socius, | 1.1 |
| quoad potui, adminiculavi tuam voluntatem scribendo | |
| Non. 141M | |
| ex quo perspicuum est, maiorem curam habere nos | 2.1 |
| marsuppii quam vitae nostrae | |
| Non. 131M | |
| mala enim consuetudo, diu inroborata, est inextin- | 3.1 |
| guibilis | |
| Non. 494M | |
| velim mehercules, inquit, ipse usu magno puerili- | 4.1 |
| tatis formulam audire | |
| Non. 447M | |
| educit enim obstetrix, educat nutrix, instituit pae- | 5.1 |
| dagogus, docet magister | |
| Non. 352M | |
| ut qui contra celeriter erant nati, fere Numerios | 6.1 |
| praenominabant: quod qui cito facturum quid se osten- | |
| dere volebat, dicebat numero id fore; quo etiam in partu | |
| precabantur Numeriem, quam deam solet indigitare | |
| etiam pontifices | 5 |
| Non. 167M | |
| his Semonibus lacte fit, non vino: Cuninae propter | 7.1 |
| cunas, Ruminae propter rumam, id est prisco vocabulo | |
| mammam, a quo <subrumi> etiam nunc dicuntur agni | |
| Non. 494M | |
| eam nutricem oportet esse adulescentem, anuis | 8.1 |
| enim ut sanguis deterior, sic lac. lac enim, ut quidam | |
| dicunt physici, sanguinis spuma | |
| Non. 308M | |
| magnum est enim, ut Ariston scribit, in primordio | 9.1 |
| pueruli. quem ad modum incipiat fingi, ad id quasi | |
| evadet | |
| Non. 108M | |
| cum primo cibo et potione initiarent pueros, sa- | 10.1 |
| crificabantur ab edulibus Edusae, a potione Potinae | |
| nutricis | |
| Macr. Sat. 3.6.5 | |
| nutrix haec omnia faciebat in verbenis ac tubis sine | 11.1 |
| hostia, ut Deli ad Apollinis Genetivi aram | |
| Non. 552M | |
| alii adferunt libum ac turundam | 12.1 |
| Non. 532M | |
| alii Statano et Statilino, quorum nomina habent | 13.1 |
| scripta pontifices. sic cum primo fari incipiebant, sacri- | |
| ficabant divo Fabulino | |
| Non. 81M | |
| cum cibum ac potionem buas ac pappas vocent et | 14.1 |
| matrem mammam, patrem tatam | |
| Non. 494M | |
| ut faciunt pleraeque, ut adhibeant praecantrices nec | 15.1 |
| medico ostendant | |
| Non. 201M | |
| ut cibo utatur modico et idoneo, ut vitet acria, ut | 16.1 |
| est sinapi, cepa, alium | |
| Non. 108M | |
| fortuna sed illos non natura praestare, si quid his | 18.1 |
| datum sit esculentum | |
| mihi puero modica una fuit tunica et toga, sine | 19.1 |
| fasceis calciamenta, ecus sine ephippio, balneum non | |
| cotidianum, alveus rarus | |
| Non. 179M | |
| alii ita sunt circumtonsi et terti atque unctuli, ut | 20.1 |
| mangonis esse videantur servi | |
| Non. 94M | |
| itaque Ambraciae primum capillum puerilem dem- | 21.1 |
| tum, item cirros, ad Apollinem ponere solent | |
| Non. 363M | |
| remotissimum a discendo formido ac nimius timor | 22.1 |
| et omnis perturbatio animi; contra delectatio <protelat | |
| ad discendum> | |
| Non. 502M | |
| non solum qui primus <alterutri rei> praestet alios, | 23.1 |
| sed etiam qui sit secundus et tertius | |
| Non. 520M | |
| omnia, inquam, in docendis pueris, quae demta non | 24.1 |
| prohibent verum bonum fieri, mediocria sunt | |
| Non. 213M | |
| omnes enim qui locuntur habere debent quosdam | 25.1 |
| melos | |
| Non. 77M | |
| melos alterum in cantibus est bipertitum, unum | 26.1 |
| quod est in assa voce, alterum quod vocant organicon | |
| Non. 395M | |
| Persae propter exercitationes puerilis modicas eo | 27.1 |
| sunt consecuti corporis siccitatem, ut neque spuerent | |
| neque emungerentur sufflatove corpore essent | |
| Non. 88M | |
| vel maxime illic didici, esse sitienti theriacam mul- | 28.1 |
| sum <et> esurienti panem cibarium siligineum et exer- | |
| citato somnum suavem | |
| Non. 168M | |
| et ut in grege opilio oves minus idoneas removere | 29.1 |
| solet, quas reiculas appellant: saepe enim unus puer | |
| petulans atque impurus inquinat gregem puerorum | |
| Non. 133M | |
| ab huiuscemodi lusionibus radices crudelitas agere | 30.1 |
| solet | |
| Non. 94M | |
| quare meliusculae consuetudinis puerilis illorum, | 31.1 |
| qui suis catellis ministrant quod edint | |
| Non. 542M | |
| ut puellae habeant potius in vestitu chlamydas, | 32.1 |
| encombomata ac arnacidas quam togas | |
| Non. 162M | |
| etenim nulla, quae non didicit pingere, potest bene | 33.1 |
| iudicare quid sit bene pictum plumario a textore in | |
| pulvinaribus plagis | |
| Non. 483M | |
| non <inserunt manus> opificio, qui e <busso aut lino> | 34.1 |
| quid faciunt vel palma; nam liberi quaestuis causa <di- | |
| ribent> suas res pueris | |
| Non. 494M | |
| itaque domi rituis nostri qui per <dium> Fidium iu- | 35.1 |
| rare vult. prodire solet in compluvium | |
| Non. 367M | |
| id quod postea <verum> esse adtestatast Fortuna, pro- | 36.1 |
| pter cuius aram ea hostia erat caesa | |
| Gel. N.A. 20.11 | |
| <sculnam> | 37.1 |