LIBER II
Hactenus aruorum cultus et sidera caeli; 2.1
nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum
uirgulta et prolem tarde crescentis oliuae.
huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo grauidus autumno 5
floret ager, spumat plenis uindemia labris;
huc, pater o Lenaee, ueni, nudataque musto
tinge nouo mecum dereptis crura coturnis.
  Principio arboribus uaria est natura creandis.
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae 10
sponte sua ueniunt camposque et flumina late
curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
populus et glauca canentia fronde salicta;
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
castaneae, nemorumque Ioui quae maxima frondet 15
aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.
pullulat ab radice aliis densissima silua,
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parua sub ingenti matris se subicit umbra.
hos natura modos primum dedit, his genus omne 20
siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum.
sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus:
hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo,
quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. 25
siluarumque aliae pressos propaginis arcus
exspectant et uiua sua plantaria terra;
nil radicis egent aliae summumque putator
haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) 30
truditur e sicco radix oleagina ligno;
et saepe alterius ramos impune uidemus
uertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
  Quare agite o proprios generatim discite cultus, 35
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuuat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum uestire Taburnum.
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae, 40
Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti.
non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea uox. ades et primi lege litoris oram;
in manibus terrae. non hic te carmine ficto 45
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
  Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, 50
exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque uoles artis haud tarda sequentur.
nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros;
nunc altae frondes et rami matris opacant 55
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda uenit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis auibus praedam fert uua racemos. 60
scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
sed truncis oleae melius, propagine uites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus,
plantis edurae coryli. nascuntur et ingens 65
fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
nascitur et casus abies uisura marinos.
inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida,
et steriles platani malos gessere ualentis, 70
castaneae fagos; ornusque incanuit albo
flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
  Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso 75
fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces
plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80
exiit ad caelum ramis felicibus arbos,
miratastque nouas frondes et non sua poma.
  Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae, 85
orchades et radii et amara pausia baca,
pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis.
non eadem arboribus pendet uindemia nostris
quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; 90
sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae,
pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae,
et passo psithia utilior tenuisque lageos
temptatura pedes olim uincturaque linguam,
purpureae praeciaeque et, quo te carmine dicam, 95
Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
sunt et Aminneae uites, firmissima uina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,
argitisque minor, cui non certauerit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos. 100
non ego te, dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
sed neque quam multae species nec nomina quae sint
est numerus, neque enim numero comprendere refert;
quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem 105
dicere quam multae Zephyro turbentur harenae
aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus,
nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.
  Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices crassisque paludibus alni 110
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi.
aspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: 115
diuisae arboribus patriae. sola India nigrum
fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis.
quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
quid nemora Aethiopum molli canentia lana, 120
uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aëra uincere summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae?—
et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula si quando saeuae infecere nouercae,
[miscueruntque herbas et non innoxia uerba,]
auxilium uenit ac membris agit atra uenena. 130
ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro,
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat: folia haud ullis labentia uentis,
flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
ora fouent illo et senibus medicantur anhelis. 135
  Sed neque Medorum siluae, ditissima terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
haec loca non tauri spirantes naribus ignem 140
inuertere satis immanis dentibus hydri,
nec galeis densisque uirum seges horruit hastis;
sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor
impleuere; tenent oleae armentaque laeta.
hinc bellator equus campo sese arduus infert, 145
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
uictima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas:
bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos. 150
at rabidae tigres absunt et saeua leonum
semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
nec rapit immensos orbis per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
adde tot egregias urbes operumque laborem, 155
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subter labentia muros.
an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?
anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? 160
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis?
haec eadem argenti riuos aerisque metalla 165
ostendit uenis atque auro plurima fluxit.
haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam
adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos
extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, 170
qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris
imbellem auertis Romanis arcibus Indum.
salue, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna uirum: tibi res antiquae laudis et artem
ingredior sanctos ausus recludere fontis, 175
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
  Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique,
quis color et quae sit rebus natura ferendis.
difficiles primum terrae collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis, 180
Palladia gaudent silua uiuacis oliuae:
indicio est tractu surgens oleaster eodem
plurimus et strati bacis siluestribus agri.
at quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus, 185
qualem saepe caua montis conualle solemus
despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes
felicemque trahunt limum), quique editus Austro
et filicem curuis inuisam pascit aratris:
hic tibi praeualidas olim multoque fluentis 190
sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae,
hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
sin armenta magis studium uitulosque tueri 195
aut ouium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
et qualem infelix amisit Mantua campum
pascentem niueos herboso flumine cycnos:
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, 200
et quantum longis carpent armenta diebus
exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
nigra fere et presso pinguis sub uomere terra
et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
optima frumentis: non ullo ex aequore cernes 205
plura domum tardis decedere plaustra iuuencis;
aut unde iratus siluam deuexit arator
et nemora euertit multos ignaua per annos,
antiquasque domos auium cum stirpibus imis
eruit; illae altum nidis petiere relictis, 210
at rudis enituit impulso uomere campus.
nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris
uix humilis apibus casias roremque ministrat;
et tofus scaber et nigris exesa chelydris
creta negant alios aeque serpentibus agros 215
dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras.
quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris,
et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit,
quaeque suo semper uiridi se gramine uestit
nec scabie et salsa laedit robigine ferrum, 220
illa tibi laetis intexet uitibus ulmos,
illa ferax oleo est, illam experiere colendo
et facilem pecori et patientem uomeris unci.
talem diues arat Capua et uicina Vesaeuo
ora iugo et uacuis Clanius non aequus Acerris. 225
  Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam.
rara sit an supra morem si densa requires
(altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho,
densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo),
ante locum capies oculis, alteque iubebis 230
in solido puteum demitti, omnemque repones
rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis
aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis, 235
spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga
exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis.
salsa autem tellus et quae perhibetur amara
(frugibus infelix ea, nec mansuescit arando
nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat) 240
tale dabit specimen. tu spisso uimine qualos
colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
scilicet et grandes ibunt per uimina guttae; 245
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit,
sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250
umida maiores herbas alit, ipsaque iusto
laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,
nec se praeualidam primis ostendat aristis!
quae grauis est ipso tacitam se pondere prodit,
quaeque leuis. promptum est oculis praediscere nigram, 255
et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus
difficile est: piceae tantum taxique nocentes
interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae.
  His animaduersis terram multo ante memento
excoquere et magnos scrobibus concidere montis, 260
ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas
quam laetum infodias uitis genus. optima putri
arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae
et labefacta mouens robustus iugera fossor.
at si quos haud ulla uiros uigilantia fugit, 265
ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
arboribus seges et quo mox digesta feratur,
mutatam ignorent subito ne semina matrem.
quin etiam caeli regionem in cortice signant,
ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores 270
austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi,
restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
collibus an plano melius sit ponere uitem,
quaere prius. si pinguis agros metabere campi,
densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); 275
sin tumulis accliue solum collisque supinos,
indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem
arboribus positis secto uia limite quadret:
ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
explicuit legio et campo stetit agmen aperto, 280
derectaeque acies ac late fluctuat omnis
aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.
omnia sint paribus numeris dimensa uiarum,
non animum modo uti pascat prospectus inanem, 285
sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas
terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami.
  Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
ausim uel tenui uitem committere sulco;
altior ac penitus terrae defigitur arbos, 290
aesculus in primis, quae quantum uertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
conuellunt: immota manet multosque nepotes,
multa uirum uoluens durando saecula uincit, 295
tum fortis late ramos et bracchia tendens
huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.
  Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem,
neue inter uitis corylum sere, neue flagella
summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300
(tantus amor terrae), neu ferro laede retunso
semina, neue oleae siluestris insere truncos.
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
qui furtim pingui primum sub cortice tectus
robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305
ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus
per ramos uictor perque alta cacumina regnat,
et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram
ad caelum picea crassus caligine nubem,
praesertim si tempestas a uertice siluis 310
incubuit, glomeratque ferens incendia uentus.
hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti
possunt atque ima similes reuirescere terra;
infelix superat foliis oleaster amaris.
  Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315
tellurem Borea rigidam spirante mouere.
rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto
concretam patitur radicem adfigere terrae.
optima uinetis satio, cum uere rubenti
candida uenit auis longis inuisa colubris, 320
prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
uer adeo frondi nemorum, uer utile siluis,
uere tument terrae et genitalia semina poscunt.
tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether 325
coniugis in gremium laetae descendit, et omnis
magnus alit magno commixtus corpore fetus.
auia tum resonant auibus uirgulta canoris,
et Venerem certis repetunt armenta diebus;
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris 330
laxant arua sinus; superat tener omnibus umor,
inque nouos soles audent se gramina tuto
credere, nec metuit surgentis pampinus Austros
aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,
sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. 335
non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumue habuisse tenorem
crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat
orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primae lucem pecudes hausere, uirumque 340
terrea progenies duris caput extulit aruis,
immissaeque ferae siluis et sidera caelo.
nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
si non tanta quies iret frigusque caloremque
inter, et exciperet caeli indulgentia terras. 345
  Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros
sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
inter enim labentur aquae, tenuisque subibit
halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti 350
qui saxo super atque ingentis pondere testae
urgerent: hoc effusos munimen ad imbris,
hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua.
  Seminibus positis superest diducere terram
saepius ad capita et duros iactare bidentis, 355
aut presso exercere solum sub uomere et ipsa
flectere luctantis inter uineta iuuencos;
tum leuis calamos et rasae hastilia uirgae
fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis,
uiribus eniti quarum et contemnere uentos 360
adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
  Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas,
parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
palmes agit laxis per purum immissus habenis,
ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis 365
carpendae manibus frondes interque legendae.
inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos
exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde
(ante reformidant ferrum), tum denique dura
exerce imperia et ramos compesce fluentis. 370
  Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
siluestres uri adsidue capreaeque sequaces
inludunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae. 375
frigora nec tantum cana concreta pruina
aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas,
quantum illi nocuere greges durique uenenum
dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix.
non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380
caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi,
praemiaque ingeniis pagos et compita circum
Thesidae posuere, atque inter pocula laeti
mollibus in pratis unctos saluere per utres
nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni 385
uersibus incomptis ludunt risuque soluto,
oraque corticibus sumunt horrenda cauatis,
et te, Bacche, uocant per carmina laeta, tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
hinc omnis largo pubescit uinea fetu, 390
complentur uallesque cauae saltusque profundi
et quocumque deus circum caput egit honestum.
ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis lancesque et liba feremus,
et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram 395
pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis.
  Est etiam ille labor curandis uitibus alter,
cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis
terque quaterque solum scindendum glaebaque uersis
aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum 400
fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,
atque in se sua per uestigia uoluitur annus.
ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes
frigidus et siluis Aquilo decussit honorem,
iam tum acer curas uenientem extendit in annum 405
rusticus, et curuo Saturni dente relictam
persequitur uitem attondens fingitque putando.
primus humum fodito, primus deuecta cremato
sarmenta, et uallos primus sub tecta referto;
postremus metito. bis uitibus ingruit umbra, 410
bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
durus uterque labor: laudato ingentia rura,
exiguum colito. nec non etiam aspera rusti
uimina per siluam et ripis fluuialis harundo
caeditur, incultique exercet cura salicti. 415
iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt,
iam canit effectos extremus uinitor antes;
sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus
et iam maturis metuendus Iuppiter uuis.
  Contra non ulla est oleis cultura, neque illae 420
procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis,
cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt;
ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges.
hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam. 425
  Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis
et uiris habuere suas, ad sidera raptim
ui propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
nec minus interea fetu nemus omne grauescit,
sanguineisque inculta rubent auiaria bacis. 430
tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat,
pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
et dubitant homines serere atque impendere curam?
quid maiora sequar? salices humilesque genistae,
aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram 435
sufficiunt saepemque satis et pabula melli.
et iuuat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere
non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
ipsae Caucasio steriles in uertice siluae, 440
quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
dant alios aliae fetus, dant utile lignum
nauigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque;
hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris
agricolae, et pandas ratibus posuere carinas. 445
uiminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
at myrtus ualidis hastilibus et bona bello
cornus; Ituraeos taxi torquentur in arcus.
nec tiliae leues aut torno rasile buxum
non formam accipiunt ferroque cauantur acuto, 450
nec non et torrentem undam leuis innatat alnus
missa Pado, nec non et apes examina condunt
corticibusque cauis uitiosaeque ilicis aluo.
quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis 455
Centauros leto domuit, Rhoecumque Pholumque
et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
  O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
fundit humo facilem uictum iustissima tellus. 460
si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis uomit aedibus undam,
nec uarios inhiant pulchra testudine postis
inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana ueneno, 465
nec casia liquidi corrumpitur usus oliui;
at secura quies et nescia fallere uita,
diues opum uariarum, at latis otia fundis,
speluncae uiuique lacus, at frigida tempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni 470
non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus,
sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris uestigia fecit.
  Me uero primum dulces ante omnia Musae, 475
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant caelique uias et sidera monstrent,
defectus solis uarios lunaeque labores;
unde tremor terris, qua ui maria alta tumescant
obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480
quid tantum Oceano properent se tingere soles
hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.
sin has ne possim naturae accedere partis
frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,
rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, 485
flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi
Spercheosque et uirginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi
sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
felix qui potuit rerum cognoscere causas 490
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari:
fortunatus et ille deos qui nouit agrestis
Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores.
illum non populi fasces, non purpura regum 495
flexit et infidos agitans discordia fratres,
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna; neque ille
aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti.
quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura 500
sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
insanumque forum aut populi tabularia uidit.
sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
hic petit excidiis urbem miserosque penatis, 505
ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
condit opes alius defossoque incubat auro;
hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem
per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510
exsilioque domos et dulcia limina mutant
atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
agricola incuruo terram dimouit aratro:
hic anni labor, hinc patriam paruosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos. 515
nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat.
uenit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae; 520
et uarios ponit fetus autumnus, et alte
mitis in apricis coquitur uindemia saxis.
interea dulces pendent circum oscula nati,
casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae
lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto 525
inter se aduersis luctantur cornibus haedi.
ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris
uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530
corporaque agresti nudant praedura palaestra.
hanc olim ueteres uitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater; sic fortis Etruria creuit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces. 535
ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
impia quam caesis gens est epulata iuuencis,
aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
impositos duris crepitare incudibus ensis. 540
  Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
et iam tempus equum fumantia soluere colla.