| AENEIS | |
| LIBER I | |
| Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris | 1.1 |
| Italiam fato profugus Lauiniaque uenit | |
| litora, multum ille et terris iactatus et alto | |
| ui superum, saeuae memorem Iunonis ob iram, | |
| multa quoque et bello passus, dum conderet urbem | 5 |
| inferretque deos Latio; genus unde Latinum | |
| Albanique patres atque altae moenia Romae. | |
| Musa, mihi causas memora, quo numine laeso | |
| quidue dolens regina deum tot uoluere casus | |
| insignem pietate uirum, tot adire labores | 10 |
| impulerit. tantaene animis caelestibus irae? | |
| Vrbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) | |
| Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe | |
| ostia, diues opum studiisque asperrima belli, | |
| quam Iuno fertur terris magis omnibus unam | 15 |
| posthabita coluisse Samo. hic illius arma, | |
| hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, | |
| si qua fata sinant, iam tum tenditque fouetque. | |
| progeniem sed enim Troiano a sanguine duci | |
| audierat Tyrias olim quae uerteret arces; | 20 |
| hinc populum late regem belloque superbum | |
| uenturum excidio Libyae; sic uoluere Parcas. | |
| id metuens ueterisque memor Saturnia belli, | |
| prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis— | |
| necdum etiam causae irarum saeuique dolores | 25 |
| exciderant animo; manet alta mente repostum | |
| iudicium Paridis spretaeque iniuria formae | |
| et genus inuisum et rapti Ganymedis honores: | |
| his accensa super iactatos aequore toto | |
| Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, | 30 |
| arcebat longe Latio, multosque per annos | |
| errabant acti fatis maria omnia circum. | |
| tantae molis erat Romanam condere gentem. | |
| Vix e conspectu Siculae telluris in altum | |
| uela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, | 35 |
| cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus | |
| haec secum: 'mene incepto desistere uictam | |
| nec posse Italia Teucrorum auertere regem! | |
| quippe uetor fatis. Pallasne exurere classem | |
| Argiuum atque ipsos potuit summergere ponto | 40 |
| unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? | |
| ipsa Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem | |
| disiecitque rates euertitque aequora uentis, | |
| illum exspirantem transfixo pectore flammas | |
| turbine corripuit scopuloque infixit acuto; | 45 |
| ast ego, quae diuum incedo regina Iouisque | |
| et soror et coniunx, una cum gente tot annos | |
| bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat | |
| praeterea aut supplex aris imponet honorem?' | |
| Talia flammato secum dea corde uolutans | 50 |
| nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, | |
| Aeoliam uenit. hic uasto rex Aeolus antro | |
| luctantis uentos tempestatesque sonoras | |
| imperio premit ac uinclis et carcere frenat. | |
| illi indignantes magno cum murmure montis | 55 |
| circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce | |
| sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. | |
| ni faciat, maria ac terras caelumque profundum | |
| quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras; | |
| sed pater omnipotens speluncis abdidit atris | 60 |
| hoc metuens molemque et montis insuper altos | |
| imposuit, regemque dedit qui foedere certo | |
| et premere et laxas sciret dare iussus habenas. | |
| ad quem tum Iuno supplex his uocibus usa est: | |
| 'Aeole (namque tibi diuum pater atque hominum rex | 65 |
| et mulcere dedit fluctus et tollere uento), | |
| gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor | |
| Ilium in Italiam portans uictosque penatis: | |
| incute uim uentis submersasque obrue puppis, | |
| aut age diuersos et dissice corpora ponto. | 70 |
| sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, | |
| quarum quae forma pulcherrima Deiopea, | |
| conubio iungam stabili propriamque dicabo, | |
| omnis ut tecum meritis pro talibus annos | |
| exigat et pulchra faciat te prole parentem.' | 75 |
| Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes | |
| explorare labor; mihi iussa capessere fas est. | |
| tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque | |
| concilias, tu das epulis accumbere diuum | |
| nimborumque facis tempestatumque potentem.' | 80 |
| Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem | |
| impulit in latus; ac uenti uelut agmine facto, | |
| qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. | |
| incubuere mari totumque a sedibus imis | |
| una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis | 85 |
| Africus, et uastos uoluunt ad litora fluctus. | |
| insequitur clamorque uirum stridorque rudentum; | |
| eripiunt subito nubes caelumque diemque | |
| Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra; | |
| intonuere poli et crebris micat ignibus aether | 90 |
| praesentemque uiris intentant omnia mortem. | |
| extemplo Aeneae soluuntur frigore membra; | |
| ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas | |
| talia uoce refert: 'o terque quaterque beati, | |
| quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis | 95 |
| contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis | |
| Tydide! mene Iliacis occumbere campis | |
| non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, | |
| saeuus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens | |
| Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis | 100 |
| scuta uirum galeasque et fortia corpora uoluit!' | |
| Talia iactanti stridens Aquilone procella | |
| uelum aduersa ferit, fluctusque ad sidera tollit. | |
| franguntur remi, tum prora auertit et undis | |
| dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. | 105 |
| hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens | |
| terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis. | |
| tris Notus abreptas in saxa latentia torquet | |
| (saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus Aras, | |
| dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto | 110 |
| in breuia et Syrtis urget, miserabile uisu, | |
| inliditque uadis atque aggere cingit harenae. | |
| unam, quae Lycios fidumque uehebat Oronten, | |
| ipsius ante oculos ingens a uertice pontus | |
| in puppim ferit: excutitur pronusque magister | 115 |
| uoluitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem | |
| torquet agens circum et rapidus uorat aequore uertex. | |
| apparent rari nantes in gurgite uasto, | |
| arma uirum tabulaeque et Troia gaza per undas. | |
| iam ualidam Ilionei nauem, iam fortis Achatae, | 120 |
| et qua uectus Abas, et qua grandaeuus Aletes, | |
| uicit hiems; laxis laterum compagibus omnes | |
| accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. | |
| Interea magno misceri murmure pontum | |
| emissamque hiemem sensit Neptunus et imis | 125 |
| stagna refusa uadis, grauiter commotus, et alto | |
| prospiciens summa placidum caput extulit unda. | |
| disiectam Aeneae toto uidet aequore classem, | |
| fluctibus oppressos Troas caelique ruina; | |
| nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. | 130 |
| Eurum ad se Zephyrumque uocat, dehinc talia fatur: | |
| 'Tantane uos generis tenuit fiducia uestri? | |
| iam caelum terramque meo sine numine, uenti, | |
| miscere et tantas audetis tollere moles? | |
| quos ego—sed motos praestat componere fluctus. | 135 |
| post mihi non simili poena commissa luetis. | |
| maturate fugam regique haec dicite uestro: | |
| non illi imperium pelagi saeuumque tridentem, | |
| sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa, | |
| uestras, Eure, domos; illa se iactet in aula | 140 |
| Aeolus et clauso uentorum carcere regnet.' | |
| Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat | |
| collectasque fugat nubes solemque reducit. | |
| Cymothoe simul et Triton adnixus acuto | |
| detrudunt nauis scopulo; leuat ipse tridenti | 145 |
| et uastas aperit Syrtis et temperat aequor | |
| atque rotis summas leuibus perlabitur undas. | |
| ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est | |
| seditio saeuitque animis ignobile uulgus | |
| iamque faces et saxa uolant, furor arma ministrat; | 150 |
| tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem | |
| conspexere, silent arrectisque auribus astant; | |
| ille regit dictis animos et pectora mulcet: | |
| sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam | |
| prospiciens genitor caeloque inuectus aperto | 155 |
| flectit equos curruque uolans dat lora secundo. | |
| Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu | |
| contendunt petere, et Libyae uertuntur ad oras. | |
| est in secessu longo locus: insula portum | |
| efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto | 160 |
| frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. | |
| hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur | |
| in caelum scopuli, quorum sub uertice late | |
| aequora tuta silent; tum siluis scaena coruscis | |
| desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. | 165 |
| fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum; | |
| intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, | |
| Nympharum domus. hic fessas non uincula nauis | |
| ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. | |
| huc septem Aeneas collectis nauibus omni | 170 |
| ex numero subit, ac magno telluris amore | |
| egressi optata potiuntur Troes harena | |
| et sale tabentis artus in litore ponunt. | |
| ac primum silici scintillam excudit Achates | |
| succepitque ignem foliis atque arida circum | 175 |
| nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. | |
| tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma | |
| expediunt fessi rerum, frugesque receptas | |
| et torrere parant flammis et frangere saxo. | |
| Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem | 180 |
| prospectum late pelago petit, Anthea si quem | |
| iactatum uento uideat Phrygiasque biremis | |
| aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. | |
| nauem in conspectu nullam, tris litore ceruos | |
| prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur | 185 |
| a tergo et longum per uallis pascitur agmen. | |
| constitit hic arcumque manu celerisque sagittas | |
| corripuit fidus quae tela gerebat Achates, | |
| ductoresque ipsos primum capita alta ferentis | |
| cornibus arboreis sternit, tum uulgus et omnem | 190 |
| miscet agens telis nemora inter frondea turbam; | |
| nec prius absistit quam septem ingentia uictor | |
| corpora fundat humi et numerum cum nauibus aequet; | |
| hinc portum petit et socios partitur in omnis. | |
| uina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes | 195 |
| litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros | |
| diuidit, et dictis maerentia pectora mulcet: | |
| 'O socii (neque enim ignari sumus ante malorum), | |
| o passi grauiora, dabit deus his quoque finem. | |
| uos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis | 200 |
| accestis scopulos, uos et Cyclopia saxa | |
| experti: reuocate animos maestumque timorem | |
| mittite; forsan et haec olim meminisse iuuabit. | |
| per uarios casus, per tot discrimina rerum | |
| tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas | 205 |
| ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. | |
| durate, et uosmet rebus seruate secundis.' | |
| Talia uoce refert curisque ingentibus aeger | |
| spem uultu simulat, premit altum corde dolorem. | |
| illi se praedae accingunt dapibusque futuris: | 210 |
| tergora diripiunt costis et uiscera nudant; | |
| pars in frusta secant ueribusque trementia figunt, | |
| litore aëna locant alii flammasque ministrant. | |
| tum uictu reuocant uiris, fusique per herbam | |
| implentur ueteris Bacchi pinguisque ferinae. | 215 |
| postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, | |
| amissos longo socios sermone requirunt, | |
| spemque metumque inter dubii, seu uiuere credant | |
| siue extrema pati nec iam exaudire uocatos. | |
| praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, | 220 |
| nunc Amyci casum gemit et crudelia secum | |
| fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum. | |
| Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo | |
| despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis | |
| litoraque et latos populos, sic uertice caeli | 225 |
| constitit et Libyae defixit lumina regnis. | |
| atque illum talis iactantem pectore curas | |
| tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis | |
| adloquitur Venus: 'o qui res hominumque deumque | |
| aeternis regis imperiis et fulmine terres, | 230 |
| quid meus Aeneas in te committere tantum, | |
| quid Troes potuere, quibus tot funera passis | |
| cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? | |
| certe hinc Romanos olim uoluentibus annis, | |
| hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri, | 235 |
| qui mare, qui terras omnis dicione tenerent, | |
| pollicitus—quae te, genitor, sententia uertit? | |
| hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas | |
| solabar fatis contraria fata rependens; | |
| nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos | 240 |
| insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? | |
| Antenor potuit mediis elapsus Achiuis | |
| Illyricos penetrare sinus atque intima tutus | |
| regna Liburnorum et fontem superare Timaui, | |
| unde per ora nouem uasto cum murmure montis | 245 |
| it mare proruptum et pelago premit arua sonanti. | |
| hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit | |
| Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit | |
| Troia, nunc placida compostus pace quiescit: | |
| nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, | 250 |
| nauibus (infandum!) amissis unius ob iram | |
| prodimur atque Italis longe disiungimur oris. | |
| hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?' | |
| Olli subridens hominum sator atque deorum | |
| uultu, quo caelum tempestatesque serenat, | 255 |
| oscula libauit natae, dehinc talia fatur: | |
| 'parce metu, Cytherea, manent immota tuorum | |
| fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini | |
| moenia, sublimemque feres ad sidera caeli | |
| magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. | 260 |
| hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, | |
| longius et uoluens fatorum arcana mouebo) | |
| bellum ingens geret Italia populosque ferocis | |
| contundet moresque uiris et moenia ponet, | |
| tertia dum Latio regnantem uiderit aestas | 265 |
| ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. | |
| at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo | |
| additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), | |
| triginta magnos uoluendis mensibus orbis | |
| imperio explebit, regnumque ab sede Lauini | 270 |
| transferet, et Longam multa ui muniet Albam. | |
| hic iam ter centum totos regnabitur annos | |
| gente sub Hectorea, donec regina sacerdos | |
| Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem. | |
| inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus | 275 |
| Romulus excipiet gentem et Mauortia condet | |
| moenia Romanosque suo de nomine dicet. | |
| his ego nec metas rerum nec tempora pono: | |
| imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno, | |
| quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, | 280 |
| consilia in melius referet, mecumque fouebit | |
| Romanos, rerum dominos gentemque togatam. | |
| sic placitum. ueniet lustris labentibus aetas | |
| cum domus Assaraci Pthiam clarasque Mycenas | |
| seruitio premet ac uictis dominabitur Argis. | 285 |
| nascetur pulchra Troianus origine Caesar, | |
| imperium Oceano, famam qui terminet astris, | |
| Iulius, a magno demissum nomen Iulo. | |
| hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum | |
| accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. | 290 |
| aspera tum positis mitescent saecula bellis: | |
| cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus | |
| iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis | |
| claudentur Belli portae; Furor impius intus | |
| saeua sedens super arma et centum uinctus aënis | 295 |
| post tergum nodis fremet horridus ore cruento.' | |
| Haec ait et Maia genitum demittit ab alto, | |
| ut terrae utque nouae pateant Karthaginis arces | |
| hospitio Teucris, ne fati nescia Dido | |
| finibus arceret. uolat ille per aëra magnum | 300 |
| remigio alarum ac Libyae citus astitit oris. | |
| et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni | |
| corda uolente deo; in primis regina quietum | |
| accipit in Teucros animum mentemque benignam. | |
| At pius Aeneas per noctem plurima uoluens, | 305 |
| ut primum lux alma data est, exire locosque | |
| explorare nouos, quas uento accesserit oras, | |
| qui teneant (nam inculta uidet), hominesne feraene, | |
| quaerere constituit sociisque exacta referre. | |
| classem in conuexo nemorum sub rupe cauata | 310 |
| arboribus clausam circum atque horrentibus umbris | |
| occulit; ipse uno graditur comitatus Achate | |
| bina manu lato crispans hastilia ferro. | |
| cui mater media sese tulit obuia silua | |
| uirginis os habitumque gerens et uirginis arma | 315 |
| Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat | |
| Harpalyce uolucremque fuga praeuertitur Hebrum. | |
| namque umeris de more habilem suspenderat arcum | |
| uenatrix dederatque comam diffundere uentis, | |
| nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. | 320 |
| ac prior 'heus,' inquit, 'iuuenes, monstrate, mearum | |
| uidistis si quam hic errantem forte sororum | |
| succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, | |
| aut spumantis apri cursum clamore prementem.' | |
| Sic Venus et Veneris contra sic filius orsus: | 325 |
| 'nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum, | |
| o quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus | |
| mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe | |
| (an Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?), | |
| sis felix nostrumque leues, quaecumque, laborem | 330 |
| et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris | |
| iactemur doceas: ignari hominumque locorumque | |
| erramus uento huc uastis et fluctibus acti. | |
| multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' | |
| Tum Venus: 'haud equidem tali me dignor honore; | 335 |
| uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram | |
| purpureoque alte suras uincire coturno. | |
| Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem; | |
| sed fines Libyci, genus intractabile bello. | |
| imperium Dido Tyria regit urbe profecta, | 340 |
| germanum fugiens. longa est iniuria, longae | |
| ambages; sed summa sequar fastigia rerum. | |
| huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri | |
| Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, | |
| cui pater intactam dederat primisque iugarat | 345 |
| ominibus. sed regna Tyri germanus habebat | |
| Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis. | |
| quos inter medius uenit furor. ille Sychaeum | |
| impius ante aras atque auri caecus amore | |
| clam ferro incautum superat, securus amorum | 350 |
| germanae; factumque diu celauit et aegram | |
| multa malus simulans uana spe lusit amantem. | |
| ipsa sed in somnis inhumati uenit imago | |
| coniugis ora modis attollens pallida miris; | |
| crudelis aras traiectaque pectora ferro | 355 |
| nudauit, caecumque domus scelus omne retexit. | |
| tum celerare fugam patriaque excedere suadet | |
| auxiliumque uiae ueteres tellure recludit | |
| thesauros, ignotum argenti pondus et auri. | |
| his commota fugam Dido sociosque parabat. | 360 |
| conueniunt quibus aut odium crudele tyranni | |
| aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae, | |
| corripiunt onerantque auro. portantur auari | |
| Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. | |
| deuenere locos ubi nunc ingentia cernes | 365 |
| moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem, | |
| mercatique solum, facti de nomine Byrsam, | |
| taurino quantum possent circumdare tergo. | |
| sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris? | |
| quoue tenetis iter?' quaerenti talibus ille | 370 |
| suspirans imoque trahens a pectore uocem: | |
| 'O dea, si prima repetens ab origine pergam | |
| et uacet annalis nostrorum audire laborum, | |
| ante diem clauso componet Vesper Olympo. | |
| nos Troia antiqua, si uestras forte per auris | 375 |
| Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos | |
| forte sua Libycis tempestas appulit oris. | |
| sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis | |
| classe ueho mecum, fama super aethera notus; | |
| Italiam quaero patriam, et genus ab Ioue summo. | 380 |
| bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor, | |
| matre dea monstrante uiam data fata secutus; | |
| uix septem conuulsae undis Euroque supersunt. | |
| ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, | |
| Europa atque Asia pulsus.' nec plura querentem | 385 |
| passa Venus medio sic interfata dolore est: | |
| 'Quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras | |
| uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem; | |
| perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer. | |
| namque tibi reduces socios classemque relatam | 390 |
| nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam, | |
| ni frustra augurium uani docuere parentes. | |
| aspice bis senos laetantis agmine cycnos, | |
| aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto | |
| turbabat caelo; nunc terras ordine longo | 395 |
| aut capere aut captas iam despectare uidentur: | |
| ut reduces illi ludunt stridentibus alis | |
| et coetu cinxere polum cantusque dedere, | |
| haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum | |
| aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo. | 400 |
| perge modo et, qua te ducit uia, derige gressum.' | |
| Dixit et auertens rosea ceruice refulsit, | |
| ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem | |
| spirauere; pedes uestis defluxit ad imos, | |
| et uera incessu patuit dea. ille ubi matrem | 405 |
| agnouit tali fugientem est uoce secutus: | |
| 'quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis | |
| ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram | |
| non datur ac ueras audire et reddere uoces?' | |
| talibus incusat gressumque ad moenia tendit. | 410 |
| at Venus obscuro gradientis aëre saepsit, | |
| et multo nebulae circum dea fudit amictu, | |
| cernere ne quis eos neu quis contingere posset | |
| moliriue moram aut ueniendi poscere causas. | |
| ipsa Paphum sublimis abit sedesque reuisit | 415 |
| laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo | |
| ture calent arae sertisque recentibus halant. | |
| Corripuere uiam interea, qua semita monstrat, | |
| iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi | |
| imminet aduersasque aspectat desuper arces. | 420 |
| miratur molem Aeneas, magalia quondam, | |
| miratur portas strepitumque et strata uiarum. | |
| instant ardentes Tyrii: pars ducere muros | |
| molirique arcem et manibus subuoluere saxa, | |
| pars optare locum tecto et concludere sulco; | 425 |
| iura magistratusque legunt sanctumque senatum. | |
| hic portus alii effodiunt; hic alta theatris | |
| fundamenta locant alii, immanisque columnas | |
| rupibus excidunt, scaenis decora apta futuris: | |
| qualis apes aestate noua per florea rura | 430 |
| exercet sub sole labor, cum gentis adultos | |
| educunt fetus, aut cum liquentia mella | |
| stipant et dulci distendunt nectare cellas, | |
| aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto | |
| ignauum fucos pecus a praesepibus arcent; | 435 |
| feruet opus redolentque thymo fraglantia mella. | |
| 'o fortunati, quorum iam moenia surgunt!' | |
| Aeneas ait et fastigia suspicit urbis. | |
| infert se saeptus nebula (mirabile dictu) | |
| per medios, miscetque uiris neque cernitur ulli. | 440 |
| Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae, | |
| quo primum iactati undis et turbine Poeni | |
| effodere loco signum, quod regia Iuno | |
| monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello | |
| egregiam et facilem uictu per saecula gentem. | 445 |
| hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido | |
| condebat, donis opulentum et numine diuae, | |
| aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque | |
| aere trabes, foribus cardo stridebat aënis. | |
| hoc primum in luco noua res oblata timorem | 450 |
| leniit, hic primum Aeneas sperare salutem | |
| ausus et adflictis melius confidere rebus. | |
| namque sub ingenti lustrat dum singula templo | |
| reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi | |
| artificumque manus inter se operumque laborem | 455 |
| miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas | |
| bellaque iam fama totum uulgata per orbem, | |
| Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem. | |
| constitit et lacrimans 'quis iam locus,' inquit, 'Achate, | |
| quae regio in terris nostri non plena laboris? | 460 |
| en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi, | |
| sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. | |
| solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' | |
| sic ait atque animum pictura pascit inani | |
| multa gemens, largoque umectat flumine uultum. | 465 |
| namque uidebat uti bellantes Pergama circum | |
| hac fugerent Grai, premeret Troiana iuuentus; | |
| hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. | |
| nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis | |
| agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno | 470 |
| Tydides multa uastabat caede cruentus, | |
| ardentisque auertit equos in castra prius quam | |
| pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. | |
| parte alia fugiens amissis Troilus armis, | |
| infelix puer atque impar congressus Achilli, | 475 |
| fertur equis curruque haeret resupinus inani, | |
| lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur | |
| per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. | |
| interea ad templum non aequae Palladis ibant | |
| crinibus Iliades passis peplumque ferebant | 480 |
| suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis; | |
| diua solo fixos oculos auersa tenebat. | |
| ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros | |
| exanimumque auro corpus uendebat Achilles. | |
| tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, | 485 |
| ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici | |
| tendentemque manus Priamum conspexit inermis. | |
| se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis, | |
| Eoasque acies et nigri Memnonis arma. | |
| ducit Amazonidum lunatis agmina peltis | 490 |
| Penthesilea furens mediisque in milibus ardet, | |
| aurea subnectens exsertae cingula mammae | |
| bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. | |
| Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, | |
| dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, | 495 |
| regina ad templum, forma pulcherrima Dido, | |
| incessit magna iuuenum stipante caterua. | |
| qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi | |
| exercet Diana choros, quam mille secutae | |
| hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram | 500 |
| fert umero gradiensque deas supereminet omnis | |
| (Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus): | |
| talis erat Dido, talem se laeta ferebat | |
| per medios instans operi regnisque futuris. | |
| tum foribus diuae, media testudine templi, | 505 |
| saepta armis solioque alte subnixa resedit. | |
| iura dabat legesque uiris, operumque laborem | |
| partibus aequabat iustis aut sorte trahebat: | |
| cum subito Aeneas concursu accedere magno | |
| Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum | 510 |
| Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo | |
| dispulerat penitusque alias auexerat oras. | |
| obstipuit simul ipse, simul percussus Achates | |
| laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras | |
| ardebant, sed res animos incognita turbat. | 515 |
| dissimulant et nube caua speculantur amicti | |
| quae fortuna uiris, classem quo litore linquant, | |
| quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant | |
| orantes ueniam et templum clamore petebant. | |
| Postquam introgressi et coram data copia fandi, | 520 |
| maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: | |
| 'o regina, nouam cui condere Iuppiter urbem | |
| iustitiaque dedit gentis frenare superbas, | |
| Troes te miseri, uentis maria omnia uecti, | |
| oramus: prohibe infandos a nauibus ignis, | 525 |
| parce pio generi et propius res aspice nostras. | |
| non nos aut ferro Libycos populare penatis | |
| uenimus, aut raptas ad litora uertere praedas; | |
| non ea uis animo nec tanta superbia uictis. | |
| est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, | 530 |
| terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; | |
| Oenotri coluere uiri; nunc fama minores | |
| Italiam dixisse ducis de nomine gentem. | |
| hic cursus fuit, | |
| cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion | 535 |
| in uada caeca tulit penitusque procacibus Austris | |
| perque undas superante salo perque inuia saxa | |
| dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris. | |
| quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem | |
| permittit patria? hospitio prohibemur harenae; | 540 |
| bella cient primaque uetant consistere terra. | |
| si genus humanum et mortalia temnitis arma, | |
| at sperate deos memores fandi atque nefandi. | |
| rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter | |
| nec pietate fuit, nec bello maior et armis. | 545 |
| quem si fata uirum seruant, si uescitur aura | |
| aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris, | |
| non metus, officio nec te certasse priorem | |
| paeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes | |
| armaque Troianoque a sanguine clarus Acestes. | 550 |
| quassatam uentis liceat subducere classem | |
| et siluis aptare trabes et stringere remos, | |
| si datur Italiam sociis et rege recepto | |
| tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; | |
| sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, | 555 |
| pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli, | |
| at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, | |
| unde huc aduecti, regemque petamus Acesten.' | |
| talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant | |
| Dardanidae. | 560 |
| Tum breuiter Dido uultum demissa profatur: | |
| 'soluite corde metum, Teucri, secludite curas. | |
| res dura et regni nouitas me talia cogunt | |
| moliri et late finis custode tueri. | |
| quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, | 565 |
| uirtutesque uirosque aut tanti incendia belli? | |
| non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni, | |
| nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe. | |
| seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua | |
| siue Erycis finis regemque optatis Acesten, | 570 |
| auxilio tutos dimittam opibusque iuuabo. | |
| uultis et his mecum pariter considere regnis? | |
| urbem quam statuo, uestra est; subducite nauis; | |
| Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. | |
| atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem | 575 |
| adforet Aeneas! equidem per litora certos | |
| dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, | |
| si quibus eiectus siluis aut urbibus errat.' | |
| His animum arrecti dictis et fortis Achates | |
| et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem | 580 |
| ardebant. prior Aenean compellat Achates: | |
| 'nate dea, quae nunc animo sententia surgit? | |
| omnia tuta uides, classem sociosque receptos. | |
| unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi | |
| submersum; dictis respondent cetera matris.' | 585 |
| uix ea fatus erat cum circumfusa repente | |
| scindit se nubes et in aethera purgat apertum. | |
| restitit Aeneas claraque in luce refulsit | |
| os umerosque deo similis; namque ipsa decoram | |
| caesariem nato genetrix lumenque iuuentae | 590 |
| purpureum et laetos oculis adflarat honores: | |
| quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo | |
| argentum Pariusue lapis circumdatur auro. | |
| tum sic reginam adloquitur cunctisque repente | |
| improuisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum, | 595 |
| Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. | |
| o sola infandos Troiae miserata labores, | |
| quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque | |
| omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, | |
| urbe, domo socias, grates persoluere dignas | 600 |
| non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est | |
| gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. | |
| di tibi, si qua pios respectant numina, si quid | |
| usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti, | |
| praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt | 605 |
| saecula? qui tanti talem genuere parentes? | |
| in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae | |
| lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet, | |
| semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, | |
| quae me cumque uocant terrae.' sic fatus amicum | 610 |
| Ilionea petit dextra laeuaque Serestum, | |
| post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. | |
| Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, | |
| casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est: | |
| 'quis te, nate dea, per tanta pericula casus | 615 |
| insequitur? quae uis immanibus applicat oris? | |
| tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae | |
| alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? | |
| atque equidem Teucrum memini Sidona uenire | |
| finibus expulsum patriis, noua regna petentem | 620 |
| auxilio Beli; genitor tum Belus opimam | |
| uastabat Cyprum et uictor dicione tenebat. | |
| tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis | |
| Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. | |
| ipse hostis Teucros insigni laude ferebat | 625 |
| seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe uolebat. | |
| quare agite, o tectis, iuuenes, succedite nostris. | |
| me quoque per multos similis fortuna labores | |
| iactatam hac demum uoluit consistere terra; | |
| non ignara mali miseris succurrere disco.' | 630 |
| sic memorat; simul Aenean in regia ducit | |
| tecta, simul diuum templis indicit honorem. | |
| nec minus interea sociis ad litora mittit | |
| uiginti tauros, magnorum horrentia centum | |
| terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, | 635 |
| munera laetitiamque dii. | |
| at domus interior regali splendida luxu | |
| instruitur, mediisque parant conuiuia tectis: | |
| arte laboratae uestes ostroque superbo, | |
| ingens argentum mensis, caelataque in auro | 640 |
| fortia facta patrum, series longissima rerum | |
| per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis. | |
| Aeneas (neque enim patrius consistere mentem | |
| passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten, | |
| Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; | 645 |
| omnis in Ascanio cari stat cura parentis. | |
| munera praeterea Iliacis erepta ruinis | |
| ferre iubet, pallam signis auroque rigentem | |
| et circumtextum croceo uelamen acantho, | |
| ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis, | 650 |
| Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, | |
| extulerat, matris Ledae mirabile donum; | |
| praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, | |
| maxima natarum Priami, colloque monile | |
| bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. | 655 |
| haec celerans iter ad nauis tendebat Achates. | |
| At Cytherea nouas artis, noua pectore uersat | |
| consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido | |
| pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem | |
| incendat reginam atque ossibus implicet ignem. | 660 |
| quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; | |
| urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat. | |
| ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: | |
| 'nate, meae uires, mea magna potentia, solus | |
| nate patris summi qui tela Typhoëa temnis, | 665 |
| ad te confugio et supplex tua numina posco. | |
| frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum | |
| litora iactetur odiis Iunonis acerbae, | |
| nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. | |
| nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur | 670 |
| uocibus, et uereor quo se Iunonia uertant | |
| hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum. | |
| quocirca capere ante dolis et cingere flamma | |
| reginam meditor, ne quo se numine mutet, | |
| sed magno Aeneae mecum teneatur amore. | 675 |
| qua facere id possis nostram nunc accipe mentem: | |
| regius accitu cari genitoris ad urbem | |
| Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, | |
| dona ferens pelago et flammis restantia Troiae; | |
| hunc ego sopitum somno super alta Cythera | 680 |
| aut super Idalium sacrata sede recondam, | |
| ne qua scire dolos mediusue occurrere possit. | |
| tu faciem illius noctem non amplius unam | |
| falle dolo et notos pueri puer indue uultus, | |
| ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido | 685 |
| regalis inter mensas laticemque Lyaeum, | |
| cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, | |
| occultum inspires ignem fallasque ueneno.' | |
| paret Amor dictis carae genetricis, et alas | |
| exuit et gressu gaudens incedit Iuli. | 690 |
| at Venus Ascanio placidam per membra quietem | |
| inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos | |
| Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum | |
| floribus et dulci aspirans complectitur umbra. | |
| Iamque ibat dicto parens et dona Cupido | 695 |
| regia portabat Tyriis duce laetus Achate. | |
| cum uenit, aulaeis iam se regina superbis | |
| aurea composuit sponda mediamque locauit, | |
| iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus | |
| conueniunt, stratoque super discumbitur ostro. | 700 |
| dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris | |
| expediunt tonsisque ferunt mantelia uillis. | |
| quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam | |
| cura penum struere et flammis adolere penatis; | |
| centum aliae totidemque pares aetate ministri, | 705 |
| qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. | |
| nec non et Tyrii per limina laeta frequentes | |
| conuenere; toris iussi discumbere pictis | |
| mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum, | |
| flagrantisque dei uultus simulataque uerba, | 710 |
| pallamque et pictum croceo uelamen acantho. | |
| praecipue infelix, pesti deuota futurae, | |
| expleri mentem nequit ardescitque tuendo | |
| Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur. | |
| ille ubi complexu Aeneae colloque pependit | 715 |
| et magnum falsi impleuit genitoris amorem, | |
| reginam petit. haec oculis, haec pectore toto | |
| haeret et interdum gremio fouet inscia Dido | |
| insidat quantus miserae deus. at memor ille | |
| matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum | 720 |
| incipit et uiuo temptat praeuertere amore | |
| iam pridem resides animos desuetaque corda. | |
| Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, | |
| crateras magnos statuunt et uina coronant. | |
| fit strepitus tectis uocemque per ampla uolutant | 725 |
| atria; dependent lychni laquearibus aureis | |
| incensi et noctem flammis funalia uincunt. | |
| hic regina grauem gemmis auroque poposcit | |
| impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes | |
| a Belo soliti; tum facta silentia tectis: | 730 |
| 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, | |
| hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis | |
| esse uelis, nostrosque huius meminisse minores. | |
| adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno; | |
| et uos o coetum, Tyrii, celebrate fauentes.' | 735 |
| dixit et in mensam laticum libauit honorem | |
| primaque, libato, summo tenus attigit ore; | |
| tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit | |
| spumantem pateram et pleno se proluit auro; | |
| post alii proceres. cithara crinitus Iopas | 740 |
| personat aurata, docuit quem maximus Atlas. | |
| hic canit errantem lunam solisque labores, | |
| unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, | |
| Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones, | |
| quid tantum Oceano properent se tingere soles | 745 |
| hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet; | |
| ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. | |
| nec non et uario noctem sermone trahebat | |
| infelix Dido longumque bibebat amorem, | |
| multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; | 750 |
| nunc quibus Aurorae uenisset filius armis, | |
| nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. | |
| 'immo age et a prima dic, hospes, origine nobis | |
| insidias' inquit 'Danaum casusque tuorum | |
| erroresque tuos; nam te iam septima portat | 755 |
| omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' |