| LIBER VII | |
| Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, | 7.1 |
| aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; | |
| et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen | |
| Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. | |
| At pius exsequiis Aeneas rite solutis, | 5 |
| aggere composito tumuli, postquam alta quierunt | |
| aequora, tendit iter uelis portumque relinquit. | |
| aspirant aurae in noctem nec candida cursus | |
| luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. | |
| proxima Circaeae raduntur litora terrae, | 10 |
| diues inaccessos ubi Solis filia lucos | |
| adsiduo resonat cantu, tectisque superbis | |
| urit odoratam nocturna in lumina cedrum | |
| arguto tenuis percurrens pectine telas. | |
| hinc exaudiri gemitus iraeque leonum | 15 |
| uincla recusantum et sera sub nocte rudentum, | |
| saetigerique sues atque in praesepibus ursi | |
| saeuire ac formae magnorum ululare luporum, | |
| quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis | |
| induerat Circe in uultus ac terga ferarum. | 20 |
| quae ne monstra pii paterentur talia Troes | |
| delati in portus neu litora dira subirent, | |
| Neptunus uentis impleuit uela secundis, | |
| atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit. | |
| Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto | 25 |
| Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, | |
| cum uenti posuere omnisque repente resedit | |
| flatus, et in lento luctantur marmore tonsae. | |
| atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum | |
| prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno | 30 |
| uerticibus rapidis et multa flauus harena | |
| in mare prorumpit. uariae circumque supraque | |
| adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo | |
| aethera mulcebant cantu lucoque uolabant. | |
| flectere iter sociis terraeque aduertere proras | 35 |
| imperat et laetus fluuio succedit opaco. | |
| Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum | |
| quis Latio antiquo fuerit status, aduena classem | |
| cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, | |
| expediam, et primae reuocabo exordia pugnae. | 40 |
| tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella, | |
| dicam acies actosque animis in funera reges, | |
| Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam | |
| Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, | |
| maius opus moueo. | 45 |
| Rex arua Latinus et urbes | |
| iam senior longa placidas in pace regebat. | |
| hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica | |
| accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem | |
| te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. | |
| filius huic fato diuum prolesque uirilis | 50 |
| nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est. | |
| sola domum et tantas seruabat filia sedes | |
| iam matura uiro, iam plenis nubilis annis. | |
| multi illam magno e Latio totaque petebant | |
| Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis | 55 |
| Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx | |
| adiungi generum miro properabat amore; | |
| sed uariis portenta deum terroribus obstant. | |
| laurus erat tecti medio in penetralibus altis | |
| sacra comam multosque metu seruata per annos, | 60 |
| quam pater inuentam, primas cum conderet arces, | |
| ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, | |
| Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. | |
| huius apes summum densae (mirabile dictu) | |
| stridore ingenti liquidum trans aethera uectae | 65 |
| obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis | |
| examen subitum ramo frondente pependit. | |
| continuo uates 'externum cernimus' inquit | |
| 'aduentare uirum et partis petere agmen easdem | |
| partibus ex isdem et summa dominarier arce.' | 70 |
| praeterea, castis adolet dum altaria taedis, | |
| et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo, | |
| uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem | |
| atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, | |
| regalisque accensa comas, accensa coronam | 75 |
| insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo | |
| inuolui ac totis Volcanum spargere tectis. | |
| id uero horrendum ac uisu mirabile ferri: | |
| namque fore inlustrem fama fatisque canebant | |
| ipsam, sed populo magnum portendere bellum. | 80 |
| At rex sollicitus monstris oracula Fauni, | |
| fatidici genitoris, adit lucosque sub alta | |
| consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro | |
| fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim. | |
| hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus | 85 |
| in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos | |
| cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti | |
| pellibus incubuit stratis somnosque petiuit, | |
| multa modis simulacra uidet uolitantia miris | |
| et uarias audit uoces fruiturque deorum | 90 |
| conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis. | |
| hic et tum pater ipse petens responsa Latinus | |
| centum lanigeras mactabat rite bidentis, | |
| atque harum effultus tergo stratisque iacebat | |
| uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est: | 95 |
| 'ne pete conubiis natam sociare Latinis, | |
| o mea progenies, thalamis neu crede paratis; | |
| externi uenient generi, qui sanguine nostrum | |
| nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes | |
| omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens | 100 |
| aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.' | |
| haec responsa patris Fauni monitusque silenti | |
| nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, | |
| sed circum late uolitans iam Fama per urbes | |
| Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes | 105 |
| gramineo ripae religauit ab aggere classem. | |
| Aeneas primique duces et pulcher Iulus | |
| corpora sub ramis deponunt arboris altae, | |
| instituuntque dapes et adorea liba per herbam | |
| subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) | 110 |
| et Cereale solum pomis agrestibus augent. | |
| consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus | |
| exiguam in Cererem penuria adegit edendi, | |
| et uiolare manu malisque audacibus orbem | |
| fatalis crusti patulis nec parcere quadris: | 115 |
| 'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus, | |
| nec plura, adludens. ea uox audita laborum | |
| prima tulit finem, primamque loquentis ab ore | |
| eripuit pater ac stupefactus numine pressit. | |
| continuo 'salue fatis mihi debita tellus | 120 |
| uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates: | |
| hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque | |
| (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: | |
| "cum te, nate, fames ignota ad litora uectum | |
| accisis coget dapibus consumere mensas, | 125 |
| tum sperare domos defessus, ibique memento | |
| prima locare manu molirique aggere tecta." | |
| haec erat illa fames, haec nos suprema manebat | |
| exitiis positura modum. | |
| quare agite et primo laeti cum lumine solis | 130 |
| quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis, | |
| uestigemus et a portu diuersa petamus. | |
| nunc pateras libate Ioui precibusque uocate | |
| Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.' | |
| Sic deinde effatus frondenti tempora ramo | 135 |
| implicat et geniumque loci primamque deorum | |
| Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur | |
| flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa | |
| Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem | |
| inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis. | 140 |
| hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto | |
| intonuit, radiisque ardentem lucis et auro | |
| ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. | |
| diditur hic subito Troiana per agmina rumor | |
| aduenisse diem quo debita moenia condant. | 145 |
| certatim instaurant epulas atque omine magno | |
| crateras laeti statuunt et uina coronant. | |
| Postera cum prima lustrabat lampade terras | |
| orta dies, urbem et finis et litora gentis | |
| diuersi explorant: haec fontis stagna Numici, | 150 |
| hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos. | |
| tum satus Anchisa delectos ordine ab omni | |
| centum oratores augusta ad moenia regis | |
| ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis, | |
| donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris. | 155 |
| haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur | |
| passibus. ipse humili designat moenia fossa | |
| moliturque locum, primasque in litore sedes | |
| castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. | |
| iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum | 160 |
| ardua cernebant iuuenes muroque subibant. | |
| ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus | |
| exercentur equis domitantque in puluere currus, | |
| aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis | |
| spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: | 165 |
| cum praeuectus equo longaeui regis ad auris | |
| nuntius ingentis ignota in ueste reportat | |
| aduenisse uiros. ille intra tecta uocari | |
| imperat et solio medius consedit auito. | |
| Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis | 170 |
| urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, | |
| horrendum siluis et religione parentum. | |
| hic sceptra accipere et primos attollere fascis | |
| regibus omen erat; hoc illis curia templum, | |
| hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso | 175 |
| perpetuis soliti patres considere mensis. | |
| quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum | |
| antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus | |
| uitisator curuam seruans sub imagine falcem, | |
| Saturnusque senex Ianique bifrontis imago | 180 |
| uestibulo astabant, aliique ab origine reges, | |
| Martiaque ob patriam pugnando uulnera passi. | |
| multaque praeterea sacris in postibus arma, | |
| captiui pendent currus curuaeque secures | |
| et cristae capitum et portarum ingentia claustra | 185 |
| spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. | |
| ipse Quirinali lituo paruaque sedebat | |
| succinctus trabea laeuaque ancile gerebat | |
| Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx | |
| aurea percussum uirga uersumque uenenis | 190 |
| fecit auem Circe sparsitque coloribus alas. | |
| Tali intus templo diuum patriaque Latinus | |
| sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit, | |
| atque haec ingressis placido prior edidit ore: | |
| 'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem | 195 |
| et genus, auditique aduertitis aequore cursum), | |
| quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis | |
| litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? | |
| siue errore uiae seu tempestatibus acti, | |
| qualia multa mari nautae patiuntur in alto, | 200 |
| fluminis intrastis ripas portuque sedetis, | |
| ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos | |
| Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam, | |
| sponte sua ueterisque dei se more tenentem. | |
| atque equidem memini (fama est obscurior annis) | 205 |
| Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris | |
| Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes | |
| Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. | |
| hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum | |
| aurea nunc solio stellantis regia caeli | 210 |
| accipit et numerum diuorum altaribus auget.' | |
| Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: | |
| 'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos | |
| atra subegit hiems uestris succedere terris, | |
| nec sidus regione uiae litusue fefellit: | 215 |
| consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem | |
| adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam | |
| extremo ueniens sol aspiciebat Olympo. | |
| ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes | |
| gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema: | 220 |
| Troius Aeneas tua nos ad limina misit. | |
| quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis | |
| tempestas ierit campos, quibus actus uterque | |
| Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, | |
| audiit et si quem tellus extrema refuso | 225 |
| summouet Oceano et si quem extenta plagarum | |
| quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. | |
| diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti | |
| dis sedem exiguam patriis litusque rogamus | |
| innocuum et cunctis undamque auramque patentem. | 230 |
| non erimus regno indecores, nec uestra feretur | |
| fama leuis tantique abolescet gratia facti, | |
| nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. | |
| fata per Aeneae iuro dextramque potentem, | |
| siue fide seu quis bello est expertus et armis: | 235 |
| multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro | |
| praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) | |
| et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; | |
| sed nos fata deum uestras exquirere terras | |
| imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, | 240 |
| huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo | |
| Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici. | |
| dat tibi praeterea fortunae parua prioris | |
| munera, reliquias Troia ex ardente receptas. | |
| hoc pater Anchises auro libabat ad aras, | 245 |
| hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis | |
| more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras | |
| Iliadumque labor uestes.' | |
| Talibus Ilionei dictis defixa Latinus | |
| obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, | 250 |
| intentos uoluens oculos. nec purpura regem | |
| picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum | |
| quantum in conubio natae thalamoque moratur, | |
| et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem: | |
| hunc illum fatis externa ab sede profectum | 255 |
| portendi generum paribusque in regna uocari | |
| auspiciis, huic progeniem uirtute futuram | |
| egregiam et totum quae uiribus occupet orbem. | |
| tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent | |
| auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas. | 260 |
| munera nec sperno: non uobis rege Latino | |
| diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit. | |
| ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, | |
| si iungi hospitio properat sociusque uocari, | |
| adueniat, uultus neue exhorrescat amicos: | 265 |
| pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. | |
| uos contra regi mea nunc mandata referte: | |
| est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae | |
| non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo | |
| monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, | 270 |
| hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum | |
| nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata | |
| et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.' | |
| haec effatus equos numero pater eligit omni | |
| (stabant ter centum nitidi in praesepibus altis); | 275 |
| omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci | |
| instratos ostro alipedes pictisque tapetis | |
| (aurea pectoribus demissa monilia pendent, | |
| tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum), | |
| absenti Aeneae currum geminosque iugalis | 280 |
| semine ab aetherio spirantis naribus ignem, | |
| illorum de gente patri quos daedala Circe | |
| supposita de matre nothos furata creauit. | |
| talibus Aeneadae donis dictisque Latini | |
| sublimes in equis redeunt pacemque reportant. | 285 |
| Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis | |
| saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat, | |
| et laetum Aenean classemque ex aethere longe | |
| Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. | |
| moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae, | 290 |
| deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. | |
| tum quassans caput haec effundit pectore dicta: | |
| 'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris | |
| fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis, | |
| num capti potuere capi? num incensa cremauit | 295 |
| Troia uiros? medias acies mediosque per ignis | |
| inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem | |
| fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui. | |
| quin etiam patria excussos infesta per undas | |
| ausa sequi et profugis toto me opponere ponto. | 300 |
| absumptae in Teucros uires caelique marisque. | |
| quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis | |
| profuit? optato conduntur Thybridis alueo | |
| securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem | |
| immanem Lapithum ualuit, concessit in iras | 305 |
| ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, | |
| quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? | |
| ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum | |
| quae potui infelix, quae memet in omnia uerti, | |
| uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt | 310 |
| magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: | |
| flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo. | |
| non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, | |
| atque immota manet fatis Lauinia coniunx: | |
| at trahere atque moras tantis licet addere rebus, | 315 |
| at licet amborum populos exscindere regum. | |
| hac gener atque socer coeant mercede suorum: | |
| sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo, | |
| et Bellona manet te pronuba. nec face tantum | |
| Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; | 320 |
| quin idem Veneri partus suus et Paris alter, | |
| funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.' | |
| Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit; | |
| luctificam Allecto dirarum ab sede dearum | |
| infernisque ciet tenebris, cui tristia bella | 325 |
| iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. | |
| odit et ipse pater Pluton, odere sorores | |
| Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora, | |
| tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris. | |
| quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: | 330 |
| 'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem, | |
| hanc operam, ne noster honos infractaue cedat | |
| fama loco, neu conubiis ambire Latinum | |
| Aeneadae possint Italosue obsidere finis. | |
| tu potes unanimos armare in proelia fratres | 335 |
| atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis | |
| funereasque inferre faces, tibi nomina mille, | |
| mille nocendi artes. fecundum concute pectus, | |
| dissice compositam pacem, sere crimina belli; | |
| arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.' | 340 |
| Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis | |
| principio Latium et Laurentis tecta tyranni | |
| celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae, | |
| quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis | |
| femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. | 345 |
| huic dea caeruleis unum de crinibus anguem | |
| conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit, | |
| quo furibunda domum monstro permisceat omnem. | |
| ille inter uestis et leuia pectora lapsus | |
| uoluitur attactu nullo, fallitque furentem | 350 |
| uipeream inspirans animam; fit tortile collo | |
| aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae | |
| innectitque comas et membris lubricus errat. | |
| ac dum prima lues udo sublapsa ueneno | |
| pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem | 355 |
| necdum animus toto percepit pectore flammam, | |
| mollius et solito matrum de more locuta est, | |
| multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: | |
| 'exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris, | |
| o genitor, nec te miseret nataeque tuique? | 360 |
| nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet | |
| perfidus alta petens abducta uirgine praedo? | |
| at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor, | |
| Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes? | |
| quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum | 365 |
| et consanguineo totiens data dextera Turno? | |
| si gener externa petitur de gente Latinis, | |
| idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis, | |
| omnem equidem sceptris terram quae libera nostris | |
| dissidet externam reor et sic dicere diuos. | 370 |
| et Turno, si prima domus repetatur origo, | |
| Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' | |
| His ubi nequiquam dictis experta Latinum | |
| contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum | |
| serpentis furiale malum totamque pererrat, | 375 |
| tum uero infelix ingentibus excita monstris | |
| immensam sine more furit lymphata per urbem. | |
| ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo, | |
| quem pueri magno in gyro uacua atria circum | |
| intenti ludo exercent—ille actus habena | 380 |
| curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra | |
| impubesque manus mirata uolubile buxum; | |
| dant animos plagae: non cursu segnior illo | |
| per medias urbes agitur populosque ferocis. | |
| quin etiam in siluas simulato numine Bacchi | 385 |
| maius adorta nefas maioremque orsa furorem | |
| euolat et natam frondosis montibus abdit, | |
| quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, | |
| euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum | |
| uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos, | 390 |
| te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. | |
| fama uolat, furiisque accensas pectore matres | |
| idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta. | |
| deseruere domos, uentis dant colla comasque; | |
| ast aliae tremulis ululatibus aethera complent | 395 |
| pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas. | |
| ipsa inter medias flagrantem feruida pinum | |
| sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos | |
| sanguineam torquens aciem, toruumque repente | |
| clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: | 400 |
| si qua piis animis manet infelicis Amatae | |
| gratia, si iuris materni cura remordet, | |
| soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.' | |
| talem inter siluas, inter deserta ferarum | |
| reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. | 405 |
| Postquam uisa satis primos acuisse furores | |
| consiliumque omnemque domum uertisse Latini, | |
| protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis | |
| audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem | |
| Acrisioneis Danae fundasse colonis | 410 |
| praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam | |
| dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen, | |
| sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis | |
| iam mediam nigra carpebat nocte quietem. | |
| Allecto toruam faciem et furialia membra | 415 |
| exuit, in uultus sese transformat anilis | |
| et frontem obscenam rugis arat, induit albos | |
| cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae; | |
| fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos, | |
| et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: | 420 |
| 'Turne, tot incassum fusos patiere labores, | |
| et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? | |
| rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes | |
| abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. | |
| i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; | 425 |
| Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos. | |
| haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, | |
| ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. | |
| quare age et armari pubem portisque moueri | |
| laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro | 430 |
| consedere duces pictasque exure carinas. | |
| caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus, | |
| ni dare coniugium et dicto parere fatetur, | |
| sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' | |
| Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim | 435 |
| ore refert: 'classis inuectas Thybridis undam | |
| non, ut rere, meas effugit nuntius auris; | |
| ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno | |
| immemor est nostri. | |
| sed te uicta situ uerique effeta senectus, | 440 |
| o mater, curis nequiquam exercet, et arma | |
| regum inter falsa uatem formidine ludit. | |
| cura tibi diuum effigies et templa tueri; | |
| bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.' | |
| Talibus Allecto dictis exarsit in iras. | 445 |
| at iuueni oranti subitus tremor occupat artus, | |
| deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris | |
| tantaque se facies aperit; tum flammea torquens | |
| lumina cunctantem et quaerentem dicere plura | |
| reppulit, et geminos erexit crinibus anguis, | 450 |
| uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: | |
| 'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus | |
| arma inter regum falsa formidine ludit. | |
| respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, | |
| bella manu letumque gero.' | 455 |
| sic effata facem iuueni coniecit et atro | |
| lumine fumantis fixit sub pectore taedas. | |
| olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus | |
| perfundit toto proruptus corpore sudor. | |
| arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; | 460 |
| saeuit amor ferri et scelerata insania belli, | |
| ira super: magno ueluti cum flamma sonore | |
| uirgea suggeritur costis undantis aëni | |
| exsultantque aestu latices, furit intus aquai | |
| fumidus atque alte spumis exuberat amnis, | 465 |
| nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras. | |
| ergo iter ad regem polluta pace Latinum | |
| indicit primis iuuenum et iubet arma parari, | |
| tutari Italiam, detrudere finibus hostem; | |
| se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque. | 470 |
| haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit, | |
| certatim sese Rutuli exhortantur in arma. | |
| hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae, | |
| hunc ataui reges, hunc claris dextera factis. | |
| Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, | 475 |
| Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, | |
| arte noua, speculata locum, quo litore pulcher | |
| insidiis cursuque feras agitabat Iulus. | |
| hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo | |
| obicit et noto naris contingit odore, | 480 |
| ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum | |
| causa fuit belloque animos accendit agrestis. | |
| ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens, | |
| Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum | |
| nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent | 485 |
| armenta et late custodia credita campi. | |
| adsuetum imperiis soror omni Siluia cura | |
| mollibus intexens ornabat cornua sertis, | |
| pectebatque ferum puroque in fonte lauabat. | |
| ille manum patiens mensaeque adsuetus erili | 490 |
| errabat siluis rursusque ad limina nota | |
| ipse domum sera quamuis se nocte ferebat. | |
| hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli | |
| commouere canes, fluuio cum forte secundo | |
| deflueret ripaque aestus uiridante leuaret. | 495 |
| ipse etiam eximiae laudis succensus amore | |
| Ascanius curuo derexit spicula cornu; | |
| nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo | |
| perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo. | |
| saucius at quadripes nota intra tecta refugit | 500 |
| successitque gemens stabulis, questuque cruentus | |
| atque imploranti similis tectum omne replebat. | |
| Siluia prima soror palmis percussa lacertos | |
| auxilium uocat et duros conclamat agrestis. | |
| olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis) | 505 |
| improuisi adsunt, hic torre armatus obusto, | |
| stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum | |
| rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus, | |
| quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis | |
| scindebat rapta spirans immane securi. | 510 |
| At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi | |
| ardua tecta petit stabuli et de culmine summo | |
| pastorale canit signum cornuque recuruo | |
| Tartaream intendit uocem, qua protinus omne | |
| contremuit nemus et siluae insonuere profundae; | 515 |
| audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis | |
| sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini, | |
| et trepidae matres pressere ad pectora natos. | |
| tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum | |
| dira dedit, raptis concurrunt undique telis | 520 |
| indomiti agricolae, nec non et Troia pubes | |
| Ascanio auxilium castris effundit apertis. | |
| derexere acies. non iam certamine agresti | |
| stipitibus duris agitur sudibusue praeustis, | |
| sed ferro ancipiti decernunt atraque late | 525 |
| horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent | |
| sole lacessita et lucem sub nubila iactant: | |
| fluctus uti primo coepit cum albescere uento, | |
| paulatim sese tollit mare et altius undas | |
| erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. | 530 |
| hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta, | |
| natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, | |
| sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae | |
| uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam. | |
| corpora multa uirum circa seniorque Galaesus, | 535 |
| dum paci medium se offert, iustissimus unus | |
| qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis: | |
| quinque greges illi balantum, quina redibant | |
| armenta, et terram centum uertebat aratris. | |
| Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, | 540 |
| promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum | |
| imbuit et primae commisit funera pugnae, | |
| deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras | |
| Iunonem uictrix adfatur uoce superba: | |
| 'en, perfecta tibi bello discordia tristi; | 545 |
| dic in amicitiam coeant et foedera iungant. | |
| quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros, | |
| hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas: | |
| finitimas in bella feram rumoribus urbes, | |
| accendamque animos insani Martis amore | 550 |
| undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.' | |
| tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est: | |
| stant belli causae, pugnatur comminus armis, | |
| quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma. | |
| talia coniugia et talis celebrent hymenaeos | 555 |
| egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. | |
| te super aetherias errare licentius auras | |
| haud pater ille uelit, summi regnator Olympi. | |
| cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est, | |
| ipsa regam.' talis dederat Saturnia uoces; | 560 |
| illa autem attollit stridentis anguibus alas | |
| Cocytique petit sedem supera ardua linquens. | |
| est locus Italiae medio sub montibus altis, | |
| nobilis et fama multis memoratus in oris, | |
| Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum | 565 |
| urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus | |
| dat sonitum saxis et torto uertice torrens. | |
| hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis | |
| monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago | |
| pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, | 570 |
| inuisum numen, terras caelumque leuabat. | |
| Nec minus interea extremam Saturnia bello | |
| imponit regina manum. ruit omnis in urbem | |
| pastorum ex acie numerus, caesosque reportant | |
| Almonem puerum foedatique ora Galaesi, | 575 |
| implorantque deos obtestanturque Latinum. | |
| Turnus adest medioque in crimine caedis et igni | |
| terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari, | |
| stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. | |
| tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres | 580 |
| insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae) | |
| undique collecti coeunt Martemque fatigant. | |
| ilicet infandum cuncti contra omina bellum, | |
| contra fata deum peruerso numine poscunt. | |
| certatim regis circumstant tecta Latini; | 585 |
| ille uelut pelago rupes immota resistit, | |
| ut pelagi rupes magno ueniente fragore, | |
| quae sese multis circum latrantibus undis | |
| mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum | |
| saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. | 590 |
| uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas | |
| consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res, | |
| multa deos aurasque pater testatus inanis | |
| 'frangimur heu fatis' inquit 'ferimurque procella! | |
| ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, | 595 |
| o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit | |
| supplicium, uotisque deos uenerabere seris. | |
| nam mihi parta quies, omnisque in limine portus | |
| funere felici spolior.' nec plura locutus | |
| saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. | 600 |
| Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes | |
| Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum | |
| Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem, | |
| siue Getis inferre manu lacrimabile bellum | |
| Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos | 605 |
| Auroramque sequi Parthosque reposcere signa: | |
| sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt) | |
| religione sacrae et saeui formidine Martis; | |
| centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri | |
| robora, nec custos absistit limine Ianus. | 610 |
| has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, | |
| ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino | |
| insignis reserat stridentia limina consul, | |
| ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, | |
| aereaque adsensu conspirant cornua rauco. | 615 |
| hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus | |
| more iubebatur tristisque recludere portas. | |
| abstinuit tactu pater auersusque refugit | |
| foeda ministeria, et caecis se condidit umbris. | |
| tum regina deum caelo delapsa morantis | 620 |
| impulit ipsa manu portas, et cardine uerso | |
| Belli ferratos rumpit Saturnia postis. | |
| ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; | |
| pars pedes ire parat campis, pars arduus altis | |
| puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt. | 625 |
| pars leuis clipeos et spicula lucida tergent | |
| aruina pingui subiguntque in cote securis; | |
| signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum. | |
| quinque adeo magnae positis incudibus urbes | |
| tela nouant, Atina potens Tiburque superbum, | 630 |
| Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. | |
| tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas | |
| umbonum cratis; alii thoracas aënos | |
| aut leuis ocreas lento ducunt argento; | |
| uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri | 635 |
| cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis. | |
| classica iamque sonant, it bello tessera signum; | |
| hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis | |
| ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem | |
| loricam induitur fidoque accingitur ense. | 640 |
| Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, | |
| qui bello exciti reges, quae quemque secutae | |
| complerint campos acies, quibus Itala iam tum | |
| floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis; | |
| et meministis enim, diuae, et memorare potestis; | 645 |
| ad nos uix tenuis famae perlabitur aura. | |
| Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris | |
| contemptor diuum Mezentius agminaque armat. | |
| filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter | |
| non fuit excepto Laurentis corpore Turni; | 650 |
| Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, | |
| ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos | |
| mille uiros, dignus patriis qui laetior esset | |
| imperiis et cui pater haud Mezentius esset. | |
| Post hos insignem palma per gramina currum | 655 |
| uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro | |
| pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum | |
| centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram; | |
| collis Auentini silua quem Rhea sacerdos | |
| furtiuum partu sub luminis edidit oras, | 660 |
| mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor | |
| Geryone exstincto Tirynthius attigit arua, | |
| Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas. | |
| pila manu saeuosque gerunt in bella dolones, | |
| et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello. | 665 |
| ipse pedes, tegimen torquens immane leonis, | |
| terribili impexum saeta cum dentibus albis | |
| indutus capiti, sic regia tecta subibat, | |
| horridus Herculeoque umeros innexus amictu. | |
| Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, | 670 |
| fratris Tiburti dictam cognomine gentem, | |
| Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus, | |
| et primam ante aciem densa inter tela feruntur: | |
| ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto | |
| descendunt Centauri Homolen Othrymque niualem | 675 |
| linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens | |
| silua locum et magno cedunt uirgulta fragore. | |
| Nec Praenestinae fundator defuit urbis, | |
| Volcano genitum pecora inter agrestia regem | |
| inuentumque focis omnis quem credidit aetas, | 680 |
| Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis: | |
| quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae | |
| Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis | |
| Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis, | |
| quos Amasene pater. non illis omnibus arma | 685 |
| nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes | |
| liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat | |
| bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros | |
| tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri | |
| instituere pedis, crudus tegit altera pero. | 690 |
| At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, | |
| quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, | |
| iam pridem resides populos desuetaque bello | |
| agmina in arma uocat subito ferrumque retractat. | |
| hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos, | 695 |
| hi Soractis habent arces Flauiniaque arua | |
| et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. | |
| ibant aequati numero regemque canebant: | |
| ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni | |
| cum sese e pastu referunt et longa canoros | 700 |
| dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe | |
| pulsa palus. | |
| nec quisquam aeratas acies examine tanto | |
| misceri putet, aëriam sed gurgite ab alto | |
| urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem. | 705 |
| Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum | |
| agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, | |
| Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens | |
| per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. | |
| una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, | 710 |
| Ereti manus omnis oliuiferaeque Mutuscae; | |
| qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, | |
| qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum | |
| Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, | |
| qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit | 715 |
| Nursia, et Ortinae classes populique Latini, | |
| quosque secans infaustum interluit Allia nomen: | |
| quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus | |
| saeuus ubi Orion hibernis conditur undis, | |
| uel cum sole nouo densae torrentur aristae | 720 |
| aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis. | |
| scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus. | |
| Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, | |
| curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis | |
| mille rapit populos, uertunt felicia Baccho | 725 |
| Massica qui rastris, et quos de collibus altis | |
| Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta | |
| aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi | |
| accola Volturni, pariterque Saticulus asper | |
| Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis | 730 |
| tela, sed haec lento mos est aptare flagello. | |
| laeuas caetra tegit, falcati comminus enses. | |
| Nec tu carminibus nostris indictus abibis, | |
| Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha | |
| fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, | 735 |
| iam senior; patriis sed non et filius aruis | |
| contentus late iam tum dicione premebat | |
| Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus, | |
| quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae, | |
| et quos maliferae despectant moenia Abellae, | 740 |
| Teutonico ritu soliti torquere cateias; | |
| tegmina quis capitum raptus de subere cortex | |
| aerataeque micant peltae, micat aereus ensis. | |
| Et te montosae misere in proelia Nersae, | |
| Vfens, insignem fama et felicibus armis, | 745 |
| horrida praecipue cui gens adsuetaque multo | |
| uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis. | |
| armati terram exercent semperque recentis | |
| conuectare iuuat praedas et uiuere rapto. | |
| Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos | 750 |
| fronde super galeam et felici comptus oliua | |
| Archippi regis missu, fortissimus Vmbro, | |
| uipereo generi et grauiter spirantibus hydris | |
| spargere qui somnos cantuque manuque solebat, | |
| mulcebatque iras et morsus arte leuabat. | 755 |
| sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum | |
| eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus | |
| somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. | |
| te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda, | |
| te liquidi fleuere lacus. | 760 |
| Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, | |
| Virbius, insignem quem mater Aricia misit, | |
| eductum Egeriae lucis umentia circum | |
| litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. | |
| namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae | 765 |
| occiderit patriasque explerit sanguine poenas | |
| turbatis distractus equis, ad sidera rursus | |
| aetheria et superas caeli uenisse sub auras, | |
| Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. | |
| tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris | 770 |
| mortalem infernis ad lumina surgere uitae, | |
| ipse repertorem medicinae talis et artis | |
| fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. | |
| at Triuia Hippolytum secretis alma recondit | |
| sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, | 775 |
| solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum | |
| exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset. | |
| unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis | |
| cornipedes arcentur equi, quod litore currum | |
| et iuuenem monstris pauidi effudere marinis. | 780 |
| filius ardentis haud setius aequore campi | |
| exercebat equos curruque in bella ruebat. | |
| Ipse inter primos praestanti corpore Turnus | |
| uertitur arma tenens et toto uertice supra est. | |
| cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram | 785 |
| sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis; | |
| tam magis illa fremens et tristibus effera flammis | |
| quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. | |
| at leuem clipeum sublatis cornibus Io | |
| auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, | 790 |
| argumentum ingens, et custos uirginis Argus, | |
| caelataque amnem fundens pater Inachus urna. | |
| insequitur nimbus peditum clipeataque totis | |
| agmina densentur campis, Argiuaque pubes | |
| Auruncaeque manus, Rutuli ueteresque Sicani, | 795 |
| et Sacranae acies et picti scuta Labici; | |
| qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici | |
| litus arant Rutulosque exercent uomere collis | |
| Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis | |
| praesidet et uiridi gaudens Feronia luco; | 800 |
| qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas | |
| quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens. | |
| Hos super aduenit Volsca de gente Camilla | |
| agmen agens equitum et florentis aere cateruas, | |
| bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae | 805 |
| femineas adsueta manus, sed proelia uirgo | |
| dura pati cursuque pedum praeuertere uentos. | |
| illa uel intactae segetis per summa uolaret | |
| gramina nec teneras cursu laesisset aristas, | |
| uel mare per medium fluctu suspensa tumenti | 810 |
| ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas. | |
| illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus | |
| turbaque miratur matrum et prospectat euntem, | |
| attonitis inhians animis ut regius ostro | |
| uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem | 815 |
| auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram | |
| et pastoralem praefixa cuspide myrtum. |