| DE INSTITVTIONE VIRI BONI | |
| Vir bonus et sapiens, qualem uix repperit unum | 1 |
| milibus e cunctis hominum consultus Apollo, | |
| iudex ipse sui totum se explorat ad unguem. | |
| quid proceres uanique leuis quid opinio uolgi | |
| * * * | 4a |
| securus, mundi instar habens, teres atque rotundus, | 5 |
| externae ne quid labis per leuia sidat. | |
| ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri | |
| quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno, | |
| cogitat et iusto trutinae se examine pendit, | |
| ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis | 10 |
| partibus ut coeat, nil ut deliret amussis, | |
| sit solidum quodcumque subest, nec inania subter | |
| indicet admotus digitis pellentibus ictus, | |
| non prius in dulcem declinans lumina somnum, | |
| omnia quam longi reputauerit acta diei: | 15 |
| qua praetergressus, quid gestum in tempore, quid non? | |
| cur isti facto decus afuit aut ratio illi? | |
| quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit | |
| quam melius mutare fuit? miseratus egentem | |
| cur aliquem fracta persensi mente dolorem? | 20 |
| quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto | |
| cur malus antetuli? num dicto aut denique uoltu | |
| perstrictus quisquam? cur me natura magis quam | |
| disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia | |
| ingrediens ortoque a uespere cuncta reuoluens | 25 |
| offensus prauis dat palmam et praemia rectis. |