| DE EST ET NON | |
| Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant. | 1 |
| his demptis nihil est, hominum quod sermo uolutet. | |
| omnia in his et ab his sunt omnia, siue negoti | |
| siue oti quicquam est, seu turbida siue quieta. | |
| alterutro pariter non numquam, saepe seorsis | 5 |
| obsistunt studiis, ut mores ingeniumque, | |
| et facilis uel difficilis contentio nata est. | |
| si consentitur, mora nulla interuenit 'est, est': | |
| sin controuersum, dissensio subiciet 'non'. | |
| hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi | 10 |
| iurgia sunt circi, cuneati hinc †laeta† theatri | |
| seditio, et tales agitat quoque curia lites. | |
| coniugia et nati cum patribus ista quietis | |
| uerba serunt studiis salua pietate loquentes. | |
| hinc etiam placitis schola consona disciplinis | 15 |
| dogmaticas agitat placido certamine lites. | |
| hinc omnis certat dialectica turba sophorum. | |
| †estne dies, est ergo dies? non conuenit istuc. | |
| nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux | |
| est nocturna homini, non est lux ista diei. | 20 |
| est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est, | |
| sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt, | |
| hinc pauci, multi quoque, talia commeditantes | |
| murmure concluso rabiosa silentia rodunt. | |
| qualis uita hominum, duo quam monosyllaba uersant! | 25 |