| <LYDIA> | |
| Inuideo uobis, agri formosaque prata, | 104 |
| hoc formosa magis, mea quod formosa puella | 105 |
| * * * | 105a |
| et uobis tacite nostrum suspirat amorem; | 106 |
| uos nunc illa uidet, uobis mea Lydia ludit, | |
| uos nunc alloquitur, uos nunc arridet ocellis, | |
| et mea submissa meditatur carmina uoce, | |
| cantat et interea, mihi quae cantabat in aurem. | 110 |
| inuideo uobis, agri: discetis amare. | |
| o fortunati nimium multumque beati, | |
| in quibus illa pedis niuei uestigia ponet | |
| aut roseis uiridem digitis decerpserit uuam | |
| (dulci namque tumet nondum uitecula Baccho) | 115 |
| aut inter uarios, Veneris stipendia, flores | |
| membra reclinarit teneramque illiserit herbam | |
| et secreta meos furtim narrabit amores. | |
| gaudebunt siluae, gaudebunt mollia prata | |
| et gelidi fontes, auiumque silentia fient, | 120 |
| tardabunt riui †labentes currite lymphae, | |
| dum mea iucundas exponat cura querelas. | |
| inuideo uobis, agri: mea gaudia habetis, | |
| et uobis nunc est mea quae fuit ante uoluptas. | |
| at male tabescunt morientia membra dolore | 125 |
| et calor infuso decedit frigore mortis, | |
| quod mea non mecum domina est: non ulla puella | |
| doctior in terris fuit aut formosior, ac, si | |
| fabula non uana est, tauro Ioue digna uel auro | |
| (Iuppiter, auertas aurem) mea sola puella est. | 130 |
| felix taure, pater magni gregis et decus, a te | |
| uaccula non umquam secreta cubilia captans | |
| frustra te patitur siluis mugire dolorem. | |
| et pater haedorum felix semperque beate, | |
| siue petis montes praeruptos saxa pererrans | 135 |
| siue tibi siluis noua pabula fastidire | |
| siue libet campis: tecum tua laeta capella est. | |
| et mas quodcumque est, illi sua femina iuncta | |
| interpellatos numquam plorauit amores. | |
| cur non et nobis facilis, natura, fuisti? | 140 |
| cur ego crudelem patior tam saepe dolorem? | |
| sidera per uiridem redeunt cum pallida mundum | |
| inque uicem †phoebe currens atque aureus orbis, | |
| Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum? | |
| Luna, dolor nosti quid sit: miserere dolentis. | 145 |
| Phoebe, recens in te laurus celebrauit amorem, | |
| et quae pompa deum (†nisi siluis fama locuta est, | |
| †omnia uos estis†) secum sua gaudia gestat | |
| aut inspersa uidet mundo; quae dicere longum est. | |
| aurea quin etiam cum saecula uoluebantur, | 150 |
| condicio similis fuerat mortalibus illis. | |
| haec quoque praetereo: notum Minoidos astrum | |
| quaeque uirum uirgo sicut captiua secuta est. | |
| laedere, caelicolae, potuit uos nostra quid aetas, | |
| condicio nobis uitae quo durior esset? | 155 |
| ausus egon primus castos uiolare pudores | |
| sacratamque meae uittam temptare puellae | |
| immatura mea cogor nece soluere fata? | |
| istius atque utinam facti mea culpa magistra | |
| prima foret! letum uita mihi dulcius esset. | 160 |
| non mea, non ullo moreretur tempore fama, | |
| dulcia cum Veneris furatus gaudia primus | |
| dicerer atque ex me dulcis foret orta uoluptas. | |
| nunc mihi non tantum tribuerunt †impia uota | |
| auctor ut occulti noster foret error amoris: | 165 |
| Iuppiter ante, sui semper mendacia factus, | |
| cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est, | |
| gaudia libauit dulcem furatus amorem. | |
| * * * | 168a |
| et moechum tenera gauisa est laedere in herba | 169 |
| purpureos flores, quos insuper accumbebat, | 170 |
| †grandia† formoso supponens †gaudia† collo | |
| (tum, credo, fuerat Mauors distentus in armis, | |
| nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi | |
| tristi turpabat malas fuligine †barbam). | |
| non Aurora nouos etiam plorauit amores | 175 |
| atque rubens oculos roseo celauit amictu? | |
| talia caelicolae. numquid minus aurea proles? | |
| ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas? | |
| infelix ego, non illo qui tempore natus, | |
| quo facilis natura fuit. sors o mea laeua | 180 |
| nascendi miserumque genus, quo sera libido est. | |
| †tantum uita meae cordis† fecere rapinam, | |
| ut maneam quod uix oculis cognoscere possis. |