| ELEGIAE IN MAECENATEM | |
| <I> | |
| Defleram iuuenis tristi modo carmine fata; | 1.1 |
| sunt etiam merito carmina danda seni. | |
| ut iuuenis deflendus enim tam candidus et tam | |
| longius annoso uiuere dignus auo. | |
| inreligata ratis, numquam defessa carina, | 5 |
| it redit in uastos semper onusta lacus; | |
| illa rapit iuuenes prima florente iuuenta, | |
| non oblita tamen †sed repetitque† senes. | |
| nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici: | |
| Lollius hoc ergo conciliauit opus. | 10 |
| foedus erat uobis nam propter Caesaris arma, | |
| Caesaris et similem propter in arma fidem. | |
| regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris almi | |
| dextera, Romanae tu uigil Vrbis eras. | |
| omnia cum posses tanto tam carus amico, | 15 |
| te sensit nemo posse nocere tamen. | |
| Pallade cum docta Phoebus donauerat artes: | |
| tu decus et laudes huius et huius eras. | |
| †uincit uulgares, uincit beryllus harenas, | |
| litore in extremo quas simul unda mouet. | 20 |
| quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum: | |
| diluis hoc nimia simplicitate tua. | |
| sic illi uixere quibus fuit aurea Virgo, | |
| quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit. | |
| liuide, quid tandem tunicae nocuere solutae | 25 |
| aut tibi uentosi quid nocuere sinus? | |
| num minus Vrbis erat custos et Caesaris obses, | |
| num tibi non tutas fecit in Vrbe uias? | |
| nocte sub obscura quis te spoliauit amantem, | |
| quis tetigit ferro durior ipse latus? | 30 |
| maius erat potuisse tamen nec uelle triumphos, | |
| maior res magnis abstinuisse fuit. | |
| maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes | |
| paucaque pomosi iugera certa soli; | |
| Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis | 35 |
| sederat argutas garrulus inter aues. | |
| †marmora minaei† uincent monumenta libelli: | |
| uiuitur ingenio, cetera mortis erunt. | |
| quid faceret? defunctus erat, comes integer idem, | |
| miles et Augusti fortiter usque pius. | 40 |
| illum piscosi uiderunt saxa Pelori | |
| ignibus hostilis reddere ligna ratis; | |
| puluere in Emathio fortem uidere Philippi: | |
| quam nunc ille tener tam grauis hostis erat. | |
| cum freta Niliacae texerunt lata carinae, | 45 |
| fortis erat circa, fortis et ante ducem, | |
| militis Eoi fugientia terga secutus, | |
| territus ad Nili dum ruit ille caput. | |
| pax erat: haec illos laxarunt otia cultus: | |
| omnia uictores Marte sedente decent. | 50 |
| Actius ipse lyram plectro percussit eburno, | |
| postquam uictrices conticuere tubae. | |
| hic modo miles erat, ne posset femina Romam | |
| dotalem stupri turpis habere sui, | |
| hic tela in profugos (tantum curuauerat arcum) | 55 |
| misit ad extremos exorientis equos. | |
| Bacche, coloratos postquam deuicimus Indos, | |
| potasti galea dulce iuuante merum, | |
| et tibi securo tunicae fluxere solutae— | |
| te puto purpureas tunc habuisse duas. | 60 |
| †sum memor et certe memini sic ducere thyrsos | |
| bracchia †purpurea† candidiora niue; | |
| et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro: | |
| serpentes hederae uix habuere locum. | |
| argentata tuos etiam talaria talos | 65 |
| uinxerunt certe nec puto, Bacche, negas. | |
| mollius es solito mecum tum multa locutus, | |
| et tibi consulto uerba fuere noua. | |
| impiger Alcide, multo defuncte labore, | |
| sic memorant curas te posuisse tuas, | 70 |
| sic te cum tenera multum lusisse puella | |
| oblitum Nemeae iamque, Erymanthe, tui. | |
| ultra numquid erat? torsisti pollice fusos, | |
| lenisti morsu leuia fila parum; | |
| percussit crebros te propter Lydia nodos, | 75 |
| te propter dura stamina rupta manu, | |
| Lydia te tunicas iussit lasciua fluentes | |
| inter lanificas ducere saepe suas. | |
| claua torosa tua pariter cum pelle iacebat, | |
| quam pede suspenso percutiebat Amor. | 80 |
| quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans | |
| hydros ingentes uix capiente manu, | |
| cumue renascentem meteret uelociter hydram, | |
| frangeret immanes uel Diomedis equos, | |
| uel tribus †aduersis† communem fratribus aluum | 85 |
| et sex aduersas solus in arma manus? | |
| fudit Aloidas postquam dominator Olympi, | |
| dicitur in nitidum percubuisse diem | |
| atque aquilam mississe suam quae quaereret ecquid | |
| posset amaturo †signa† referre Ioui, | 90 |
| ualle sub Idaea dum te, formose sacerdos, | |
| inuenit et presso molliter ungue rapit. | |
| sic est: uictor amet, uictor potiatur in umbra, | |
| uictor odorata dormiat inque rosa; | |
| uictus aret uictusque metat, metus imperet illi, | 95 |
| membra nec in strata sternere discat humo. | |
| tempora dispensant usus et tempora cultus, | |
| haec homines, pecudes, haec moderantur aues | |
| lux est, taurus arat; nox est, requiescit arator, | |
| liberat et merito feruida colla boui. | 100 |
| conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo; | |
| uerberat egelidos garrula uere lacus. | |
| Caesar amicus erat: poterat uixisse solute, | |
| cum iam Caesar idem quod cupiebat erat. | |
| indulsit merito: non est temerarius ille; | 105 |
| uicimus: Augusto iudice dignus erat. | |
| Argo saxa pauens postquam Scyllaea relegit | |
| Cyaneosque metus iam religanda ratis, | |
| uiscera dissecti mutauerat arietis agno | |
| Aeetis sucis omniperita suis: | 110 |
| his te, Maecenas, iuuenescere posse decebat; | |
| haec utinam nobis Colchidos herba foret! | |
| redditur arboribus florens reuirentibus aetas; | |
| ergo non homini quod fuit ante redit, | |
| uiuacesque magis ceruos decet esse pauentes | 115 |
| si quorum in torua cornua fronte rigent? | |
| uiuere cornices multos dicuntur in annos; | |
| cur nos angusta condicione sumus? | |
| pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx, | |
| atque ita iam tremulo nulla senecta nocet: | 120 |
| ut tibi uita foret semper medicamine sacro, | |
| te uellem Aurorae complacuisse uirum. | |
| illius aptus eras croceo recubare cubili, | |
| et modo poeniceum rore lauante torum | |
| illius aptus eras roseas adiungere bigas, | 125 |
| tu dare purpurea lora regenda manu, | |
| tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas | |
| procedente die, respicientis equi. | |
| quaesiuere chori iuuenem sic Hesperon illum, | |
| quem nexum medio soluit in igne Venus, | 130 |
| quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentem | |
| Luciferum contra currere cernis equis: | |
| hic tibi Corycium, casias hic donat olentis, | |
| hic e palmiferis balsama missa iugis. | |
| nunc pretium candoris habes, nunc redditur umbris: | 135 |
| te sumus obliti decubuisse senem. | |
| et Pylium fleuere sui ter Nestora canum | |
| dicebantque tamen non satis esse senem: | |
| Nestoris annosi uicisses saecula, si me | |
| dispensata tibi stamina nente forent. | 140 |
| nunc ego quod possum: tellvs levis ossa teneto, | |
| pendvla librato pondvs et ipsa tvvm. | |
| semper serta tibi dabimvs, tibi semper odores, | |
| non vmqvam sitiens, florida semper eris. | |
| <II> | |
| Sic est Maecenas fato ueniente locutus, | 2.145 |
| frigidus et iamiam cum moriturus erat: | |
| 'mene' inquit 'iuuenis primaeui, Iuppiter, ante | |
| angustum Drusi non cecidisse diem! | |
| pectore maturo fuerat puer, integer aeuo, | |
| et magnum magni Caesaris illud opus. | 150 |
| discidio uellemque prius—' non omnia dixit | |
| inciditque pudor quae prope dixit amor, | |
| sed manifestus erat. moriens quaerebat amatae | |
| coniugis amplexus oscula uerba manus. | |
| 'sed tamen hoc satis est: uixi te, Caesar, amico | 155 |
| et morior' dixit, 'dum moriarque, sat est. | |
| mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor, | |
| cum dicar subita uoce fuisse tibi. | |
| hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa; | |
| nec tamen hoc ultra te doluisse uelim, | 160 |
| sed meminisse uelim: uiuam sermonibus illic; | |
| semper ero, semper si meminisse uoles. | |
| et decet et certe uiuam tibi semper amore, | |
| nec tibi qui moritur desinit esse tuus. | |
| ipse ego quicquid ero cineres interque fauillas, | 165 |
| tum quoque non potero non memor esse tui. | |
| exemplum uixi te propter molle beati, | |
| unus Maecenas teque ego propter eram. | |
| arbiter ipse fui, uolui quod contigit esse, | |
| pectus eram uere pectoris ipse tui. | 170 |
| uiue diu, mi care, senex pete sidera sero: | |
| est opus hoc terris, te quoque uelle decet. | |
| et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni | |
| et tradant porro Caesaris usque genus. | |
| sit secura tibi quam primum Liuia coniunx, | 175 |
| expleat amissi munera rupta gener. | |
| cum deus intereris diuis insignis auitis, | |
| te Venus in patrio collocet ipsa sinu.' |