CICUTA
Philarg. Verg. Ecl. 3.90
Omnia cum Bavio communia frater habebat, 1.1
  unianimi fratres sicut habere solent,
rura domum nummos atque omnia: denique ut aiunt
  corporibus geminis spiritus unus erat.
Sed postquam alterius mulier †concubitum 5
  novit, deposuit alter amicitiam.
†[Et] omnia tunc ira, tunc desoluta omnia
  <et> nova regna duos accipiunt <dominos.>
FABELLAE
Liber IX
Char. GL 1.72K
callum sibi pectore quendam 2.1
EX INCERTIS LIBRIS
Suet. Gram. et Rhet. 16.3
Epirota tenellorum nutricula vatum 3.1
Suet. Gram. et Rhet. 9.3
Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit 4.1
Diom. GL 1.319K
hircum et alumen olens 5.1
Prisc. GL 2.168K
–⏑⏑– adipis pondo bis dena vetustae 6.1
Tibulli codd. in fine 171L
Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle 7.1
  mors iuvenem campos misit ad Elysios,
ne foret aut elegis molles qui fleret amores
  aut caneret forti regia bella pede.